← 小塞内卡

论生命之短暂

§14.1-14.5

与先哲相交与真正的闲暇

塞涅卡论述道,唯有那些潜心于智慧并与古代哲人相交的人才享有真正的闲暇与生命;他将世俗奔忙于晨拜应酬、饱受冷遇与屈辱的虚妄之举,与随时向所有人敞开且让人受益无穷的哲人交往进行了对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.1

​Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae vacant, soli vivunt; nec enim suam tantum aetatem bene tuentur. Omne aevum suo adiciunt; quidquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis vitam praeparaverunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur; nullo nobis saeculo interdictum est,1 in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae imbecillitatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis est.

在所有人之中,唯有为智慧留出时间的人才享有闲暇,唯有他们才活着;因为他们所妥善守护的,不仅是他们自己的时代。他们将所有的时代都增补到自己的时代之中;凡是在他们之前度过的岁月,皆已被他们据为己有。除非我们是极度忘恩负义之徒,否则那些创立神圣学说的最显赫者,正是为我们而生,为我们预备了生活。由于他人的辛劳,我们得以被引向那些从黑暗被发掘到光明之中的绝美事物;没有哪一个世纪向我们关闭,我们获准进入一切时代,而且如果我们愿意以精神的崇高踏出人类脆弱的狭隘界限,便有极其广阔的时间可供我们徜徉漫步。

§14.2

​Disputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis vincere, cum Cynicis excedere. Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia?

我们可以与苏格拉底辩论,与卡尔内阿德斯一同怀疑,与伊壁鸠鲁一同歇息,与斯多亚派一同克服人类天性,与犬儒派一同超脱此天性。既然自然允许我们迈入所有时代的交往聚会之中,我们为何不倾注全心,从这微小而短暂的时间流逝中抽身,将自己投向那些无限的、永恒的、与更优秀之人所共有的事物之中呢?

§14.3

​Isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum omnium limina cotidie perambulaverint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diversissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque2 ex tam immensa et variis cupiditatibus districta urbe poterunt videre?

那些奔忙于应酬交际、扰乱自己亦烦扰他人之辈,在彻底发狂之后,在每日走遍所有人的门槛且未曾放过任何一扇敞开的大门之后,在把谋利的晨拜问候带往各处极其分散的府邸之后,在这座如此庞大且被各色欲望撕裂的城邑中,他们究竟能见到极少数的哪几个人呢?

§14.4

​Quam multi erunt, quorum illos aut somnus aut luxuria aut inhumanitas summoveat! Quam multi qui illos, cum diu torserint, simulata festinatione transcurrant! Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere! Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent,3 vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent!

会有多少人,或是因为沉睡,或是因为奢靡,或是因为薄情寡义,而将那些求见者拒之门外!会有多少人在长久折磨他们之后,带着假装的仓促匆匆擦身而过!会有多少人回避穿过挤满门客的中庭走出,反而穿过宅邸阴暗的侧道逃之夭夭,仿佛欺骗竟不比拒之门外更为不近人情似的!会有多少人带着昨夜宿醉的倦意与昏沉,在那些为了等待他人的苏醒而打破自己睡眠的可怜人面前,仅仅微启双唇,伴着极其傲慢的呵欠,回道那已被耳语过千遍的姓名!

§14.5

​Hos in veris officiis morari licet dicamus,4 qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum volent habere quam familiarissimos. Nemo horum non vacabit, nemo non venientem ad se beatiorem, amantiorem sui dimittet, nemo quemquam vacuis a se manibus abire patietur; nocte conveniri, interdiu ab omnibus mortalibus possunt.

我们可以说,正是那些每日愿将芝诺、毕达哥拉斯、德谟克利特以及其他优良学艺的守护者,将亚里士多德与泰奥弗拉斯托斯视作最亲密密友的人,才是在履行真正的义务。这些人中绝无一人抽不出闲暇,绝无一人不让前去拜访他的人变得更加幸福、更加热爱自己而归,绝无一人会容许任何人空着双手从自己这里离去;无论昼夜,他们都能被所有必死之人拜会访问。

语法注4 条
  1. 14.1nullo nobis saeculo interdictum est

    这是动词 interdico 的无人称被动句式(interdictum est),接表示人的与格 nobis(“对于我们”)以及分离夺格 nullo saeculo(“从任何时代”),源自主动语态习语 interdicere alicui aliqua re(“禁止某人接触某物”)。

  2. 14.3quotum quemque

    这是成语结构 quotus quisque 的宾格形式。字面意思为“排在第几位的每个人”,习惯上用作表示极大稀少性的修辞疑问表达:“多么少数的人”、“何等微不足道的一小撮人”。

  3. 14.4illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent

    这是在主要动词 reddent 下作间接宾语的与格短语。分词 rumpentibus 与 illis miseris 一致,描绘门客们牺牲自己的睡眠;由 ut 引导的从句(“为了等待别人的[睡眠/苏醒]”)表示目的,突出了其劳碌的荒谬与讽刺。

  4. 14.5Hos in veris officiis morari licet dicamus

    这是无人称动词 licet 直接连结虚拟式 dicamus(相当于省略 ut 的 licet ut dicamus,“我们可以说”)的并列/并置结构。dicamus 进而统领宾格与不定式构成的复合句 Hos... morari(“这些人从事于……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:14.1-14.5