- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:2.9-2.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论述了从公务逃入闲暇之人所陷入的倦怠、自厌与对旁人的嫉妒,并指出企图通过旅行和变动逃避自我的徒劳,强调真正的根源在于人自身的软弱而非外在环境。
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens; ideo detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum.
当人们出于对徒劳不幸的厌弃而逃入闲暇,逃入幽居的研习时,所有这一切都会变得更加严重;而一颗志在公务、渴望行动、天生躁动的心灵是无法忍受这些的,因为它自身显然缺乏慰藉;因此,一旦被剥夺了那些奔忙者因事务本身而获得的乐趣,它便无法承受家庭、孤独与四壁,勉强地目睹自己被抛弃给自己。
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia; utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant. Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis incertae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem; inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere; ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque.12 Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupationibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexationemque.
由此产生了那种倦怠、对自我的不满、无处安歇的心灵的翻腾,以及对其闲暇的阴郁而病态的忍受;尤其是当人们耻于坦白原因,羞愧将痛苦压入内心时,被禁锢在狭小空间内的欲望便在毫无出路的情况下自我扼杀。由此产生了悲伤、衰竭,以及游移不定的心灵的千重波澜——未竟的希望令其悬而未决,破灭的希望令其陷入沮丧;由此产生了那些咒骂自身闲暇、抱怨自己无事可做之人的情绪,以及对他人飞黄腾达的极度嫉恨。因为受挫的怠惰滋养了嫉妒,他们渴望所有人归于毁灭,只因自己未能升迁;随后,出于对他人进步的这种反感与对自己前途的绝望,心灵对命运愤懑不平,抱怨时代,退缩至角落,自困于惩罚之中,同时对自己感到厌倦和懊恼。因为人类的心灵天生机敏,倾向于运动。任何能够激发并转移其注意力的质料对其而言都是可喜的,而对那些乐于在事务中被消磨的最恶劣的性情而言,则尤为可喜。正如某些溃疡渴望接触会伤害它们的手并因被触碰而欣喜,身体上丑恶的疥癣乐于接受任何使其加剧的刺激一样,我不妨说,对于这些欲望如恶性溃疡般爆发出来的心灵而言,劳苦与折磨正是一种享受。
Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum cum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
因为确实有些事物,即便带着某种痛感,也能使我们的身体感到愉悦,诸如辗转翻身、调换尚未疲倦的一侧,以及通过变换各种姿势来透风换气。正如荷马笔下的阿喀琉斯那样,时而俯卧,时而仰卧,将自己置于各种姿态之中;这正是病人的特征:对任何事物都无法长久忍受,并将变动视作良药。
Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. "Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt: "Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: "Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui: "Iam flectamus cursum ad urbem." Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius:
由此,漫无目的的漫游被启动,无人涉足的海岸被踏遍,始终敌视当下的浮躁时而借由海洋、时而借由陆地来试探自己。「现在让我们前往坎帕尼亚吧。」不久,精致之地已令人作呕:「去看看蛮荒之地吧,让我们走遍布鲁蒂翁和卢卡尼亚的森林。」然而在荒野之间仍需寻觅某些怡人之物,好让耽于奢华的双眼从险恶之地的长久荒凉中得到舒缓:「去塔兰托吧,去那备受称赞的港口、气候更温和的避冬胜地,以及足以供养昔日稠密人群的富庶之地。」耳朵已太久远离掌声与喧嚣,如今享用人类的鲜血亦是一件乐事:「现在让我们转道回城吧。」一段旅程接着另一段旅程被展开,一场景象被换成另一场景象。正如卢克莱修所言:
" Hoc se quisque modo semper fugit." Sed quid prodest, si non effugit? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.
「 每个人都以此种方式始终逃避自身。」 但若逃脱不了,这又有何益?他自己追随自身,作为最沉重的同伴逼迫着自己。
Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum;3 infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod proposita saepe mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum deliciarum: "Quousque eadem?"
因此,我们应当明白,我们所遭受的并非各处的缺陷,而是我们自身的缺陷;我们在忍受一切事物上都是软弱的,无论对劳苦、快乐、我们自身,还是任何事情,都无法长久忍受。这曾驱使某些人走上绝路,因为他们频繁改变计划,却总是重蹈覆辙,没有给新奇留下余地。生活与世界本身开始令他们感到厌恶,那句腐朽奢华之语便悄然涌现:「同样的事物要持续到何时?」
- 2.11ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque.
此处为一个缺乏限定动词主谓结构的破格句(anacoluthon)。它承接前文(inde maeror... inde ille adfectus...)的发展脉络,省略了诸如 fit 或 oritur 等动词,或是以一系列分词短语(obirascens... querens... retrahens... incubans)直接描摹心灵的阴郁状态并就此收结。各语言译文均保持这一描述性结构的连贯一致。
- 2.11dum illum taedet sui pigetque
非人称动词 taedet 与 piget 遵循以宾格表示主体(illum)、以属格表示情感对象或成因(sui)的固定构词句法。字面直译为“当他对自己感到厌腻与懊恼时”,表达了深刻的自我厌恶与精神内耗。
- 2.15non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum
关系代名词 quo 为原因/工具夺格,受 laboramus(因……而苦恼)支配,其先行词为 vitium。后半句 sed nostrum 为物主形容词(中性单数宾格),省略了 vitium esse,与 locorum 形成严格对仗,即“不是各处地方的缺陷,而是我们自身的缺陷”。
