- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa003.humanitext-lat1:1#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
应友人之请,著者为阐明诸实体何以在其并非实体性善的情况下就其存在而言乃是善的这一难题,预先确立了九条公理,展开了论题的自相矛盾之处,并开始通过心灵的抽象来寻求解决。
quomodo substantiae Item eiusdem ad eundem quomodo substantiae in eo quod sint bonae sint cum non sint substantialia bona1 postulas, ut ex Hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo euidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter huiusmodi scriptionum. Tuus uero testis ipse sum quam haec uiuaciter fueris ante complexus. Hebdomadas uero ego mihi ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conseruo quam cuiquam participo quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum.2 Prohinc tu ne sis obscuritatibus breuitatis aduersus, quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod cum his solis qui digni sunt conloquuntur. Vt igitur in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam. I. Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum, ueluti si hanc proponas: Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse,3 nullus id intellegens neget. Alia uero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communis animi conceptionibus uenit, ut est: Quae incorporalia sunt, in loco non esse, et cetera; quae non uulgus sed docti comprobant. II. Diuersum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at uero quod est accepta essendi forma est atque consistit. III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit. IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum uero esse nihil aliud praeter se habet admixtum. V. Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic enim accidens hic substantia significatum VI. Omne quod est participat eo quod est esse ut sit; alio uero participat ut aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est uero ut participet alio quolibet. VII. Omne simplex esse suum et id quod est unum habet. VIII. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc ipsum quod appetit. Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero rationis interprete suis unumquodque aptabitur argumentis. Quaestio uero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad bonum tendunt bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se in eo quod ipsum est album non est. Et de ceteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non igitur participatione sunt bona sed substantia. Quorum uero substantia bona est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo quod est esse.4 Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est. Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod boni esse; substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium quin substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc ipsum bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo fit ut omnia quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt igitur in eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim modo ad bonum tenderent. Nullo modo igitur sunt bona. Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quae cum separari actu non possunt, animo tamen et cogitatione separantur; ut cum triangulum uel cetera a subiecta materia nullus actu separat, mente tamen segregans ipsum triangulum proprietatemque eius praeter materiam speculatur. Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo,5 quod esse quidem constat idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia barbararumque
诸实体如何存在 同著者致同受书人:诸实体并非实体性善,何以就其存在而言乃是善的你请求我,从我们的《七元集》中梳理并稍加清晰地展示那个问题的晦涩之处,该问题所包含的是:诸实体在并非实体性善的情况下,何以就其存在而言乃是善的;并且你指出之所以必须这样做,是因为这类著述的径路并非人人皆知。然而我亲自为你作证,你先前曾多么敏锐地把握了这些道理。至于我自己,我宁愿自己向自己思考这《七元集》,将沉思所得留存于我自己的记忆中,而不愿与那些因放任和轻率而使得一切都不能脱离玩笑与嬉笑的人分享。因此,请你不要反感因简洁而生的晦涩;这些晦涩既是奥秘的忠实守卫,同时又具有这样一种益处,即它们只与那些配得上的人交谈。因此,如同在数学以及其他学科中通常所做的那样,我预先给出了诸定义和规则,以便由此推导随后的一切。 第一。心灵的共同概念是每个人一听便予赞同的命题。其模式有两种。因为一种是如此普遍,以致属于全人类,正如你若提出如下命题: 「从两相等物中减去相等物,则所余者相等」,凡理解此言者无人会予以否定。而另一种则仅属于学者,然而它亦来自这类心灵的共同概念,正如:「无形之物不在空间中」,等等;这些并非大众、而是学者所赞同的。 第二。存在(存在本身)与存在者是不同的;因为存在本身尚未存在,而存在者在接受了存在的形式之后,才存在并确立起来。 第三。存在者可以分有某物,但存在本身决不以任何方式分有某物。因为分有发生在某物已经存在之时;而某物是在接受了存在时,才成为存在的。 第四。存在者除了自身所是之外,还可以拥有其他东西;但存在本身除了自身之外,没有掺杂任何别的东西。 第五。仅仅成为某物,与就其所是而言成为某物,是不同的;因为前者指的是偶性,后者指的是实体。 第六。 凡存在之物,皆分有那作为「存在」者以便存在;而分有他物则是为了成为某物。因此,存在者分有那作为「存在」者以便存在;但其存在则是为了分有其他任何事物。 第七。凡单纯者,皆将其存在与所是合为一体。 第八。凡复合者,其存在是一回事,其自身又是另一回事。 第九。一切差异皆为不和,而相似乃是应当追求的;凡追求他物者,皆在自然上被表明是与其所追求的那个对象本身具有同样性质的。 因此,我们先前预备的这些已经足够;明达的理性诠释者会将每一条切当地应用于其特定的论证中。 然而,问题乃是如此的。凡存在的事物皆是善的;因为学者的共同见解认为,一切存在之物皆趋向于善,而一切事物皆趋向于其所相似者。因此,凡趋向于善的事物,其自身便是善的。但必须探究的是,它们究竟是如何成为善的:是通过分有,还是由于实体?如果是通过分有,它们决非由于自身而是善的;因为通过分有而是白色的事物,就其自身存在而言并非由于自身而是白色的。对于其他性质亦同此理。因此,如果它们是通过分有而是善的,它们自身就决非是善的:因此它们便不趋向于善。但这已经是被承认的前提。因此,它们并非通过分有而是善的,而是由于实体。然而,凡实体是善的事物,它们之所以是其所是就是善的;而它们之所以是其所是,乃是来自那作为「存在」者。因此它们的存在乃是善的;所以一切事物自身的存在皆是善的。但如果存在是善的,那么凡存在之物就其存在而言便是善的,对它们而言,存在与作为善的存在乃是同一的;因此它们是实体性的善,因为它们并不分有善性。但是,如果存在本身在它们之中是善的,那么毫无疑问,既然它们是实体性的善,它们就与第一善相似,并因此将成为这善本身;因为除了自身之外,没有任何东西与那第一善相似。由此得出的结论将是:凡存在的一切事物都是神,而说出这样的话乃是大逆不道的。因此,它们并非实体性的善,并由此,存在在它们之中并非是善的;所以它们并非就其存在而言是善的。然而它们也并不分有善性;因为那样的话它们就决不会趋向于善。因此,它们无论如何都不是善的。 对于这个问题,可以采用如下的解决方案。有许多事物,虽然在现实中不能被分离,却能在心灵和思考中被分离;就像虽然没有人在现实中把三角形或其他图形从底层的质料中分离出来,但人在心灵中将其分开,撇开质料来考察三角形本身及其特性。因此,让我们暂且在心灵中排除第一善的现前——第一善的存在固然是确定的,并且这是出于所有学者与非学者以及野蛮〔诸民族的见解……〕
- 1quomodo substantiae in eo quod sint bonae sint cum non sint substantialia bona
由 in eo quod(就……而言)引导的从句中的虚拟式 sint 处于间接疑问句的统摄之下,并与表示让步的虚拟式 cum non sint(尽管并非)构成多重从属结构。
- 1quorum lasciuia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse seiunctum
关系代词属格 quorum 的先行词在句中省略,指代泛指的世俗轻浮之人(即“那些人的……”)。动词 patitur 支配由代词 nihil 与不定式 seiunctum esse 构成的宾语从句。
- 1Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse
auferas 为表达普遍假设的现在时虚拟式。宾格加不定式结构 quae relinquantur aequalia esse(所余者乃是相等的)表达该命题的内容,在逻辑上受后文主句 nullus id intellegens neget 统辖。
- 1id quod sunt autem habent ex eo quod est esse
habent 的隐含主语是前文提及的“其实体为善的事物”。名词性从句 id quod sunt(它们之所是)作 habent 的宾语,ex eo quod est esse(来自那作为‘存在’者)作表示来源的介词短语,体现了本质与存在之分的术语用法。
- 1Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo
第一人称复数现在时虚拟式 amoueamus 表示劝勉(“让我们暂且排除”),开启了将第一善在思维中加以悬置的假想实验。后文的 quod 以第一善(primum bonum)为先行词,引出表示确认的补充说明节。
