- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.11.1-3.11.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者主张不必凡事刺探,而应以宽容或诙谐化解侮辱,并列举了苏格拉底与雅典僭主庇西特拉图克制愤怒的事例。
Non expedit omnia videre, omnia audire. Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus? Ne fueris curiosus.1 Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti sunt, eruit, se ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae; itaque alia differenda sunt, alia deridenda, alia donanda. Circumscribenda multis modis ira est; pleraque in lusum meumque vertantur.2 Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando cum galea prodire deberent.3
洞察一切、倾听一切,并非是有益的。让许多侵害与我们擦肩而过吧;对于多数侵害,不知情者便未曾承受。你不想变得易怒吗?那就不要好奇刺探。凡打听针对自己的言论、甚至挖掘秘密谈话中的恶意言语之人,都是在自寻烦扰。某种解释会使事情看起来像是侮辱;因此,有些事情应当拖延,有些应当嘲弄,有些则应当宽宥。必须以多种方式约束愤怒;多数事情应当转化为玩笑与游戏。据说苏格拉底在被人打了一记耳光时,仅仅说了这么一句:人们竟不知道何时该戴着头盔出门,真是麻烦。
Non quemadmodum facta sit iniuria refert, sed quemadmodum lata; nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse. Pisistratum certe.
重要的不是侵害如何被施加,而是它如何被承受;我看不出自我克制为何艰难,因为我知道,哪怕是僭主们,其性情虽因命运的青睐和放纵而膨胀,却也曾压制过自己惯常的残暴。关于庇西特拉图,这确是显然的。
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur,4 cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare,5 et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
据记载,这位雅典人的僭主在一位醉酒的食客对其残暴多有抨击、且不乏有人愿向僭主提供助力(出手惩治该食客)、众人四下煽风点火(投入火把)之时,以平静的心境承受了下来,并对那些挑唆者回答说:他不会比对一个蒙着眼睛撞到自己身上的人更生那个醉汉的气。
- 3.11.1Ne fueris curiosus
由 ne 加上完成时虚拟式第二人称单数(fueris)构成的标准古典禁令句式(否定命令句)。
- 3.11.2pleraque in lusum meumque vertantur
文本中的 meumque 实为抄本异读或错讹(通常校勘本读作 iocumque,意为“玩笑”)。语法上,vertantur 为现在虚拟式第三人称复数,作劝勉或指令用法(“让大多数事情转化为……”)。
- 3.11.2quando cum galea prodire deberent
cum 为介词(quando cum galea prodire deberent,“何时应当佩戴头盔外出”)。deberent 是间接疑问句中的未完成时虚拟式。
- 3.11.3Pisistratum certe. Atheniensium tyrannum, memoriae proditur
非人称结构 memoriae proditur(“据记载/相传”)为主句动词,统领 accusativus cum infinitivo(AcI)结构 Pisistratum ... tulisse et ... respondisse。尽管 certe 后面有句号,Atheniensium tyrannum 仍是 Pisistratum 的同位语,二者在句法上属于同一长句。
- 3.11.4manus ei commodare
字面义为“向他提供双手”,习惯用法指“主动充当打手/代他动手”,即向僭主自告奋勇去以暴力惩罚冒犯他的食客。
