← 小塞内卡

致赫尔维娅的慰问信

§2.1-2.5

揭开创伤:列举母亲赫尔维亚过往的苦难

塞涅卡预告了一种激进的治疗方案,即不采用温和的安慰,而是重新揭开母亲往昔所有的悲剧与丧乱,并列举了赫尔维亚自出生丧母、失去丈夫与至亲、痛失孙辈直至自己被流放所经历的一连串残酷苦难。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1

​Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi. Potentiorem me futurum apud te non dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim cum eo1 concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram; omnia proferam et rescindam, quae iam obducta sunt.

看我对您的宽厚寄予了多么大的期望。我毫不怀疑,在您心中我将比您的悲痛更有力量,尽管在不幸者之中,没有什么比悲痛更具力量了。因此,为了不立即与悲痛正面交锋,我将先站在它这一边,向它倾倒足以将它煽动起来的材料;我将揭露并重新撕开所有那些已经结痂的创口。

§2.2

​Dicet aliquis: "Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem?2 "Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo; hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.

有人会说:“这是哪门子安慰之道,竟然唤醒已被遗忘的灾祸,把一个连一件苦难都难以承受的心灵,置于它所有苦难的逼视之下?”但请他想一想,任何有害之物,一旦恶化到了能抵抗疗法而愈发猖獗的地步,通常都要用相反的疗法来医治。因此,我将把那〔心灵〕自己的一切悲痛、一切丧乱之事都摆在它面前;这不是温和的医治之道,而是烙铁与切除。我将取得什么效果呢?那就是让一个战胜过如此多苦难的心灵感到羞愧:在这样一具布满伤疤的身躯上,竟难以忍受仅仅一处伤口。

§2.3

​Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur; at quorum omnes anni per calamitates transierunt, gravissima quoque forti et immobili constantia perferant. Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.

因此,就让那些因长期的顺境而消磨了娇弱心智的人去久久哀哭、呻吟吧,让他们在最轻微的伤害波澜面前崩溃垮掉吧;然而,对于那些一生岁月皆在灾厄中度过的人,就让他们以勇敢而坚定不移的坚忍,去忍受哪怕最沉重的打击。连续不断的不幸唯独拥有一个好处,那就是对于它始终折磨的人,最终会使其变得坚强。

§2.4

​Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis luctibus; ne natalem quidem tuum excepit. Amisisti matrem statim nata, immo dum nasceris, et ad vitam quodammodo exposita es. Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti; nulli tamen non magno constitit3 etiam bona noverca. Avunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares, amisisti, et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra tricensimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.

命运未曾给过您任何摆脱最沉重哀痛的休止期;它甚至连您的诞辰也没有放过。您刚出生,甚至可以说在出生之际就失去了母亲,在某种意义上是被抛弃到了人世中。您在一位继母膝下长大,尽管您以哪怕在亲生女儿身上也能见到的全部顺从与孝顺,促使她成了一位母亲;然而,即使是良好的继母,也从未让任何人不必付出高昂的代价。一位最为慈爱的叔父,一位最优秀、最英勇的人,正当您期待他到来时,您却失去了他;而且为了不让命运因分散打击而减轻其残酷,在三十天之内,您又送葬了您最挚爱的丈夫,正是由于他,您才成为了三个孩子的母亲。

§2.5

​Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis, ut nihil esset, ubi se dolor tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti. Modo modo in eundem sinum, ex quo tres nepotes emiseras, ossa trium nepotum recepisti; intra vicesimum diem, quam4 filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me audisti. Hoc adhuc defuerat tibi, lugere vivos.

当您还在服丧之际,新的丧耗又向您传来,而且是在所有子女皆不在身边之时,仿佛您的灾难是故意被集中堆积到那个时刻,好让您的悲痛无处寄托依靠。我姑且略过那无数的危险与恐惧,它们无休止地向您袭来,而您一一承受了下来。就在前不久,您曾送出三个孙辈的同一个怀抱,如今却接收了三个孙辈的骨灰;在我的儿子于您双手之中、于您的吻中死去、并由您安葬之后不到二十天,您又听到了我被夺走的消息。迄今为止,您唯独缺少的只是这一件事:去哀悼活人。

语法注4 条
  1. 2.1cum eo

    “cum eo”是介词短语(与其)。语境要求表达塞涅卡不愿立刻与上一句所提到的母亲的“悲痛”(dolor)发生正面冲突,因此作“cum eo concurram”(与它交锋)。

  2. 2.2vix unius patientem

    现在分词“patientem”作形容词用,支配宾格性属格“unius”(省去aerumnae)。它修饰“conlocare”的宾语“animum”,意为“连一项灾难都难以承受的心灵”。

  3. 2.4nulli tamen non magno constitit

    由双重否定“nulli non”(对任何人都是如此)与带有代价夺格“magno”的动词“constare”(耗费、付出代价)结合构成的句式:“然而即使是好继母,也从未让任何人不必付出高昂的代价(即人人都付出了重大代价)”。

  4. 2.5intra vicesimum diem, quam

    “intra vicesimum diem, quam”结构与后接的过去完成时直陈式(funeraveras)相连,表示时间间隔,功能类似于postquam:“在您安葬……之后不到二十天之内”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:2.1-2.5