- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:1.10.1-1.10.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论证道,理性若借助情欲或恶习,无异于将自身置于暴政的奴役之下并使自身沦为无能,进而得出结论:适度的情欲不过是适度的恶而已。
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
因此,理性绝不会采纳鲁莽而狂暴的冲动作为助援,因为理性对这些冲动毫无威权,且除非以同等而相似的冲动与它们对抗——如以恐惧对抗愤怒,以愤怒对抗懈怠,以欲望对抗恐惧——否则便决不能将其压制。
Absit hoc a virtute malum, ut umquam ratio ad vitia confugiat! Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet: in tyrannide illi vivendum est in alicuius adfectus venienti servitutem.1 Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere?
愿这种恶——即理性竟求助于恶习——远离美德!这样的一颗心灵,若靠自身的恶习来保障安全,若不发怒就无法勇敢,不欲求就无法勤勉,不恐惧就无法平静,便不可能获得可靠的安宁,它必然会遭受动摇与颠簸:凡陷入某种情欲之奴役状态的人,必得在专制暴政下生活。将诸美德贬为恶习的附庸,难道不令人感到羞耻吗?
Deinde desinit quicquam posse ratio, si nihil potest sine adfectu, et incipit par illi similisque esse. Quid enim interest, si aeque adfectus inconsulta res est sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax? Par utrumque est, ubi esse alterum sine altero non potest. Quis autem sustineat adfectum exaequare rationi? " Ita," inquit, "utilis adfectus est, si modicus est."
此外,如果理性没有情欲就一事无成,那么它就失去了任何能力,并开始变得与情欲旗鼓相当且彼此类似。因为如果缺乏理性的情欲是一件鲁莽之事,与缺乏情欲的理性之软弱无能毫无二致,那么这二者又何异之有?当一方没有另一方就不能存在时,双方便是平等的。然而,谁能容忍将情欲与理性相提并论呢?“唯有如此,”对方说,“情欲若是适度的,才是有用的。”
Immo si natura utilis est. Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat:2 ergo modicus affectus nihil aliud quam malum modicum est.
不,唯有当它在本性上是有用的才行。但如果它无法忍受统治与理性,那么它通过节制至多只能取得这样的结果:它越小,所造成的伤害就越少。因此,适度的情欲不过是适度的恶而已。
- 1.10.2in tyrannide illi vivendum est in alicuius adfectus venienti servitutem
在非人称被动动名词句式(vivendum est)中,施动者与格(illi)受到现在分词短语 venienti in alicuius adfectus servitutem(陷入某种情欲之奴役状态的人)的修饰与呼应。这承接了前文关系从句所描绘的依赖恶习的心灵,表明落入此种境地者必然生活在专制暴政之下。
- 1.10.4hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat
指示代词 hoc 先行指代后面的说明性 ut 从句(ut quo minor fuerit, minus noceat),并与副词 dumtaxat(仅仅、至多)及方式夺格 moderatione(通过节制)连用。ut 从句内部包含相关比较级结构(quo + 比较级 ... 比较级),构成“通过节制至多只能取得‘它越小则危害越小’这一结果”的限定句式。
