← 小塞内卡

论愤怒

§2.29.1-2.29.4

作为怒气良方的延宕与对指控的审慎审查

塞涅卡指出平息愤怒的最佳良方是延宕,告诫人们切勿轻信背后的告发并仓促发怒,主张应如司法审判一般审慎听取双方陈述以明辨真相。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.29.1

​Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet: graves habet impetus primos; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere; tota vincetur, dum partibus carpitur.

平息怒火的最大良方是延宕。在一开始时要向它要求这一点,不是要它宽恕,而是要它审断:它最初的冲动是猛烈的;只要等待,它就会平息。你也切莫试图将它全盘消除;在被一部分一部分地蚕食之时,它就会被彻底战胜。

§2.29.2

​Ex is, quae nos offendunt, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere; multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit; est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.

在触犯我们的事物中,有些是他人向我们报告的,有些是我们亲耳听到或亲眼见到的。对于那些被告发之事,我们绝不应当仓促相信;因为许多人撒谎是为了欺骗,许多人撒谎则是因为受了蒙骗。有人借诬告博取欢心,捏造伤害,以便显得自己曾为之痛心;有人心怀恶意,意图拆散亲密的友谊;有人语带嘲讽,乐于观看好戏,并在安全辽远的角落窥视被自己挑拨相争之人。

§2.29.3

​De parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur,1 testis sine iureiurando non valeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires; magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit. Amicum condemnas de praesentibus? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris? Iam enim, iam utrimque quid diceretur audisti?

即便就区区微不足道的钱财进行审断,对你而言,没有证人事实便不能成立,没有宣誓证人便没有效力,你会给双方诉讼答辩权,你会给予时间,不会只听审一次;因为事情被反复检视得越频繁,真相便越发昭彰。而面对朋友,你却当场就定罪吗?在倾听之前,在讯问之前,在他被允许得知告发者抑或罪名之前,你就动怒了吗?难道你真的已经、已经听取了双方各自的陈述不成?

§2.29.4

​Hic ipse, qui ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. "Non est," inquit, "quod me protrahas;2 ego productus negabo; alioqui nihil umquam tibi dicam." Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci?

这个向你告发的人本身,如果需要他拿出证明,他就会闭口不言。“你没有任何理由把我推到前台,”他说,“一旦被传唤,我概不承认;否则我以后再也不会告诉你任何事。”他在挑唆煽动的同时,自己却从交锋与搏斗中抽身而退。除非在私下否则不愿向你吐露的人,几乎等于什么都没说。还有什么比私下轻信而公然动怒更为不公的呢?

语法注2 条
  1. 2.29.3De parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur

    带有将来分词的与格短语 iudicaturo tibi(“对于将要审理的你而言”)在此充当条件从句的替代结构(相当于 si iudicaturus esses)。它与随后的未完成过去时虚拟式(probaretur、valeret、dares、audires)相呼应,构成假设性法庭审判情境下的虚拟结果句。

  2. 2.29.4Non est ... quod me protrahas

    习惯表达 non est quod 后接虚拟式动词 protrahas,属于表示特征或理由的关系从句,意为“你没有任何理由将我推向前台(公之于众或出庭作证)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.29.1-2.29.4