← 小塞内卡

论心灵的安宁

§3.1-3.8

投身公职与退隐中对社会的私人贡献

作者援引阿忒诺多洛的观点指出,对抗倦怠本应以投身公职为上策,但在险恶时局下即便退隐,亦当借由研习学问与教化青年从私下里服务社会,从而告诫人们避免陷入缺乏追求与虚掷光阴的荒芜独处。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1

​Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris. Optimum erat,1 ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est.2 Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.

你问我认为应当用何种解药来对付这种倦怠。正如阿忒诺多洛所说,最好的办法原是让自己忙于实际行动、国家治理与公民职责。因为正如有些人将一整天消磨在阳光、锻炼和对身体的调养上,对于那些运动员而言,将大部分时间用来滋养其唯一献身的肌肉与力量是远为有益的,同样地,对于你们这些正在为投身公职竞争而磨砺心灵的人来说,专注于这一项事业也是远为光彩的。因为当一个人立志让自己造福于同胞和凡人时,置身于职责之中、量力处理公私事务的他便在锻炼自我的同时也取得了进步。

§3.2

" Sed quia in hac," inquit, "tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus; nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.

「然而,」他说,「正因为在人类如此疯狂的野心之中,在如此众多歪曲正直的毁谤者面前,率直绝非安全,且阻碍总会多于顺遂,所以确实应当从广场和公众事务中退隐;但一颗伟大的心灵即便在幽居独处中,也有开阔展开自我的天地;人类的力量并不会像狮子与野兽的猛劲那样被禁锢于牢笼之中,人类最伟大的行动反倒是在幽僻之处完成的。

§3.3

​Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum absconderit, prodesse velit singulis universisque3 ingenio, voce, consilio. Nec enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.

然而,他应当这样隐居:无论他将闲暇隐藏在何处,都愿以其才智、言语和建议造福于个人与全体。因为不仅是那些推举候选人、为被告辩护、就和战大事表决的人在为国家效力,凡是劝勉青年、在优秀导师如此匮乏之际向人心灌输美德、紧紧拉住并拽回那些狂奔向财富与奢华之人——即便别无所成,至少也延缓了他们脚步——的人,都是在私下里履行着公共职责。

§3.4

​An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia,4 quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia?

难道那位在外国人和市民之间,或者作为城市裁判官向前来诉讼者宣读助手意见的人,其功绩会超过那位阐明何为正义、何为虔敬、何为忍耐、何为勇敢、何为蔑视死亡、何为对神明的理解,以及无愧的良心是多么安全且无需代价之善的人吗?

§3.5

​Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest; quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.

因此,如果你将从公务中抽出的时间投入到学问中,你并未开小差,也未逃避职责。因为不仅是站在战线上防守左右两翼的人在服兵役,守卫城门、履行虽较少危险却绝非无所事事的哨位、保持守望并掌管军械库的人也是如此;这些勤务虽然未染鲜血,却同样计入服役的年限。

§3.6

​Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus; multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque. Numquam enim quamvis obscura virtus latet, sed mittit sui signa; quisquis dignus fuerit, vestigiis illam colliget.

如果你将自己召回学问之中,你将逃离对生命的所有厌倦,不会因厌恶白昼而期盼黑夜降临,既不会成为自己的重担,也不会对他人显得多余;你将吸引许多人结为友谊,所有最优秀的人都会聚集到你身边。因为美德无论多么晦暗,绝不会隐而不彰,而是会发出自身的表征;凡是配得上它的人,都会循着足迹找到它。

§3.7

​Nam si omnem conversationem tollimus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.

因为如果我们摒弃一切交往,弃绝人类,仅为自己而活着,那么这种缺乏任何钻研的孤独必将伴随着无事可做的匮乏。我们将开始建造一些房屋又拆毁另一些,排开大海,克服地形障碍引水,并拙劣地挥霍自然赐予我们用以消耗的时间。

§3.8

​Alii parce illo utimur, alii prodige; alii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, praeter aetatem."

我们当中有人吝啬地使用它,有人挥霍无度;有人花费它以便能够交代账目,有人则耗尽它以至毫无盈余留存——没有什么比这更可耻的了。往往一位年事已高的老人,除了他的岁数之外,再无其他论据可以证明自己活了很久。」

语法注4 条
  1. 3.1Optimum erat

    直陈式未完成过去时 erat 表达了理想中或未能实现的适宜状态(「本是最好的」)。在拉丁语中,表示义务、适宜性或应当的结构(如 oportebat、debebat、melius/optimum erat)习惯上使用直陈式过去时而非虚拟式,以表达「(尽管实际上受到阻碍)本应是最妥善的做法」。

  2. 3.1ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno longe pulcherrimum est

    句子的核心骨架为非人称结构 longe pulcherrimum est,并由不定式短语 in opere esse uno 充当主语。与格短语 vobis... parantibus 表关涉或利益(「对于磨砺心灵的你们而言」),与前半句比喻中的 athletis... utilissimum est 形成结构上的严整对仗。

  3. 3.3Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum absconderit, prodesse velit singulis universisque

    delituerit 为完成时虚拟式,表让步、劝勉或规定性条件(「然而他应当如此退隐」)。随后的 ut... velit 从句受 ita 修饰,充当结果或限制性从句,界定了隐退时应持有的态度。插入的 ubicumque otium suum absconderit 则是关系副词从句。

  4. 3.4An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia

    比较句式结构为 ille plus praestat... quam qui...。在第二个关系从句(quam qui...)中,省略了表示讲授或展示的支配动词(如 doceat 或 exponat),而其后并列的一长串间接疑问句(quid sit iustitia, quid pietas... quam tutum...)则全由这一被省略的动词所统辖。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:3.1-3.8