← 小塞内卡

论愤怒

§2.28.1-2.28.8

认识人皆有过的共性与通过反省克制愤怒

作者指出没有人能毫无过错,揭示了守法之纯洁的狭隘性并促使人直面自身隐秘的罪过。他批判了谴责他人恶行却无视自身同类过错的伪善,劝勉人们通过反躬自省来克制愤怒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.28.1

​Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa; hinc enim maxima indignatio oritur: "Nihil peccavi "et "nihil feci." Immo nihil fateris! Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.

如果我们希望成为万事万物的公正审判者,首先让我们让自己确信这一点:我们当中没有一个人是没有过错的;因为最大的愤慨正是由此而生:“我没有犯任何过失”,“我什么也没做”。其实是你什么都不承认!我们因受到某种规诫或约束的惩戒而愤怒,然而正是在那个时刻,我们通过在恶行之上平添傲慢与顽固而正在犯下罪过。

§2.28.2

​Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem? Ut hoc ita sit,1 quam angusta innocentia est ad legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam iuris regula! Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.

那个自宣符合一切法律而无辜的人究竟是谁?即便情况确是如此,依循法律而成为良善之人,是多么狭隘的无辜啊!义务的规范比起法律的准绳所涵盖的范围该有多么宽广!孝敬、仁爱、慷慨、正义、信义所要求的诸多事物,全都处于公法典章之外!然而,我们甚至连那最为严苛狭隘的无辜准则都无法达到。

§2.28.3

​Alia fecimus, alia cogitavimus, alia optavimus, aliis favimus; in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes aequiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus; ​utique bonis ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque?), minime diis; non enim illorum vi, sed lege mortalitatis patimur quidquid incommodi accidit. "At morbi doloresque incurrunt." Utique aliquo defungendum est domicilium putre sortitis.2 Dicetur aliquis male de te locutus; cogita an prior feceris, cogita de quam multis loquaris.

有些错事我们做了,有些错事我们想过,有些错事我们渴望过,有些错事我们赞许过;在某些事情上我们之所以无辜,仅仅是因为没有得逞。想到这些,让我们对有过错之人更加宽容,让我们信任那些斥责我们的人;无论如何,切莫对贤善者动怒(如果连对善者也要动怒,那我们还能对谁不动怒呢?),尤其绝不要对神明动怒;因为无论降临什么不幸,我们承受它都不是出于他们的暴力,而是出于终有一死之人的法则。“然而疾病与痛苦侵袭而来。”无论如何,分得一处脆弱腐朽之居所的人,总得忍受某些患难。若有人说某人在背后讲了你的坏话,你想想看自己是否先讲过,想想看你自己议论过多少人。

§2.28.5

​Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere;3 aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset; saepe adulatio, dum blanditur, offendit.

我说,让我们思考一下:有些人不是施加伤害,而是予以回敬;有些人是为了我们的利益而做;有些人是被迫而为;有些人是出于无知;即便那些明知故犯的人,也并非企图通过对我们的伤害而专门谋求伤害本身;或者有人因贪图风趣而失足,或者有人做了某事并非为了害我们,而是因为若不排挤我们他就无法达到目的;阿谀奉承在谄媚之时往往也会触怒他人。

§2.28.6

​Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit: "Hoc et ipse commisi."

任何人只要回顾一下,自己有多少次陷入不实之嫌,命运有多少次让自己的好心效劳显露出伤害的外观,自己在厌恶之后又开始爱上了多少人,他就能够不立时动怒,尤其是当他对每一件触犯自己的事情暗自在心中说道:“我自己也曾犯下同样的错。”

§2.28.7

​Sed ubi tam aequum iudicem invenies? Is qui nullius non uxorem concupiscit et satis iustas causas putat amandi, quod aliena est, idem uxorem suam aspici non vult; et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur; pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt;4 ​inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos: "Numquid et ipsi aliquid tale commisimus? Numquid sic erravimus? Expeditne nobis ista damnare?"

然而你在哪里能找到如此公正的审判者呢?正是那个贪图所有人妻子、把人妇身份当作去爱的充分正当理由的人,却不愿自己的妻子被人看一眼;背信弃义之人成了信义最严厉的索求者,发伪誓者自己追查谎言,诬告者在他人向自己提起诉讼时极难容忍;不顾惜自己童贞的人,却不许自己童奴的贞操受染指。我们把别人的恶习放在眼前,自己的恶习却置于背后;正因如此,比儿子更为恶劣的父亲斥责儿子不合时宜的筵席,对自己奢靡放纵百般纵容的人对别人的奢靡毫无宽宥,暴君对杀人犯动怒,渎神盗窃者惩罚偷窃。很大一部分人动怒并非针对罪行,而是针对犯罪的人。只要我们反问自己:“难道我们自己没有犯过类似的事情吗?难道我们没有犯过这样的过错吗?谴责这些事情难道对我们有利吗?”对自身的审视就会让我们变得更为克制。

语法注4 条
  1. 2.28.2Ut hoc ita sit

    由 ut 引导的让步虚拟语气现在时(“即使事实确是如此”)。它暂时承认了前句中“自称在一切法律面前无罪者”的假设,继而通过感叹句(quam angusta innocentia est...)突显该标准的狭隘局限。

  2. 2.28.4domicilium putre sortitis

    与表示必然或义务的非人称动形词结构 defungendum est(“必须承受/履行”)连用的与格(sortitis,行为者或关涉者)。domicilium putre 是分词 sortitis 的直接宾语(宾格)。整句意为“对于分得腐朽之居所(即凡人肉身)的人而言,必须承受某些苦难”。

  3. 2.28.5ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere

    从属于 Cogitemus 的宾语不定式结构。不定式逻辑主语为 eos, qui volentes scientesque faciunt。介词短语 ex iniuria nostra 表示手段或出发点(“通过/出于对我们的伤害”),non ipsam iniuriam petere 表示其目的(“并不以伤害本身为目标”),旨在说明对方并非以作恶为终极目的,往往只是追逐自身私利或失误所致的副产品。

  4. 2.28.7Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt

    并列对立的无连词对比结构(adversative asyndeton)。其背景为伊索寓言中经典的“两个口袋”意象(亦见于卡图卢斯22.21等):前面的口袋放他人的过错,后面的口袋装自己的过错。in oculis(“在眼前”)与 a tergo(“在背后”)形成工整对仗,生动揭示了人对他者罪愆的敏锐与对自身过失的盲目。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.28.1-2.28.8