- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:10.1-10.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡告诫玛契亚,财富与子女等一切尘世恩赐皆为命运暂借之物,应当怀着溃逃般的紧迫感去珍惜体味,并在被索回时坦然交还。
Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex incerta et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt; nihil horum dono datur. Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur; alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca usque ad finem perseverabunt.
玛契亚啊,凡是在我们周围作为外在之物而闪耀的一切——子女、尊荣、财富、宽阔的厅堂与挤满了被拒之门外的门客的前厅、显赫的声名、高贵或美丽的配偶,以及其余一切依赖于变幻莫测的命运之物——全都是他人的摆设,不过是暂借给我们的;其中没有一样是作为礼物赠予的。舞台是由凑集借来、终归要退还主人的道具装点起来的;其中有些将在第一天被收回,有些在第二天,只有极少数会保留到终场。
Itaque non est quod nos suspiciamus1 tamquam inter nostra positi; mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat; nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere: pessimi debitoris est creditori facere convicium.
因此,我们绝无理由自视甚高,仿佛置身于自己的财产之中;我们所接受的乃是借贷。我们拥有的是使用收益权,而这项权利的期限则由那恩赐的主宰者自行裁定;我们理当随时准备好退还那些未定期限而赋予的财物,并在被索要时毫无怨言地归还:只有最恶劣的债务人才会辱骂债权人。
Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos praecedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare debemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.2
因此,我们对待一切亲人——无论根据出生的自然法则是我们期盼其活得比我们更长久的人,还是其自身最正当的愿望乃是先我们而去的人——都应当这样去爱,仿佛关于他们的永存并未给我们许下任何承诺,甚至连长久驻留的承诺也不曾有过。心灵必须时常受到告诫,要去爱他们,将他们视作行将离去之物,乃至正在离去之物。凡命运所赐予的,你保有它时都当视作毫无产权保证人一般。
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite; nihil de hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est; miseri nescitis in fuga vivere!
应当从子女身上迅速汲取欢愉,也让自己轮流交由子女去享受,毫不拖延地畅饮一切喜悦;今夜之事尚无保证——我给出的延期期限已然过长——甚至当下一个时辰也无任何保证。我们必须快马加鞭,追兵正从背后紧逼。这支扈从队伍转眼就会被驱散,这些营帐同侪转眼就会在喧嚣的呼喊中解体。世间万物皆遭劫掠;可怜的人啊,你们竟不知如何在溃逃中生活!
Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus, hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
若你为你死去的儿子悲伤,这乃是他出生那一时刻的罪责;因为死亡在他降生时便已向他宣判;他正是在这道法则下受孕而生,这命运从他出离母腹的那一刻起便紧随着他。
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium; alios vinciet:3 id nunc hosti licebit, nunc civi; alios per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet; alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libidinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.
我们来到了命运的王国,一个确实严酷而不可战胜的王国,注定要任凭她的意旨去承受应得与不应得的遭遇。她将肆意、凌辱而残暴地滥用我们的身躯。她将用火焰灼烧某些人,或是为了施加刑罚,或是作为医治手段;她将用锁链捆绑某些人——这项特权时而属于敌人,时而属于同胞公民;她将把某些人赤身抛向变幻莫测的大海,在他们与波涛搏斗之后,甚至不把他们冲上沙滩或海岸,而是将他们埋葬在某种庞大巨兽的腹中;她将让某些人受尽各种疾病的折磨而日渐枯槁,长久地悬于生死之间。正如一个反复无常、任性放纵且毫不顾及自身奴隶的女主人一样,命运在降下惩罚与赐予馈赠时都会犯下错乱。
- 10.2non est quod nos suspiciamus
non est quod 后接虚拟语气,为表示“没有理由/无需……”的惯用句式。动词 suspiciō 本义为“仰视”,此处与反身代词 nos 连用,引申为“自负、高估自己”。
- 10.3tamquam exempto auctore possideas
exempto auctore 为独立夺格结构。在罗马法中,auctor 指在买卖中向买主担保产权、防止物权被追索的“担保人”。tamquam exempto auctore 意为“仿佛没有产权担保人一样”,形象地表达对命运赐予之物的占有完全没有法律上的防追索保障,随时可能被收回。
- 10.6alios vinciet
vinciet 为动词 vinciō(捆绑、束缚)的将来时第三人称单数。在上下文中,它与描述命运残酷行径的其他将来时动词(peruret、iactabit、detinebit)并列,意为 alios vinciet(“将有些人捆缚”)。
