← 小塞内卡

论愤怒

§2.34.1-2.34.5

克制对任何人的怒火与宽容之益

塞涅卡论证了无论对手地位高低都应克制怒火,并阐明了宽容的益处以及罗马将旧敌化为忠实盟友的远见。他主张以恩德消解怨恨,强调在纷争中率先退步者才是真正的胜者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.34.1

​Ergo ira abstinendum est, sive par est qui lacessendus est sive superior sive inferior. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum. Pusilli hominis et miseri est repetere mordentem.1 Mures formicaeque, si manum admoveris, ora convertunt; imbecillia se laedi putant, si tanguntur.

因此,无论所要挑战的对象是平等人、尊长还是卑下者,都必须克制怒火。与平等人相争结局未卜,与尊长相争是发狂,与卑下者相争则是下作。反咬咬人者,是微贱可怜之人的作为。老鼠和蚂蚁,若你把手靠近,也会转过头来反噬;弱小的造物一旦被碰触,就自以为受到了伤害。

§2.34.2

​Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.

如果我们反思一下那个我们对其动怒之人曾在何事上有益于我们,这就会使我们变得温和,而过失也将由其功德来赎偿。我们还应当想到,宽容的美名会给我们带来多么巨大的赞赏,宽恕又造就了多少有益的朋友。

§2.34.3

​Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.

我们切不可向私敌与公敌的子女动怒;在苏拉残暴行径的诸例中,便有他将遭公敌宣告者的子女从城邦政务中驱逐一事。没有什么比让某人成为其父辈仇恨的继承者更不公正的了。

§2.34.4

​Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam iram amicitia mutare?2 Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes? Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus?

每当我们难于宽恕时,不妨想一想,如果所有人都铁石心肠、不可动摇,这对我们是否有益。那个拒绝宽恕别人的人,多么频繁地自己去祈求宽恕!一个人曾将他人从自己脚下赶走,又多么频繁地扑倒在对方的脚下!有什么比化怒火为友谊更为荣耀的呢?罗马人民所拥有的盟友中,哪一个比曾是最顽固的宿敌更忠诚呢?若非有益的远见将战败者与征服者融为一体,今天又怎会有帝国存在?

§2.34.5

​Irascetur aliquis; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta; nisi paria non pugnant.3 Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit; victus est qui vicit. Percussit te, recede; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem; non poteris revelli, cum voles.

有人会发怒;你则反过来以恩惠去迎战他。仇怨一旦被一方放弃,便会立刻平息;没有旗鼓相当的对手就无法争斗。但若双方都以怒相争、发生冲突,那先退缩一步的人才是更优秀者;战胜者实已战败。有人击打了你,且退避;因为你若回击,就会给对方提供更多次击打的机会和借口;当你想要抽身时,你就无法脱身了。

语法注3 条
  1. 2.34.1repetere mordentem

    动词 repetere 在此表示“反击”或“回咬”,接现在分词宾格 mordentem(咬人者)作直接宾语,意为“反击/反咬咬人者”。

  2. 2.34.4iram amicitia mutare

    动词 mutare 的交换夺格结构(mutare aliquid aliqua re)。宾格 iram 表示放弃之物(怒火),夺格 amicitia 表示交换所得之物(友谊),意即“以怒火换取友谊 / 化怒火为友谊”。

  3. 2.34.5nisi paria non pugnant

    源自角斗比赛的格言式表达。名词化的中性复数 paria(成对配对的对手/角斗士)充当主语。字面意为“若非成对则不争”,指若非双方共同参与相持,争端便无法发生。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.34.1-2.34.5