← 小塞内卡

论愤怒

§2.21.1-2.21.11

兼顾少年志气与预防愤怒的教育方法

论述了在教育中为了防止男童动怒且不挫伤其天资,必须摒弃娇纵与谄媚,给予适度的纪律与简朴的生活环境。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.21.1

​Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam, ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus.

我说,让男童们从一开始就受到健全的教养将大有裨益;然而这种管导是困难的,因为我们必须留心,既不要在他们身上滋养愤怒,也不要挫伤他们的天资。

§2.21.2

​Diligenti observatione res indiget; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt.

这件事需要审慎的观察;因为无论应当提升的还是应当抑制的品质,都是由相似之物滋养的,而相似之物即使对留心者也极易造成迷惑。

§2.21.3

​Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur; adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant; itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.

心气因放任而滋长,因奴役而碎裂;若受称赞并被导向对自身的良好期望,它便昂扬向上,但正是这些相同的事物滋生了傲慢与暴躁;因此必须如此在两者之间引导他,使我们时而动用缰绳,时而使用马刺。

§2.21.4

​Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.1

不可让他忍受任何卑微之事,不可让他忍受任何奴性之事;绝不要让他有必要低声下气地乞求,也不要让乞求带来好处;倒不如因念及他的理由、过去的作为以及对未来的良好诺言而给予宽假。

§2.21.5

​In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere; quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.

在同龄人的竞争中,我们既不应让他落败,也不应让他动怒;我们要留心使他与常同自己竞争的人保持亲睦,使他在竞争中习惯于渴望获胜而非渴望伤害他人;每当他获胜并做出了值得称赞之事时,我们允许他受到振奋,却不允许狂乱不羁,因为狂喜尾随着欢悦,而狂喜之后则是浮夸与对自我的过度自负。

§2.21.6

​Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus; nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.2

我们会给予一定的松弛,但绝不会让他松懈到怠惰与闲散之中,并将使他远离奢靡享乐的沾染;因为没有任何事物比柔弱娇纵的教养更能使人暴躁易怒。因此,越是受溺爱的独生子,越是被赋予自由的孤儿,心灵便越发腐化。凡是从未被拒绝过任何事物的人,凡是焦灼的母亲总是为之拭去泪水的人,凡是就家庭教师之事得到过满意处置的人,都无法经受屈辱。

§2.21.7

​Non vides, ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur? In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit: "Tibi enim ille respondeat? non pro fastigio te tuo metiris; ipse te proicis "et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.

难道你没看见,越大的财富与地位便伴随着越大的愤怒吗?当心中原先存在的一切轻浮空虚之物乘着顺风扬起时,这一点在富人、贵族和行政长官身上表现得尤为明显。当谄媚者的群氓围拢起傲慢的耳朵时,顺境便滋养了暴躁:“那个人怎敢顶撞你?你没有依你的显赫地位自量;你自己轻贱了自己”,以及其他即便健全且自始便基础牢固的心灵也难以抗拒的话语。

§2.21.8

​Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.

因此,童年期必须远离谄媚;让他倾听真相。让他时而畏惧,始终敬畏,面对尊长时起身肃立。不可让他凭暴躁乞得任何东西;在啼哭时被拒绝之物,应当在他安静时奉上。让他能把父母的财富看在眼里,却不可付诸享用。

§2.21.9

​Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit; nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.3

他的过错应当受到斥责。为男童们配备性情温和的师傅和家庭教师将与此事大有干系。一切稚嫩之物都会依附于最近之物,并成长为肖似它们的模样;青年人的习性很快便重现了乳母和家庭教师的作风。

§2.21.10

​Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem: "Numquam," inquit, "hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.

一个在柏拉图处受教育的少年,被送回父母身边看到父亲大喊大叫时说道:“我在柏拉图那里从未见过这等事。”我毫不怀疑,他模仿父亲会比模仿柏拉图更快。

§2.21.11

​Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.

首先,饮食应当简朴,衣着不贵,起居与同龄人相类。如果你从一开始就使他与众人平等,他就不会因为有人与自己相提并论而动怒。

语法注3 条
  1. 2.21.4potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur

    动词 donare 通常作“以物(夺格)赠人(宾格)”的结构;在此处,以少年(ille)作为被动态 donetur 的主语,causae suae 及其后并列的名词短语作为与格出现,表示宽假让步所顾及的对象,即“出于体谅他的理由、过去的作为以及对未来的承诺而给予宽待”。

  2. 2.21.6cui de paedagogo satisfactum est

    satisfactum est 为非人称被动结构,关系代词 cui 为表利害的与格,介词短语 de paedagogo 表示引起不满的对象(家庭教师)。此句指父母顺从男童的要求斥责或处置家庭教师,从而平息其怨气、对其进行娇纵。

  3. 2.21.9nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores

    rettulere 是完成时第三人称复数缩略形式(rettulerunt)。后置的 adulescentium mores 为句子主语,此处的 referre 意为“再现”或“仿效”;其宾语借由前置的属格短语 nutricum et paedagogorum(乳母与家庭教师的习性)在语境中省去并得以补足。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.21.1-2.21.11