- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.5.1-3.5.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡阐述了愤怒甚至能使最温和之人陷入狂暴的危险性,并提出了如何预防、止息以及医治他人愤怒的论述计划。通过将愤怒与贪婪、奢靡及战争相对比,他揭示了复仇的狭隘,强调真正伟大的心灵对侮辱无动于衷。
" Quorsus," inquis, "hoc pertinet? "Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet. Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura—promiscue enim imbecilla robustaque invadit—, ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
你说:“这究竟意欲何为?”是为了让任何人都不要认为自己可以幸免于愤怒,因为愤怒甚至能将天性温和安静之人驱向残暴与狂乱。正如面对瘟疫,身体的强壮与对健康的悉心照料毫无益处——因为它无差别地侵袭虚弱者与强壮者——同样,因愤怒而遭受的危险,对于性情躁动者与安详从容者而言是相同的;对于后者,愤怒在其身上造成的改变越大,它就越显得可耻与危险。
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
然而,既然首要是不要发怒,其次是止息愤怒,第三是连他人的愤怒也医治,我便首先讲述我们如何不陷入愤怒,其次讲述我们如何从中解脱,最后讲述我们如何制止并平息发怒之人,令其恢复理智。
Ne irascamur praestabimus, si omnia vitia irae nobis subinde proposuerimus et illam bene aestimaverimus. Accusanda est.apud nos, damnanda; perscrutanda eius mala et in medium protrahenda sunt; ut qualis sit appareat, comparanda cum pessimis est.
如果我们时常将愤怒的一切恶习呈现在自己眼前,并对它作出正确的估量,我们就能做到不发怒。它必须在我们面前受到控诉与定罪;它的罪恶必须受到彻查并公之于众;为了显明它究竟是何物,必须将它与最恶劣的事物相比较。
Avaritia adquirit et contrahit, quo aliquis melior utatur;1 ira impendit, paucis gratuita est. Iracundus dominus quot in fugam servos egit, quot in mortem! Quanto plus irascendo quam id erat, propter quod irascebatur, amisit! Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
贪婪聚敛与搜刮,以便让更好的人来使用;愤怒则挥霍耗费,对极少人而言它是无代价的。一个易怒的主人曾把多少奴隶逼向逃亡,逼向死亡!他因发怒所损失的,比起引起他发怒的事物本身,要多出多少!愤怒给父亲带来哀伤,给丈夫带来离异,给长官带来怨恨,给竞选者带来落选。
Peior est quam luxuria, quoniam illa sua voluptate fruitur, haec alieno dolore. Vincit malignitatem et invidiam; illae enim infelicem fieri volunt, haec facere; illae fortuitis malis delectantur, haec non potest expectare fortunam—nocere ei quem odit, non noceri vult.
它比奢靡更恶劣,因为奢靡享受自己的快乐,而愤怒享受他人的痛苦。它胜过恶毒与嫉妒;因为后两者希望他人变得不幸,愤怒则要制造不幸;后两者因意外的灾难而欣喜,愤怒却不能等待命运的安排——它要伤害它所恨之人,而不仅是看到对方受害。
Nihil est simultatibus gravius, has ira conciliat; nihil est bello funestius, in hoc potentium ira prorumpit; ceterum etiam illa plebeia ira et privata inerme et sine viribus bellum est. Praeterea ira, ut seponamus, quae mox secutura sunt, damna, insidias, perpetuam ex certaminibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit; naturam hominis eiurat: illa in amorem hortatur, haec in odium; illa prodesse iubet, haec nocere.
没有什么比私仇更沉重,是愤怒撮合了它们;没有什么比战争更具毁灭性,权贵之怒便爆发于其中;至于平民的、私下的愤怒,也是一场没有武器与军力的战争。此外,即便我们撇开随之而来的损失、陷阱以及源于彼此争斗的永恒焦虑不谈,愤怒在索取惩罚的同时自己也在承受惩罚;它背弃了人的天性:天性劝勉人去爱,愤怒驱使人去恨;天性命令人去施益,愤怒命令人去加害。
Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta; nemo enim non eo, a quo se contemptum iudicat, minor est.2 At ille ingens animus et verus aestimator sui non vindicat iniuriam, quia non sentit.
再加上,尽管愤怒的义愤源于过高的自负且看似气魄宏大,实则是卑微与狭隘的;因为凡是判定自己受到轻视的人,无一不逊色于轻视他的那个人。然而,那伟大且能真实评估自身的心灵并不为伤害复仇,因为它并未感到伤害。
Ut tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit.3 Quanto pulchrius velut nulli penetrabilem telo omnis iniurias contumeliasque respuere! Ultio doloris confessio est; non est magnus animus, quem incurvat iniuria. Aut potentior te aut imbecillior laesit; si imbecillior, parce illi, si potentior, tibi.4
正如飞箭从硬物上弹回,坚固之物受击反令击打者感到痛苦,同样,没有任何伤害能使伟大的心灵感到痛苦,伤害比它所攻击的对象更加脆弱。如同任何兵器都无法穿透一般将一切伤害与侮辱拒之门外,这是何等美好!复仇是痛苦的自白;因伤害而弯腰的心灵绝非伟大。伤害你的人,要么比你更强,要么比你更弱:若是更弱者,宽恕他;若是更强者,放过你自己。
- 3.5.4quo aliquis melior utatur
quo 引导带有虚拟式 utatur 的目的从句,意为“以便让更好的人使用它”。quo(夺格,作 utatur 的宾语)的先行词(贪婪所聚敛的财物)被省略。
- 3.5.7nemo enim non eo, a quo se contemptum iudicat, minor est
结构由双重否定 nemo non(“人人都是……”)和与比较级 minor 搭配的比较夺格 eo(“比……低劣”)构成,意为“凡是判定自己受到轻视的人,无一不逊色于轻视他的那个人”。塞涅卡借此指出,自感被冒犯恰恰暴露了自甘落于人后的狭隘心理。
- 3.5.8fragilior eo quod petit
fragilior 是阴性主格单数,修饰主语 iniuria。eo quod petit 由比较夺格 eo 及其后的关系代词从句构成,意为“比它所攻击的对象(即伟大的心灵)更加脆弱”。
- 3.5.8si imbecillior, parce illi, si potentior, tibi
祈使动词 parce 支配与格(第一分句接 illi,第二分句省略动词并接 tibi)。前句要求宽恕较弱的对手,后句则以对比式的省略建议面对较强者时当“放过你自己/保全自身”,避免招致自毁。
