- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:19.1-19.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者斥责了那些诽谤自杀身亡的哲学家狄奥多罗斯的批评者,揭露了他们企图贬低他人美德以掩盖自身败坏的嫉妒与道德堕落。
Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitae suae manu sua imposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod sibi gulam praesecuit.1 Alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii temeritatem; ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit: "Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi."
关于几天前亲手结束自己生命的伊壁鸠鲁派哲学家狄奥多罗斯,他们宣称他割断自己的喉咙并非遵循伊壁鸠鲁的学说。有些人希望将他的这一举动视为疯狂,另一些人则希望视为鲁莽;与此同时,他本人却幸福而充满美好的良心,在离世之际为自己作证,赞美那在港湾里泊锚度过的生之宁静,并说出了你们不愿听到的话,仿佛你们自己也必须这么做似的: “我已活过,且已走完命运所赋予的历程。”
De alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum vestrum omnium sit. Invidi splendida cum sordibus vestris confertis nec intellegitis, quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?
你们对别人的生、对别人的死议论不休,正如弱小的犬类在遇到陌生人时那样,对着因某种杰出赞誉而名声显赫的伟人之名狂吠;因为在你们看来,若无一人显得善良,便对你们大有好处,仿佛他人的美德乃是对你们全员过恶的责难。出于嫉妒,你们将辉煌之物与你们自身的污秽相比,却不明白你们敢于如此做会给你们自身带来多大损害。因为,如果那些追求美德的人是贪婪、纵欲、野心勃勃的,那么对美德之名本身都深恶痛绝的你们,又算是什么呢?
Negatis quemquam praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere. Quid mirum, eum loquantur2 fortia, ingentia, omnis humanas tempestates evadentia? Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent; hi, qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus tot crucibus distrahuntur. At maledici et in alienam contumeliam venusti sunt. Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent!3
你们否认有人能践行自己所言之辞,或按照自己言论的典范生活。既然他们所言皆是勇敢、宏大、能逃离人类一切风暴的崇高之事,这又有什么值得惊奇的呢?尽管他们试图从十字架上将自己解脱下来——你们中的每个人都亲手将自己的铁钉钉入这些十字架中——但他们被押去受刑,依然悬挂在各自的木桩上;这些亲自对自己施刑的人,受着与自身欲望同样多数目的十字架的撕扯。然而他们却善于诽谤,在羞辱他人之事上卖弄俏皮。要不是某些人竟从他们自己的行刑架上向旁观者吐唾沫,我真会以为他们还有闲工夫做这种事!
- 19.1quod sibi gulam praesecuit
引导名词性从句的 quod 分句,意为“他割断自己喉咙之事”或“在割喉这一点上”。它作为先行动词短语 negant... fecisse 的说明或同位成分,具体指代狄奥多罗斯自尽的举动,而非单纯的原因副词从句。
- 19.3eum loquantur
此处是抄本或版本中 cum loquantur(“当他们谈论……时”)的异读或误写。虚拟式 loquantur 由连词 cum 支配,与主句 Quid mirum(“有什么值得惊奇的呢”)呼应,构成因果或让步从句(“既然他们谈论的是如此崇高的事……”)。
- 19.3Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent!
由未完成过去虚拟式(Crederem 与 conspuerent)构成的与现在事实相反的非真实条件句:“如果不是他们之中有人从自己的刑架上朝旁观者吐口水,我本会以为他们有闲工夫做这件事的!”以此讽刺批判者自身深陷恶欲刑具却犹自唾骂他人。
