- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.11.1-1.11.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对在战场上面对敌人需要愤怒的论调,作者指出盲目的愤怒反而导致蛮族覆灭,并列举法比乌斯与两位西庇阿等凭借冷静、忍耐和自制克敌制胜的罗马将领予以反驳。
" Sed adversus hostes," inquit, "necessaria est ira." Nusquam minus; ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes. Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira infestissima sibi?
“然而针对敌人,”对方说,“愤怒是必需的。”绝非如此;正是在面对敌人时,冲动才不应当放纵无羁,而应当受到克制且服从指挥。因为除了愤怒这种对自身而言最为致命的东西之外,还有什么能击垮那些在体魄上强健得多、在劳苦上坚忍得多的蛮族人呢?
Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem proficiat ratio? An tu putas venatorem irasci feris? Atqui et venientis excipit et fugientis persequitur, et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit,1 nisi quod erat illis ira pro virtute? Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est. Germanis quid est animosius? Quid ad incursum acrius?
角斗士也是受技艺庇护,却因愤怒而门户大开。再者,当理性能够达成同样成效时,何须愤怒?难道你以为猎人会对野兽发怒吗?然而他既能迎击冲来的野兽,也能追捕逃奔的野兽,而理性无需愤怒就能完成这一切。是什么让翻越阿尔卑斯山如潮水般涌来的数以万计的辛布里人和条顿人覆灭殆尽,以致向其同胞传递如此惨败消息的不是使者而是流言,若不是因为他们以愤怒取代了美德?愤怒纵然有时能冲破并击倒阻碍之物,但更多时候却只会毁灭自身。还有什么比日耳曼人更勇猛?在冲击时还有什么比他们更凶悍?
Quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est in alia neglegentibus? Quid induratius ad omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint,2 non suffugia adversus perpetuum caeli rigorem?
还有什么比他们更热衷于武器?他们在武器中诞生,在武器中成长,武器是他们唯一的挂念,此外别无所顾。还有什么比他们更能忍受一切劳苦?他们大多既没有蔽体御寒的衣物,也没有抵御常年严寒气候的避难所。
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam: ut nil amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos repetere.
然而,西班牙人、高卢人以及在战争中软弱怯懦的亚洲和叙利亚士兵,在罗马军团露面之前就将他们屠戮殆尽,除了性情暴躁之外别无其他使他们易受攻击的缘由。试想一下,若是为那些不知享乐、奢华与财富的体魄和心灵赋予理性与纪律:无须多言,我们必得恢复古罗马的风俗。
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat:3 habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus; iram ante vicit quam Hannibalem. Quid Scipio?
法比乌斯除了懂得拖延、拉锯与等待之外,还凭借什么恢复了帝国衰颓的力量?而这一切是愤怒之人一无所知的。当时已处于悬崖边缘的帝国本已覆亡,如果法比乌斯真如愤怒所驱使的那般鲁莽冒险的话;但他将国家命运放在心头,在估量了战力之后——由于战力已无任何部分可以在不牵动全局的情况下遭受损失——他搁置了怨恨与复仇,专心于唯一的实利与战机;他在战胜汉尼拔之前,先战胜了自身的愤怒。西庇阿又如何?
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret?
他难道不是抛下汉尼拔、迦太基军队以及所有理当向其宣泄愤怒的对象,将战火转移至阿非利加,其行动是如此从容不迫,以致给心怀恶意之人留下了骄奢怠惰的口实吗?
Quid alter Scipio? Non circa Numantiam multum diuque sedit et hunc suum publicumque dolorem aequo animo tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci? Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut ferro ipsi suo caderent.
另一位西庇阿又如何?他难道不是在努曼提亚城周围久久围困,并以平静的心态承受了他个人与国家的这份耻辱——即征服努曼提亚竟比征服迦太基耗时更久吗?他在构筑壁垒合围敌人的过程中,将他们逼到了死于自己刀剑之下的绝境。
Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira; in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet. Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato4 provexit.
因此,愤怒即便在战斗或战争中也是无益的;因为它易于走向鲁莽盲动,且一心只想加害于人,却不防范危险。唯有那种长期且充分地审视自身、克制自身、并从容而有计划地推进的美德,才是最坚不可摧的。
- 1.11.2ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit
由 ita... ut 引导的结果从句。完成时虚拟式 pertulerit 表示作为历史事实发生的具体结果,强调全军覆没的彻底性——连信使都未能生还,仅有流言传回同胞处。
- 1.11.3ut quibus magna ex parte non tegimenta corporum provisa sint
ut qui(等同于 quippe qui)加虚拟式的结构,引出表原因的关系从句,解释前文 induratius ad omnem patientiam 的理由(“鉴于他们大多既无……也无……”)。
- 1.11.5Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat
在与过去事实相反的条件句(si... ausus esset)的主句中,使用直陈式过去完成时 perierat 代替虚拟式过去完成时(perisset)。这是一种修辞手法,生动地突显帝国当时危在旦夕、毁灭几成定局的紧迫感。
- 1.11.8ex lento ac destinato
介词 ex 与中性形容词 lento 及 destinato 构成的副词性短语,意为“从容沉着且依照既定计划地”。
