← 波爱修斯

论实体因其存在而为善

§1#2

事物源于第一善之流出的善性

通过在思考中暂且排除第一善的假设,考察事物的存在与善性的关系,阐明受造物由于从第一善的意志中流出而在其存在本身中是善的却并不等同于神,并进一步论述了善与正义的区别。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1#2

gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus quemadmodum bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent. Hinc intueor aliud in eis esse quod bona sunt, aliud quod sunt. Ponatur enim una eademque substantia bona esse alba, grauis, rotunda. Tunc aliud esset ipsa illa substantia, aliud eius rotunditas, aliud color, aliud bonitas; nam si haec singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset grauitas quod color, quod bonum et bonum quod grauitas—quod fieri natura non sinit. Aliud igitur tunc in eis esset esse, aliud aliquid esse, ac tunc bona quidem essent, esse tamen ipsum minime haberent bonum. Igitur si ullo modo essent, non a bono ac bona essent ac non idem essent quod bona, sed eis aliud esset esse aliud bonis esse. Quod si nihil omnino aliud essent nisi bona neque grauia neque colorata neque spatii dimensione distenta nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res sed rerum uideretur esse principium nec potius uiderentur, sed uideretur; unum enim solumque est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil sit. Quae quoniam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est esse uoluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni uoluntate defluxit, bona esse dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est, in eo quod est bonum est; secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum et quod bonum tale est ut recte dicatur in eo quod est esse bonum. Ipsum igitur eorum esse bonum est; tunc enim in eo.1 Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo quod sint bona sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non quoquo modo sint res ipsum esse earum bonum est, sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est bono; idcirco ipsum esse bonum est nec est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est in eo quod est; non enim aliud est praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset, sed bonum in eo quod est esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum uero esse quod non haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur sublato ab his bono primo mente et cogitatione, ista licet essent bona, tamen in eo quod essent bona esse non possent, et quoniam actu non potuere exsistere, nisi illud ea quod uere bonum est produxisset, idcirco et esse eorum bonum est et non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit; et nisi ab eo fluxissent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt bona esse non possent, quoniam et praeter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum est et ipsum esse sit et ipsum bonum et ipsum esse bonum. At non etiam alba in eo quod sunt alba esse oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex uoluntate dei fluxerunt ut essent, alba minime. Aliud est enim esse, aliud albis esse; hoc ideo, quoniam qui ea ut essent effecit bonus quidem est, minime uero albus. Voluntatem igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt; uoluntatem uero non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut esset album in eo quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt. Itaque quia uoluit esse ea alba qui erat non albus, sunt alba tantum; quia uero uoluit ea esse bona qui erat bonus, sunt bona in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem cuncta oportet esse iusta, quoniam ipse iustus est qui ea esse uoluit? Ne hoc quidem. Nam bonum esse essentiam, iustum uero esse actum respicit.2 Idem autem est in eo esse quod agere; idem igitur bonum esse quod iustum. Nobis uero non est idem esse quod agere; non enim simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis esse quod iustis, sed idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est, iustum uero speciale nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia aliud omnia bona.

以及异族各邦的宗教中得知。因此,将这一预设在心中暂且排除,让我们设定凡存在之物皆是善的,并考察一下:如果它们根本不是从第一善流出,它们何以能够是善的。由此我观察到,在它们之中,它们是善的与它们存在是两回事。因为假定同一实体是善的、白色的、沉重的、圆形的。那时,那实体本身是一回事,其圆形是另一回事,其颜色是另一回事,其善性又是另一回事;因为如果这些个别属性与实体本身相同,那么沉重就与颜色和善相同,善也与沉重相同——而自然并不允许这种事情发生。因此,在那时,对它们而言,存在是一回事,成为某种事物则是另一回事;那时它们固然是善的,但它们绝不会将存在本身作为善而拥有。因此,即使它们以任何方式存在,它们也并非来自善,并且是善的,也不会与善相同,而是对它们而言,存在是一回事,作为善的存在则是另一回事。但是,如果它们除了是善的之外全然不是任何别的东西,既不沉重,亦无颜色,亦不借空间维度而伸展,在它们之中亦无任何性质,而仅仅是善的,那么它们看起来就不是事物,而是事物的本原;而且不应说是「它们」看起来,而是「它」看起来如此;因为唯独只有一者是这种样态,即它仅仅是善而无其他。然而,由于这些事物并非单纯的,若非那唯一的善愿意它们存在,它们就根本不可能存在。因此,由于它们的存在是从善的意志流出的,它们才被称为是善的。因为第一善既然存在,就在其所是本身中是善的;而第二善既然是从那存在本身即是善者流出的,其自身也是善的。但一切事物自身的存在,皆流出自那作为第一善者、且是恰当地被称为在其存在本身中即是善的这样一种善。因此,它们自身的存在乃是善的;因为那时正是在其存在本身之中。在此,问题便得到了解决。因为即使它们就其存在而言是善的,它们却并不与第一善相似;因为并非无论事物处于何种样态其存在本身都是善的,而是因为事物自身的存在若非从第一存在、即善流出,就不可能存在;因此存在本身是善的,但它并不与它所由出的那一者相似。因为那一者无论以何种方式存在,都在其存在本身中是善的;因为除了善之外它不是任何别的东西。而受造之物若非从那一者而来,或许可以是善的,但在其存在本身中却不能是善的。因为那时它或许分有了善;但是它们并非从善那里获得的存在本身,它们却不能作为善而拥有。因此,若在心灵和思考中将第一善从这些事物中排除,它们固然可能是善的,然而在其存在本身中却不能是善的;而且既然若非那真正是善者创造了它们,它们在现实中便不能存在,因此它们的存在乃是善的,且那从实体性善流出者与它并不相似;并且若非它们从那一者流出,即使它们是善的,然而在其存在本身中也不能是善的,因为它们既脱离了善,亦非出于善,而那第一善本身既是存在本身,又是善本身,亦是存在本身即是善。但是,白色的事物并不因此也必须在其存在本身中是白色的,因为它们从神的意志流出是为了使它们存在,而决不是为了使它们是白色的。因为存在是一回事,作为白色的存在则是另一回事;这是因为那使它们存在者固然是善的,却决不是白色的。因此,伴随着善者的意志的是:它们在其存在本身中是善的;但伴随着非白者的意志的,却不是使存在者在其存在本身中是白色的这样一种属性;因为它们并非从白者的意志流出。因此,因为那不是白者愿意它们是白色的,它们仅仅是白色的;而因为那善者愿意它们是善的,它们才在其存在本身中是善的。那么,按照这一推理,既然愿意它们存在的那一位自身是正义的,难道一切事物都应当是正义的吗?甚至连这也不是。因为作为善关涉到本质,而作为正义则关涉到行动。然而在神之中,存在与行动是同一的;因此作为善与作为正义是同一的。但对我们而言,存在与行动并非同一;因为我们不是单纯的。因此对我们而言,作为善与作为正义并非同一,但对我们所有人而言,在我们所是本身中的存在则是同一的。因此,一切事物皆是善的,却并非皆是正义的。此外,善是属(普遍的),而正义是种(特殊的),种并不会下降到所有事物中。因此,有些事物是正义的,有些事物是别样的,但一切事物皆是善的。

语法注2 条
  1. 1tunc enim in eo

    此处为极度省略的椭圆句。承接前文的「in eo quod est esse bonum」,应补足为「tunc enim in eo [quod sunt bona sunt]」(因为那时正是在其存在本身之中[是善的])。

  2. 1bonum esse essentiam, iustum uero esse actum respicit

    不定式短语「bonum esse」与「iustum... esse」充当主语,而「essentiam」与「actum」则是及物动词「respicit」的直接宾语,构成对比句式:「作为善关涉到本质,而作为正义则关涉到行动」。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa003.humanitext-lat1:1#2