← 小塞内卡

论愤怒

§3.6.1-3.6.6

伟大心灵的宁静与避免过重负担

塞涅卡指出,伟大的心灵宛如高天般安详,不受任何激怒,并提出若要保持心灵宁静,就必须避免过多的琐事与超出自身能力的宏图重负。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.6.1

​Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere.1 Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem; omni tumultu caret, inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus; quorum nihil invenies in irato.

没有什么比不可能发生任何足以激怒你的事更是伟大的确凿证明了。宇宙中较高、更为有序且靠近星辰的部分,既不凝聚为云,也不被驱入暴风,亦不旋转成旋风;它毫无一切动荡,唯有低处才遭受雷击。同样,崇高的心灵始终安详,处于平静的驻地,将一切引发愤怒的事物踩在脚下,它是节制的、令人肃然起敬的、秩序井然的;而在发怒者身上,你找不到这其中的任何一点。

§3.6.2

​Quis enim traditus dolori et furens non primam reiecit verecundiam? Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit? Cui officiorum numerus aut ordo constitit incitato?2 Quis linguae temperavit? Quis ullam partem corporis tenuit?

因为,凡是沉溺于痛苦而狂暴发作的人,有谁不曾首先抛弃羞耻之心?凡是在冲动之下心烦意乱、扑向他人的人,有谁不曾丢弃自己身上所具有的任何尊贵品质?对于一个被激怒的人来说,职责的分寸或秩序何曾保持得住?有谁管住了自己的舌头?有谁约束住了身体的任何部位?

§3.6.3

​Quis se regere potuit immissum?3 Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus. Numquam tam feliciter in multa discurrenti negotia dies transit, ut non aut ex homine aut ex re offensa nascatur, quae animum in iras paret.

一旦纵情驰骋,又有谁能驾驭自己呢?德谟克利特那条有益的箴言将对我们大有裨益,它指出,如果我们无论在私事还是公事上,都不做过多之事,也不做超出我们力量的大事,心灵就能获得宁静。对于奔波于诸多事务中的人而言,日子绝不会如此平顺地度过,以至于不从某人或某事中产生某种使心灵预备发怒的不快。

§3.6.4

​Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt. Alius spem nostram fefellit, alius distulit, alius intercepit; non ex destinato proposita fluxerunt.

正如在城市拥挤之地匆匆赶路的人必然会撞到许多人,且不得不在此处滑倒,在彼处受阻,在另一处被溅上一身泥浆一样,在这散漫漂泊的人生行事中,也会遭遇许多阻碍和许多怨怼。这个人辜负了我们的期望,那个人拖延了它,另一个人拦截了它;谋划并没有按照既定的意图进行。

§3.6.5

​Nulli fortuna tam dedita est, ut multa temptanti ubique respondeat. Sequitur ergo, ut is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt, impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nunc loco, nunc fortunae, nunc sibi.

命运并不曾如此委身于任何人,以至于能在凡事上都顺应那多方尝试之人。因此随之而来的便是:有些事的结果与自己原先所打算的相反之人,对人事皆失去耐心,为了最微不足道的原因,时而向某人发怒,时而向某事发怒,时而向地方发怒,时而向命运发怒,时而向自己发怒。

§3.6.6

​Itaque ut quietus possit esse animus, non est iactandus nec multarum, ut dixi, rerum actu fatigandus nec magnarum supraque vires adpetitarum. Facile est levia aptare cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu; at quae alienis in nos manibus imposita aegre sustinemus, victi in proximo effundimus.4 Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.

因此,为了让心灵能够保持平静,就不应当折腾它,也不应如我所言,让它因操持过多事务而疲惫,更不应因追求超出力量的宏图而疲惫。将轻便的负荷套在颈上并在两边倒换而不致跌倒,这是容易的;然而对于那些由他人之手置于我们身上、我们勉强支撑的重负,我们一旦被压垮,便会在最近的地方将其倾覆抛弃。甚至当我们立于重负之下时,因难以胜任荷载,我们也已摇摇欲坠。

语法注4 条
  1. 3.6.1nihil posse quo instigeris accidere

    关系从句 quo instigeris 修饰不定式短语 posse accidere 的主语 nihil。quo 为手段或原因夺格,虚拟语气 instigeris 表特征(“没有任何足以使你被激怒的事物”)。

  2. 3.6.2Cui officiorum numerus aut ordo constitit incitato ?

    疑问代词与格 Cui 与句末的分词 incitato 一致(表关系的与格或领有与格,“对于被激怒的人来说”)。constitit 是 consto 的完成时,意为“保持稳定、确立”。全句构成一个反问句:“对被激怒的人而言,义务的定额或秩序何曾保持得住?”

  3. 3.6.3Quis se regere potuit immissum ?

    完成被动分词 immissum(阳性单数宾格)与反身代名词 se 一致。该词源自松开缰绳让马匹飞奔的隐喻(immittere),在此作表语性分词:“一旦被纵容放任,谁又能控制住自己呢?”

  4. 3.6.6in proximo effundimus

    介词短语 in proximo 使用了中性名词化的形容词 proximum,意为“在最近的地方”或“就近”,生动描绘了因承受不住重压而就地将重物倾覆抛弃的情景。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.6.1-3.6.6