← 小塞内卡

致赫尔维娅的慰问信

§1.1-1.4

安慰母亲的迟疑与决意

塞涅卡陈述了自己虽渴望安慰母亲赫尔维亚,但因悲痛正炽以及自己身受流放却去安慰亲人前所未有而犹豫再三的缘由,最终决定由自己出面成为最有效的安慰。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1

​Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, saepe continui. Ut auderem, multa me impellebant. Primum videbar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem;1 deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem; praeterea timebam, ne a me victa fortuna aliquem meorum vinceret.2 Itaque utcumque conabar manu super plagam meam imposita ad obliganda vulnera vestra reptare.

至善的母亲,我此前已多次萌生安慰您的冲动,又多次克制了自己。有许多理由促使我敢于这样做。首先,哪怕我无法止住您的眼泪,但只要能暂时将它们拭去,我似乎就能摆脱自己所有的困厄;其次,我毫不怀疑,若我自己先站立起来,在振奋您时便会拥有更大的力量;此外,我曾担心,被我战胜的命运可能会去战胜我亲人中的某一个。因此,无论如何,我都在尝试把手按在自己的创口上,爬过去包扎你们的伤口。

§1.2

​Hoc propositum meum erant rursus quae retardarent. Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent; nam in morbis quoque nihil est perniciosius quam immatura medicina. Expectabam itaque, dum ipse vires suas frangeret et ad sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari pateretur. Praeterea cum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, cum ipse ab illis comploraretur.

然而,又有另一些因素阻碍了我这一打算。我知道,在您的悲痛尚且剧烈肆虐之时,是不宜前去阻拦的,以免安慰本身反而激怒并煽起悲伤;因为在疾病中,也莫过于过早施药更为有害了。因此我一直在等待,直到悲痛自身折损其锐气,并在时间的延宕中得到缓和、足以承受疗法,容许自己被触碰和医治。此外,当我翻阅所有由最杰出才智所撰写的、用于抑制和节制悲哀的名篇巨著时,我未能找到任何一个自己在遭受亲人哀悼时、反而去安慰亲人的先例。

§1.3

​Ita in re nova haesitabam verebarque, ne haec non consolatio esset, sed exulceratio. Quid, quod novis verbis nec ex vulgari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adlevanti?3 Omnis autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est dilectum verborum eripiat, cum saepe vocem quoque ipsam intercludat.

因此,面对这史无前例之事,我犹豫不决,唯恐这构成的不是安慰,而是撕裂伤口。更何况,一个为了安慰亲人而从火葬柴堆本身抬起头来的人,哪里能够不需要那些非出自日常平庸谈吐的全新辞藻呢?然而,任何超越常度的巨大悲痛,既然往往连声音本身都会阻断,就必然会剥夺遣词造句的能力。

§1.4

​Utcumque conitar non fiducia ingenii, sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse ipse consolator. Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.4

无论如何,我都要努力一试,这不是出于对我才智的自信,而是因为安慰者我自己就足以充当最有效的安慰。我希望,尽管一切哀恸皆顽固不化,但对于这位您从不曾拒绝其任何要求的人,您无论如何也不会拒绝这一请求:即情愿让您的思念由我来设立界限。

语法注5 条
  1. 1.1cum lacrimas tuas, etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersissem

    cum 引导带有假设色彩的情况从句,搭配过去完成时虚拟式 abstersissem(“一旦我擦干了……即便未能止住……”)。主句谓语 videbar depositurus 由未完成时 videbar 与将来分词 depositurus 构成,表达过去的主观预期(“我似乎就将摆脱……”)。

  2. 1.1vinceret.

    承接前面的担忧从句连词 ne,动词用未完成时虚拟式 vinceret(“唯恐……战胜……”),句法上作 ne ... vinceret 理解。

  3. 1.3Quid, quod novis verbis ... opus erat homini ad consolandos suos ex ipso rogo caput adlevanti ?

    Quid, quod ... ? 是引入更有力论据的修辞转折句式(“更何况……又当如何?”)。opus erat 构成支配夺格(novis verbis,所需要之物)和与格(homini ... adlevanti,需求者)的非人称句型。分词短语 adlevanti 修饰 homini,动形词短语 ad consolandos suos 表示目的。

  4. 1.4Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.

    全句核心结构为 spero te non esse negaturam huic hoc(我希望您对于这个人绝不会拒绝这件事情)。关系从句 Cui nihil negares 置于先行词 huic 之前构成前置倒装,虚拟式 negares 表示潜在或习惯倾向。指示代词 hoc 的具体内容由句末的 ut 从句(ut ... velis a me modum statui)作同位语展开。licet ... sit 为插入的让步从句。

  5. 1.2eum

    文中的两处 cum(Praeterea cum ... evolverem 与 cum ipse ... comploraretur)均为连词 cum。二者均支配未完成时虚拟式(evolverem 与 comploraretur),作引导情况或时间从句的 cum 理解。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa006.humanitext-lat2:1.1-1.4