- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.33.1-2.33.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论证指出对权贵施加的伤害必须强颜忍受,并举出帕斯托尔的悲惨事例:在儿子刚被卡里古拉处决后,他为保全另一个儿子而在宴席上强忍悲痛、泰然处之。
" Minus," inquit, "contemnemur, si vindicaverimus iniuriam." Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile; saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt; facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes: quos laeserunt et oderunt.1
“如果我们对伤害进行报复,”有人说,“我们遭受的鄙视就会减少。”如果我们把报复当作一种解药,那我们在求助于它时就不要带着愤怒,不要以为复仇是甜美的,而要把它当作是有益的;然而,装作不知往往比寻机报复更为可取。更有权势者施加的伤害,不仅要隐忍承受,而且要带着愉快的面容去承受;如果他们确信自己得手了,他们还会再次加害。因鸿运而傲慢的心灵有着最恶劣的特质:他们憎恨那些自己伤害过的人。
Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat. Cum illum quidam interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem: "Iniurias," inquit, "accipiendo et gratias agendo." Saepe adeo iniuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.
那个在服侍诸王中衰老之人的话是极为著名的。当有人问他,他是如何在宫廷中获得那件最罕见之物——老年时,他说:“通过承受伤害并致以感谢。”常常,报复伤害是如此不合时宜,以至于连承认遭受了伤害都是不合时宜的。
C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis eius et cultioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus iussit; ne tamen omnia inhumane faceret adversum patrem, ad cenam illum eo die invitavit. Venit Pastor vultu nihil exprobrante.
盖乌斯·恺撒曾因不满于显赫的罗马骑士帕斯托尔之子的整洁雅致与过度修饰的发型而将其囚禁;当这位父亲恳求他赐予儿子生路时,他仿佛受到了行刑的提醒一般,当即下令将其拉去处决;然而为了不至于对待这位父亲全然不近人情,他竟在当天邀请他共进晚餐。帕斯托尔来了,脸上毫无责怪之色。
Propinavit illi Caesar heminam et posuit illi custodem; perduravit miser, non aliter quam si fili sanguinem biberet. Unguentum et coronas misit et observare iussit an sumeret; sumpsit. Eo die, quo filium extulerat, immo quo non extulerat, iacebat conviva centesimus et potiones vix honestas natalibus liberorum podagricus senex hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem aliquo signo erumpere passus est; cenavit tamquam pro filio exorasset.
恺撒向他敬了一赫米纳的酒,并给他派了一个看守;这个可怜人忍耐着喝了下去,宛如正在饮下自己儿子的鲜血。恺撒又送去香膏和花环,并命人监视他是否接受;他接受了。就在他埋葬了儿子的那一天——更确切地说,是他连儿子都未能埋葬的那一天——这位患有痛风的老人作为第一百位食客斜卧在席上,喝着哪怕在儿女诞辰之日也难说合宜的浓酒,在此期间他未流一滴泪,也未让悲痛借由任何迹象迸发出来;他进餐的神态,就仿佛他已为儿子求得了宽恕一般。
Quaeris, quare? Habebat alterum. Quid ille Priamus? Non dissimulavit iram et regis genua complexus est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum retulit, cenavit? Sed tamen sine unguento, sine coronis, et illum hostis saevissimus multis solaciis, ut cibum caperet, hortatus est, non ut pocula ingentia super caput posito custode siccaret.
你问何以如此?因为他还有另一个儿子。那著名的普里阿摩斯又如何呢?他不也掩饰了自己的愤怒,抱住那位君王的双膝,将沾染着亲子鲜血的不祥之手引向自己的唇边,并进食了吗?但即便如此,那也没有香膏,没有花环,而且那极度残暴的敌人是用许多安慰劝他进食,而不是在头顶设守卫逼他饮尽巨杯。
Contempsisses Romanum patrem, si sibi timuisset; nunc iram compescuit pietas. Dignus fuit cui permitteretur2 a convivio ad ossa fili legenda discedere; ne hoc quidem permisit benignus interim et comis adulescens; propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat; contra ille se laetum et oblitum, quid eo actum esset die, praestitit. Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset.3
如果那个罗马父亲是为了自己而害怕,你本会鄙视他;然而此时,父爱压制了怒火。他本该获准离开宴席去收拾儿子的遗骨;然而那个年轻人在席间装得和蔼亲切,连这也未曾允许;他频频敬酒挑衅这位老人,还劝他借此消愁;作为回应,老人表现得欢欣愉悦,仿佛忘却了当天所发生的事。要是这位赴宴者未能讨得行刑者的欢心,另一个儿子也早就丧命了。
- 2.33.1quos laeserunt et oderunt
格言式表达,关系代名词 quos 的先行词宾语(如 eos)被省略(意为“他们憎恨那些自己伤害过的人”)。生动地刻画了权贵为了使自己的加害行为合理化而反过来憎恨受害者的心理。
- 2.33.6Dignus fuit cui permitteretur
形容词 dignus 后接关系代名词 cui 与未完成过去时虚拟式 permitteretur(即 dignus qui + 虚拟式 句型,意为“配得上被允许……”或“理应获准……”),用于表达具有某种特征或资格。
- 2.33.6Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset
在过去与事实相反的条件句中,主句动词未用过去完成时虚拟式(periisset),而使用了直陈式过去完成时(perierat)。这种修辞用法生动地强调了结果的确定性与迫在眉睫的必然性(“另一个儿子本就注定丧命”)。
