- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:2.20.1-2.20.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
论述了疾病、过劳等后天因素及习惯也会助长愤怒;对于性情炽热者应禁绝酒食过量并施以适度劳作与游乐,而对于寒冷、潮湿、干燥者则需给予抚育提振以防怯懦抑郁,应针对所滋长起的恶端采取相反的医治之法。
Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.
然而,正如先天禀赋使某些人容易动怒一样,许多也能具有与天性相同力量的起因也会降临。是疾病或身体受损使某些人陷入这种境地,而劳苦、连续失眠、焦虑的夜晚以及渴望和情爱则使另一些人陷入其中;凡是伤害了身体或心灵的任何其他事物,都会使患病的心神倾向于抱怨。
Sed omnia ista initia causaeque sunt; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere; sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum,1 quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint;2 distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
但所有这些不过是开端和诱因;习惯具有最大的力量,如果它变得沉重,便会滋养恶德。改变天性固然困难,也不可能逆转新生之物一旦混合的元素;但知晓这一点是有益的,以使你从性情狂热者那里撤除酒类——柏拉图认为应将酒拒绝给少年,并禁止以火助火。他们甚至不应当被食物填满;因为肉体会紧绷,而心灵也会随肉体一同膨胀。
Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt; modica enim voluptas laxat animos et temperat.
劳作应当在未至疲惫的限度内锻炼他们,使热度得以减损而非被耗竭,并使那过度的沸腾消去泡沫。游乐也将是有益的;因为适度的欢愉会放松并调和心神。
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.3
在偏湿、偏燥以及寒冷的人身上,并没有来自愤怒的危险,但更迟钝的恶德必须予以防范:惊恐、乖戾、绝望与猜忌。因此,这样的性情必须受到提振与抚育,并被召唤走向欢乐。并且,既然对抗愤怒必须使用一些疗法,对抗忧郁则必须使用另一些疗法,而且这些问题不仅要用极为不同、甚至要用正相反对的方法来医治,我们便将始终去应对那已经滋长起来的恶端。
- 2.20.2sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum
短语 in hoc 预先指引后文具有说明或目的性质的 ut 从句。nosse(= novisse)是作主语的完成时不定式。profuit 是格言完成时(gnomic perfect),表示普遍有效的经验(“……是有益的”)。subtrahas 则是表示泛指第二人称(“人们应当撤去……”)的现在时虚拟式。
- 2.20.2Ne cibis quidem implendi sint
由动形容词(implendi)与现在时虚拟式(sint)构成的被动迂说法,表示应当性。结合否定结构 ne ... quidem(“甚至不应当……”),表达带有诫勉或劝告意味的禁止。其逻辑主语承接前句的 calentia ingenia(性情炽热之人)。
- 2.20.4semper ei occurremus quod increverit
occurremus(将来时直陈式)支配与格(occurrere + 与格,意为“迎击、对抗”)。ei 为中性单数与格的先行词,统领由 quod 引导的关系从句。increverit 为关系从句中的完成时虚拟式或将来完成时直陈式,表示泛指或假设性条件(“对那已经滋长起的恶德”)。
