← 小塞内卡

论生命之短暂

§13.1-13.9

对沉溺无益考据与琐碎杂学的批判

作者批评沉溺于无益考据与琐碎历史杂学的虚妄,列举了苏拉与庞培残忍竞技秀等历史事例,论证此类学问对于纠正谬误、克制欲望或提升德行毫无裨益。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13.1

​Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam. Non sunt otiosi, quorum voluptates multum negotii habent. Nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant,1 qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est.

若要一一列举那些因棋戏、球戏或在阳光下烤炼身体之照料而耗尽生命之人,未免太过冗长。那些享乐之中伴随繁多事务的人,并非处于闲暇之中。因为关于那些沉溺于无益文献研究的人,绝不会有人怀疑他们是在大费周章地无所作为——如今在罗马人之中,这也是一股庞大的势力了。

§13.2

​Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant sive proferas, non doctior videaris sed molestior.

希腊人曾患有这样一种顽疾:探究奥德修斯拥有多少名桨手,《伊利亚特》与《奥德赛》何者成书在前,此外它们是否出自同一作者,诸如此类接踵而来的问题;这些事情,你若藏之于心,对内省知解毫无裨益;你若宣扬于外,不仅不会显得博学,反而更令人厌烦。

§13.3

​Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi. His diebus audii quendam referentem, quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset; primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, etsi ad veram gloriam non tendunt, circa civilium tamen operum exempla versantur; non est profutura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.

看啊,探求多余之物的空虚狂热也侵入了罗马人。近日我听闻某人讲述罗马诸将领中何人最先做过何事:杜伊利乌斯最先在海战中获胜,库里乌斯·登塔图斯最先在凯旋式中牵引大象。即便到了如今,这些事情虽无助于真正的荣耀,却仍关涉国家事业的范例;此类知识虽无裨益,却仍以事实虚饰的表象羁绊着我们。

§13.4

​Hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit navem conscendere. Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos vocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naves nunc quoque ex antiqua consuetudine, quae commeatus per Tiberim subvehunt, codicariae vocantur.

我们也且宽容那些探究是谁最先说服罗马人登船的人吧。那人正是克劳狄乌斯,恰因这个缘故被称为“考德克斯”(Caudex),因为古人把数块木板拼合之物称为caudex,由此公家账册被称为codices,而依照古老习俗,如今在台伯河上运载给养的船只仍被称为codicariae。

§13.5

​Sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo permutante litteras Messala dictus.

诚然,这也算切合主题吧:瓦勒里乌斯·科尔维努斯最先攻克墨萨那,且是瓦勒里乌斯家族中第一个将攻克的城邑之名移用于己而被称为墨萨那的人,后来由于民众逐渐改变字音而被称作墨萨拉。

§13.6

​Num et hoc cuiquam curare permittes, quod primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus? Et hoc sane remittatur: num et Pompeium primum in circo elephantorum duodeviginti pugnam edidisse commissis more proeli noxiis hominibus ad ullam rem bonam pertinet? Princeps civitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae memorabile putavit spectaculi genus novo more perdere homines. Depugnant? Parum est. Lancinantur? Parum est: ingenti mole animalium exterantur!

难道你也允许任何人去关心这件事吗:卢基乌斯·苏拉最先在竞技场中展示解开束缚的狮子(而在此之前狮子都是被捆绑着展示的),并由博库斯国王派遣投枪手来射杀它们?这固然也可予以宽容:但庞培最先在竞技场中举办十八头大象的搏斗,让被判罪之人以正规交战的方式与其对抗,这难道关涉任何善事吗?这位国家的第一人,据传闻记载也是古代首领中出类拔萃的仁善之人,竟认为以全新的方式残害人类是一种值得纪念的盛会!他们殊死搏斗吗?这还不够。他们被撕成碎片吗?这还不够:就让他们被巨兽庞大的身躯碾得粉碎吧!

§13.7

​Satius erat ista in oblivionem ire,2 ne quis postea potens disceret invideretque rei minime humanae. O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas! Ille se supra rerum naturam esse tunc credidit, cum tot miserorum hominum catervas sub alio caelo natis beluis obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia committeret, cum in conspectum populi Romani multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere coacturus.3 At idem postea Alexandrina perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui.

这些事情湮没于遗忘之中本是更好的,免得日后任何掌权者得知并艳羡这极不人道之举。啊,巨大的显赫将何等深重的昏暗投向我们的心灵!当他把那么多成群的悲惨之人抛给异域苍穹下诞生的巨兽,当他在如此悬殊的动物之间挑起战火,当他在罗马人民眼前倾洒大量鲜血时(不久还将迫使〔罗马人民〕自己流淌更多的鲜血),他竟自以为凌驾于自然秩序之上。然而此人后来遭到亚历山大里亚的背信弃义所欺骗,将自身委弃于最卑贱的奴隶之手任其刺穿,直到那时他才终于领悟了自身绰号的虚妄夸耀。

§13.8

​Sed ut illo revertar, unde decessi, et in eadem materia ostendam supervacuam quorumdam diligentiam: idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam provinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia?

但为了回到我离开的话题,并在同一题材中揭示某些人多余的琐碎考据:那人还讲述说,梅泰卢斯在西西里击败迦太基人后举行凯旋式,在全罗马人中唯独他在战车前牵引了一百二十头俘获的大象;苏拉是最后一个扩大神圣疆界(pomerium)的罗马人,而古人的风俗是绝不可因获取行省土地、唯有因获取意大利土地才可扩大此界。知道这件事,难道会比知道阿文提诺山处于神圣疆界之外——如他所断言的,是由于两个原因之一:要么是因为平民曾退隐至彼处,要么是因为雷穆斯在该处占卜时鸟雀未示赞同——以及其他无数诸如此类要么充斥着谎言、要么与谎言无异的事情,更有益处吗?

§13.9

​Nam ut concedas omnia eos fide bona dicere, ut ad praestationem scribant,4 tamen cuius ista errores minuent? Cuius cupiditates prement? Quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient? Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.

即便你承认他们所说的一切都出于善意,并且他们落笔著述皆具确凿担保,然而这些东西究竟能减少谁的过错呢?能抑制谁的欲望呢?能让谁变得更加勇敢、更加公正、更加宽宏呢?我们的法比亚努斯曾说,他有时真怀疑,究竟是完全不涉足任何学问,还是卷入这些学问之中,更为可取。

语法注4 条
  1. 13.1operose nihil agant

    修辞上的矛盾修辞法(oxymoron)。副词 operose(费力地、辛劳地)与否定宾语 nihil 及动词 agant 连用,鲜明地讽刺了“费尽心机却无所作为”的实质空虚。

  2. 13.7Satius erat ista in oblivionem ire

    直陈式未完成过去时 erat 与无人称比较级谓语 satius 连用,表达与事实相反或未能实现的状态(“……本是更好的”),这是拉丁语中表示义务、适宜或可能性的动词/形容词使用直陈式代替虚拟式的典型惯用法。

  3. 13.7mox plus ipsum fundere coacturus

    将来主动分词 coacturus 与主句主语 ille(指庞培)在性、数、格上一致。此处表示注定的命运或必然的后效:“不久还注定迫使罗马人民自己(宾格 ipsum,指前文的 populi Romani)流淌更多的鲜血”(暗指内战)。

  4. 13.9ut ad praestationem scribant

    连词 ut 引导与前文 ut concedas 并列的让步从句。praestatio 是法律术语,指“担保、责任保证”;ad praestationem scribere 是比喻性惯用语,意为“承担担保责任似地著述/保证所写千真万确”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa004.humanitext-lat2:13.1-13.9