- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:2.1-2.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡打破由说理至事例的常规,转而先举例证,引出沉溺于无尽哀痛的奥克塔维亚与迅速平复心绪的莉薇娅的对比,并详细描绘了前者对马尔凯卢斯的沉痛哀悼。
Scio a praeceptis incipere omnis, qui monere aliquem volunt, in exemplis desinere. Mutari hunc interim morem expedit; aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosa stupenti.1
我知道,凡是想要告诫别人的人,无不是从说理开始,以事例告终。然而,有时改变这种习惯是合宜的;因为对待不同的人,须用不同的方式。有些人由理性引导;而对另一些人,则必须摆出显赫的名号与权威,使那在虚浮外表前惊惶失措之人的心灵不得自主。
Duo tibi ponam ante oculos maxima et sexus et saeculi tui exempla: alterius feminae, quae se tradidit ferendam dolori, alterius, quae pari adfecta casu, maiore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.
我要在你眼前摆出你的性别与时代的两个最伟大的榜样:一位是将自己全然交由悲痛摆布的妇人;另一位是遭受了同样的变故、更大的损失,却没有让不幸对自己施加长久的统治,而是迅速使心灵复归其本位的妇人。
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa. Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque2 in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum;3 bene legerat nulli cessura ponderi fundamenta.
奥克塔维亚与莉薇娅,一位是奥古斯都的姐姐,另一位是他的妻子,两人都在对未来元首的笃定希望中失去了年轻的儿子。奥克塔维亚失去了马尔凯卢斯——他的舅父兼岳父已开始倚仗他,开始将帝国的重担托付于他;这位年轻人精神抖擞,才智出众,但在那样的年岁或财富中,其节俭与克制之美德令人叹为观止,他耐劳苦,绝情欲,无论舅父想要加之于他并(姑且这样说)在他身上建筑起多大的重负,他都能承受;他的舅父确实选好了一处绝不屈服于任何重荷的基础。
Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique fecit nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentis; ne avocari quidem se passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa. Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans,4 secundam orbitatem iudicans lacrimas amittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de illo fieri mentionem. Oderat omnes matres et in Liviam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitudini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriae composita aliosque studiorum honores reiecit et aures suas adversus omne solacium clusit. A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, quibus salvis orba sibi videbatur.5
她在终生所有的岁月里,哭泣与呻吟没有止境,也不接纳任何带来有益劝导的话语;她甚至不容许自己被转移注意力,一心一意专注并执着于那一件事。她终生都如在葬礼上一般,我不是说她不敢站立起来,而是她拒绝被人扶起,认为若失去泪水便是遭受第二次丧子之痛。她不愿保留最心爱儿子的任何肖像,也不愿有人在她面前提及他。她仇恨所有的母亲,尤其对莉薇娅怒不可遏,因为似乎那曾许诺给她自己的幸福,已转到了莉薇娅儿子的身上。她与黑暗和孤独最为亲近,甚至不对弟弟看上一眼,拒绝了为颂扬马尔凯卢斯的纪念而作的诗歌以及其他学术的致敬,对一切慰藉紧闭双耳。她避开了隆重的公务,厌弃弟弟那崇高威望环绕四周、过分耀眼的幸运本身,将自己深埋隐藏起来。纵使子孙环绕身旁,她也不曾脱下丧服,这无疑是对她所有亲人的侮辱——在他们都平安健在之时,她却自以为孑然一身。
- 2.1ad speciosa stupenti
现在分词与格 stupenti 独立用作表利害关系的名词性与格(“对于在虚浮外表前目眩神迷之人”),与直接宾语 animum 及宾语补足语 liberum 搭配。
- 2.3frugalitatis continentiaeque
性质属格(genitivus qualitatis),修饰 adulescentem,与 in illis aut annis aut opibus(在那样的年岁或财富中)连用,表示在年轻富贵之人身上罕见的节制与简朴品格。
- 2.3quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum
laturum 是将来主动分词与宾格 adulescentem 一致,表其能够担当、将要承受的能力或倾向;voluisset 为虚拟式过去完成时,表示在过去的假定或潜在意愿(“凡是舅父想要加诸其身、并在其上构建的一切”)。
- 2.4non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans
采用了 non dico A, sed B 的修正句式(“我不是说……而是……”),强调奥克塔维亚并非由于虚弱而不敢起身,而是主动顽固地拒绝受人扶助与抚慰。
- 2.4quibus salvis orba sibi videbatur
quibus salvis 为具有让步/转折意味的独立夺格(“尽管他们健在/安然无恙”)。orba 为作表语的主格形容词,与 videbatur 的主语(奥克塔维亚)一致。
