← 小塞内卡

致马尔基娅的慰问信

§1.1-1.8

玛契亚的品格与对长期悲痛的直面

塞涅卡赞颂了玛契亚高尚的心灵及其当年挽救父亲科尔杜斯著作的壮举,同时决意采取严厉的方式直面并击碎长达三年来禁锢着她对亡子哀痛的情感。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1

​Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres.1 Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi et magno experimento approbata virtus tua.

玛契亚,若非我知道你远离女性心灵的软弱,正如你远离其他恶习一样,且你的品德被视为古代的某种楷模,我是绝不敢来抵御你的悲痛的——男人们也往往乐于执着并沉溺于此;我也绝不会在如此不利的时局、如此怀有敌意的法官、如此招人怨恨的罪名之下,怀抱能让你宽恕自身命运的希望。你那久经考验的心灵力量,以及在巨大磨难中得到证实的品德,赐予了我信心。

§1.2

​Non est ignotum, qualem te in persona patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod non optabas superstitem. Nec scio an et optaveris;2 permittit enim sibi quaedam contra bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti; postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti; et haec illo saeculo, quo magna pietas erat nihil impie facere.

你在对待你父亲的事情上表现如何,世人皆知;你爱他并不亚于爱你的儿女,唯一的例外只是你不曾希冀他活得比你长久。或者我也说不准你是否也曾如此希冀过;因为崇高的孝道确实允许自己做出某些违背常理之事。你竭尽所能阻拦了你父亲奥路斯·克雷穆提乌斯·科尔杜斯的自尽;但当你发现在塞扬努斯的爪牙环伺之下,那是摆脱奴役唯一的逃逸之路时,你虽不赞同他的决定,却被迫屈服让步,公开流下了眼泪,你虽强咽下了叹息,却并未用欢容加以掩饰;而那是在一个仅仅不做不敬之事便算是莫大孝道的时代。

§1.3

​Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat. Optime meruisti de Romanis studiis: magna illorum pars arserat; optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata; optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.

然而,一旦时代的更迭带来了某种契机,你便将你父亲那曾遭受刑罚的才华重新带回人间,将他从真正的死亡中拯救出来,并将那位极英勇之人用自己的鲜血写就的著作,重新归入国家文献之中。你对罗马的学术与著述立下了至高的功勋,因为它们的大半曾被焚毁;你对后世立下了至高的功勋,使其作者付出巨大代价的纯洁无损的历史真实将传于后人;你对他本人也立下了至高的功勋,他的声名如今焕发光彩且将永放光芒,只要了解罗马往事依然受人珍视,只要世上还有一人愿意回溯先祖的功业,只要还有一人愿意知晓何谓罗马男子汉、何谓当众人的脖颈均已被压服并套上塞扬努斯的枷锁时依然不屈不挠,何谓在才智、心灵与行动上皆为自由的人。

§1.4

​Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam et libertatem, non eruisses.3 Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus vetustatem nullam timet; at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.

凭赫拉克勒斯起誓,倘若你没有将他——因雄辩与自由这两件最美好的事物而被投入遗忘深渊的他——拯救出来,国家本已遭受巨大的损失。如今他被世人阅读,声誉卓著,被迎入人们的手中和心中,不再惧怕任何岁月的流逝;而那些刽子手,就连他们赖以获得记忆的唯一凭借——其罪恶,也很快便归于沉寂。

§1.5

​Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandiantur; ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum,4 quem tibi in filii locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis?

你心灵的这般崇高,禁止我顾及你的性别,禁止我顾及你的容颜——这副容颜在经历了如此多年的持续悲痛之后,一旦被其笼罩,便始终为其所困。请看,我绝不会潜入你的心防,也未曾想去暗中窃走你的情感。我唤起了往日的灾祸于记忆中,并且为了让你明白眼下这道创伤同样需要医治,我向你展示了同样巨大的伤口所留下的伤疤。因此,让其他人去温和行事、巧言抚慰吧;我已决意与你的悲哀作战。你那疲惫涸竭的双眼——若你想听实话——如今更多是出于习惯而非出于思念在流泪,如果可能,我将在你赞同自身疗法的情况下抑制它们;如果不能,纵然违背你的意愿,即便你依然执着并拥抱你的悲痛——你已让这悲痛取代儿子的位置而留存于世——我也要制止这泪水。因为究竟何时才是个尽头呢?

§1.6

​Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.

一切办法都已徒劳地尝试过了。朋友们的劝解之言已告衰竭;尊贵显赫之人以及与你姻亲的男子们的权威也已耗尽;学问,这一祖传且属于父辈的善业,带着毫无效果且几乎连短暂转移注意力都起不到作用的慰藉,从充耳不闻的耳旁滑过;就连时间这一能平息最沉重灾厄的自然良药,唯独在你的身上丧失了力量。

§1.7

​Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit;5 renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quemadmodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.

如今第三个年头已然过去,然而昔日初期的狂暴势头却毫无衰减;哀痛每日都在自我更新、自我强化,如今它凭借拖延确立了自己的合法性,甚至到了自认为停止便是可耻的地步。正如一切恶习若不在萌生时被遏制便会深深扎根一样,这些悲凉、凄惨且对自己肆虐的情感,最终也会以自身的痛苦为食,悲痛便成了不幸心灵的一种病态快感。

§1.8

​Cupissem itaque primis temporibus ad istam curationem accedere. Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis;6 vehementius contra inveterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt; tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adsequi tam durum dolorem; frangendus est.

因此,我本希望能在一开始便着手进行这场救治。还在初生阶段的力量,本该用较温和的药物予以平息;面对顽疾,则必须进行更激烈的斗争。因为创伤也是在尚沾鲜血的初期容易愈合;一旦溃烂而变成恶性溃疡,它们就既要被灼烧,被深挖,还要承受探查者的手指。如今我无法通过顺从或温和的方式来应付如此顽固的悲痛;它必须被击碎。

语法注6 条
  1. 1.1ut fortunam tuam absolveres

    基于法庭诉讼的隐喻。承接前文“tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine”所勾勒的司法审判语境,“fortunam absolvere”将命运(fortuna)拟制为被告,敦促作为法官的玛契亚对命运“宣判无罪”(即放弃怨怼、释怀接纳命运)。

  2. 1.2Nec scio an et optaveris

    由成语“nescio an”(或许、我倒以为)后接完成时虚拟式“optaveris”构成的结构,表达一种委婉或倾向前者的肯定倾向。它修饰了前句“不曾希冀父亲活得比自己长久”的说法,承认极深厚的孝道甚至可能渴望父亲存活,哪怕这违背了子女不愿让父母送黑发人的常理。

  3. 1.4Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum... non eruisses

    过去与事实相反的虚拟条件句(条件从句用过去完成时虚拟式“si... non eruisses”),其主句动词却使用了直陈式过去完成时(ceperat 而非 cepisset)。以此替代虚拟式,生动地突出了国家险些遭受巨大损失的紧迫性与近乎必然性。

  4. 1.5teneas licet et amplexeris dolorem tuum

    无人称动词“licet”直接支配现在时虚拟式“teneas”与“amplexeris”(省略了连词 ut),在此承担让步意义,意为“即便你依旧执着并不肯放下你的悲痛”。

  5. 1.7Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit

    以“Tertius iam praeterit annus”引出时间经过的主句,随后由“cum interim”(然而在此期间)引入转折/对比分句。这种类似倒置 cum(cum inversum)的结构,尖锐地对比了三年光阴的逝去与悲恸丝毫未减的反常状态。

  6. 1.8Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis

    过去与事实相反的虚拟表达法,由表必要性的动形词(restringenda)与 sum 的过去完成时虚拟式(fuisset)结合,表达过去本应当以更温和的药物予以平息但实际上未曾实现的义务与可能。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa007.humanitext-lat2:1.1-1.8