← 小塞内卡

论愤怒

§3.10.1-3.10.4

察知激怒的初期征兆与防范自身弱点

作者指出激情正如疾病一般应在初期征兆出现时予以觉察和遏制,并强调必须认清自身最易被激怒的弱点并加以防范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.10.1

​Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere impetum.

因此,最好在觉察到祸患的最初迹象时就自我医治,继而对自己的言辞也给予最少的放任,并遏止冲动。

§3.10.2

​Facile est autem adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere; morborum signa praecurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.

然而,当激情初起之时,察觉它们并非难事;疾病的征兆总是先行显露。正如暴风雨来临之前便有迹象出现一样,愤怒、情爱以及一切折磨心灵的风暴,也都有其先兆。

§3.10.3

​Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem1 intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur; solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur; aut si parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.

那些常受癫痫之疾侵袭的人,一旦发觉热力退离体表、视线模糊、神经震颤、记忆消退、头晕目眩,便明白病发将至;因此他们用惯常的疗法先行遏制初发的病因,凡是使心智错乱之物,皆通过嗅觉与味觉加以击退,或以热敷对抗寒冷与僵直;而若药物收效甚微,他们也能避开人群,在无人目击之处倒下。

§3.10.4

​Prodest morbum suum nosse et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium rerum contumeliae movent; hic vult nobilitati, hic formae suae parci;2 hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus; hic superbiae impatiens est, hic contumaciae; ille servos non putat dignos quibus irascatur,3 hic intra domum saevus est, foris mitis; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.

认清自身的疾病,并在其势头扩散开来之前予以压制,乃是有益的。让我们审视一下,究竟是什么最能激怒我们。有人因言语的侮辱而动怒,有人因行为的侮辱而动怒;此人希望自己的显赫出身得到顾全,那人则希望自己的容貌不受冒犯;此人渴望被视为最高雅者,那人则渴望被视为最博学者;此人不能容忍傲慢,那人不能容忍抗拒;那人认为奴隶不配成为自己动怒的对象,此人则在家中暴戾、在门外温和;那人将受人央求视为招怨之事,此人则将未受央求视为侮辱。并非所有人都在同一处受到击打;因此,应当明了自己身上的脆弱之处,以便对它施以最大的守护。

语法注3 条
  1. 3.10.3valetudinem

    valetudo 一般指健康状态,但在本语境中用作婉辞,指“不健康”或“疾病的发作(此处特指癫痫发作)”,呼应前文的 comitiali vitio。

  2. 3.10.4hic vult nobilitati, hic formae suae parci

    由于动词 parco 支配与格,其被动不定式 parci 采用无人称用法,后接与格 nobilitati 和 formae suae:字面意思是“此人希望对其显贵出身予以宽容,那人希望对其容貌予以宽容”。

  3. 3.10.4dignos quibus irascatur

    关系从句 quibus irascatur 由 dignos 引领,构成常规的 dignus qui + 虚拟式(表特征或结果)结构。关系代词 quibus 作异态动词 irascatur 所支配的与格,指代先行词 servos。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.10.1-3.10.4