← 小塞内卡

致马尔基娅的慰问信

§9.1-9.5

预见不幸以减轻哀痛打击

塞涅卡指出世人之所以执溺于哀痛,在于未能未雨绸缪预见不幸;唯有时刻警醒自身难免灾祸,方能削弱眼前厄运的打击。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.1

"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deploratione nostri, si id non fit naturae iussu? "Quod nihil nobis mali,1 antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.

“既然这并非出自天性的命令,那么我们在自哀自怨上何以有如此大的顽固?”这是因为,在灾祸发生之前,我们从未设想过任何不幸会降临在自己身上,反而以为自己可以独免其难,以为自己比他人踏上了更为安宁的征途,因而未能从他人的遭遇中警醒到那些厄运是世人所共通的。

§9.2

​Tot praeter domum nostram ducuntur exsequiae: de morte non cogitamus; tot acerba funera: nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita paupertas in oculos incidit: et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus: quasi ex inopinato ferimur; quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.

多少支送葬的行列打从我们门前经过,我们却不念及死亡;多少场夭折的丧事发生,我们心中盘算的却依然是稚子的成年法袍、兵役以及对父祖家产的继承;多少富人骤然陷入赤贫跌入我们的眼帘,我们却从未想到自己的财富同样置于凶险不稳的滑坡之上。因此,我们势必倒塌得更为惨烈:我们犹如猝不及防地遭受打击;而那些早已被预见到的事情,侵袭起来威力便大为减弱。

§9.3

​Vis tu scire2 te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios tela fixerunt circa te vibrasse! Velut murum aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne volantia cum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama: "Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes. Scio quid pares; alium quidem percussisti, sed me petisti."

难道你不愿省悟,自己正暴露于一切打击之中,那些射中他人的矢石早已在你身旁呼啸而过吗!正如你半披铠甲冲向某座壁垒,或冲向敌众严守且险峻难登的高地一般,时刻预备着负伤吧,将那些从天而降的石块,连同箭矢与标枪,都看作是径直冲着你的身躯投射而来的。每当有人在你身侧或身后倒下,你都要大声呼喊:“命运啊,你休想欺骗我,也休想在我毫无防备或怠忽之时将我压垮。我知道你在筹谋什么;你固然击中了别人,但瞄准的却是我。”

§9.4

​Quis umquam res suas quasi periturus aspexit? Quis umquam nostrum de exilio, de egestate, de luctu cogitare ausus est? Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in capita inimicorum aut ipsius intempestivi monitoris abire illa iubeat? "Non putavi futurum."

谁曾以将死之身来看待自己的身外之物?我们当中有谁曾敢于思量流放、穷困与哀恸?若有人劝其思量这些,又有谁不会将其视同恶兆而加以唾弃,并祈求那些灾祸转落到敌人或那个不知趣的劝告者自己的头上呢?“我没料到竟会发生这种事。”

§9.5

​Quicquam tu putas non futurum, quod scis posse fieri, quod multis vides evenisse? Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret:3 "Cuivis potest accidere quod cuiquam potest!4" Ille amisit liberos; et tu amittere potes. Ille damnatus est; et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus. Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit.

既然你明知一件事可能发生,且眼见它已在许多人身上发生,你难道还认为它绝不会降临吗?有一句卓越的诗行,本值得出自剧场戏台之外: “能降临于任何一人之事,亦能降临于所有人!” 那个人痛失了子女,你也同样可能失去;那个人被定罪论处,你的清白也同样悬于剑下。当我们承受那些从未预见到自己可能承受的苦难时,正是这种误念在欺骗并瓦解着我们的意志。凡是对未来有所预见之人,便已剥夺了眼前灾祸的锐气。

语法注4 条
  1. 9.1Quod nihil nobis mali

    原因从句 quod,用以回答前句的设问“Unde ergo tanta nobis pertinacia...”(何以有如此大的顽固)。省略了主句谓语动词(如“Id fit quod...”即“之所以如此,是因为……”)。

  2. 9.3Vis tu scire

    字面上为第二人称单数直陈式现在的疑问句,但在修辞习惯上常作强烈的劝戒、促人省察的祈使或劝告用法(意即“难道你不想明白……”、“你理应知道……”)。

  3. 9.5dignum qui non e pulpito exiret

    形容词 dignus 后接关系代词 qui 及未完成过去时虚拟式 exiret 的固定句式(dignus qui + 虚拟式),表特质或结果,意为“值得出自剧场戏台之外的”(exire e pulpito 意为“出自戏台”),强调该戏剧名句配得上如哲学那样比通俗戏台更为高尚的出处。

  4. 9.5Cuivis potest accidere quod cuiquam potest

    普布利柳斯·叙鲁斯的格言,对比了表示无限制泛指的“任何所有人”(cuivis,quisvis 的与格)与特指潜在个体的“任何单个人”(cuiquam,quisquam 的与格)。关系代名词 quod 作从句谓语 potest(承前省去 accidere)的主语,主句中则省略了作主语的先行词 id。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:9.1-9.5