- 底本
- Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011.humanitext-lat2:2.1-2.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥索尼乌斯自谦地推辞了西玛库斯过分的赞美,反借古代理论大家之典故盛赞后者的文才与人格,追忆二人昔日在宫廷建立的深厚情谊,谢绝了寄送教谕作品的请求,并托请关照信使尤利安努斯。
MODO intellego, quam mellea res sit oratio; quam delinifica et quam suada facundia. persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset;1 set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit. ubi enim chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. si vero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini.2 hoc me velut aerius bratteae fucus aut picta nebula non longius, quam dum videtur, oblectat chamaeleontis bestiolae vice, quae de subiectis sumit colorem, aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea. et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari: tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? quisquamne ita nitet, ut conparatus tibi non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad enthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita adfectet singula, ut tu imples omnia? quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio?
我现在才明白言辞是多么甜美之物,雄辩是多么具有蛊惑力与说服力。你使我相信,在卡普阿呈交予你的拙信之文风并非粗鄙不文;但这感觉持续的时间,绝未长过我阅读你信件的那一刻。那封信犹如浸透了甘露的汁液,引诱着对你的谄媚之辞张口渴求的我。因为当我放下信纸反诘自己时,我自己的苦艾之味便复苏了,我发觉这些杯盏不过是涂抹上了你的蜂蜜。然而,只要我再次重读你的信件(这正是我常做的事),便又重新被其诱惑;而一旦放下阅读,你言谈中那最甜美、最绚烂的气息便再度消散,阻碍证言的沉甸分量存于那甘美之中。这犹如金箔的虚妄浮光或彩绘的云霞,唯有在被注视时才取悦于我,正如变色龙这种依凭身下之物获取色彩的微小兽类一般,我从你的信中感受到一事,而从自己的良知中却感受到另一事。而你竟敢以最雄辩之士的赞誉相加于我——我说,正是你,这位已将自身提升至众人指摘修正之外的你,对我说了这些话吗?难道有谁的光彩竟能如此耀眼,以至于与你相比而不显得黯然失色?有谁能如此企及伊索的雅趣、伊索克拉底诡辩式的结论、德摩斯梯尼的修辞推论、西塞罗式的华赡,或我们维吉尔独有的贴切?有谁能将各项美德逐一精研,如你一般总揽其成?你若非从一切崇高学艺的才赋中所汇聚而成的圆满本身,又会是何物呢?
Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius, et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aevo dispari, ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium iam veteranus exercui. in comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, ibi me et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti, set abeamus ab his: ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere.3
我尊贵的主人与子侄辈西玛库斯啊,我并不担心这些话用在你身上会被视为谄媚多于真实;当我们年纪悬殊却同在朝廷供职之时,你便已领略了我心胸与言辞的忠诚——彼时身为新兵的你赢得了老兵服役的酬赏,而已成老臣的我却还在经受新兵般的试炼。在朝廷中我对你一片真诚,你更绝不会以为我人在外乡便会编造虚言。我说,正是在那揭露人容貌却掩藏人心思的朝廷里,你体会到了我不仅是父亲、朋友,若还有比二者更为珍贵之物,那我便是比之更为亲密之人。然而我们还是别谈这些吧,免得这段忆旧之辞仿佛落入了索西亚那著名的疑惧之中。
Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalicum aliquod opusculum aut sermonem protrepticum mitterem? ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum atque alacrem commonebo? eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant. admonebo: et, si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. sat est unius erroris quod aliquid meorum me paenitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit, nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse.
还有一件事我几乎漏提了:你出于怎样的矫饰之念,竟附笔求我寄给你某部教谕性的小品或劝勉的言辞?尚需受教的我(倘若我还在适合受教的年纪),难道竟要去教导你?抑或我要去告诫提醒精力充沛、聪敏过人的你?若费此等力气,我倒不如同样去劝导缪斯歌唱,去告诫大海奔流、微风吹拂、烈火炽热;倘若有何事哪怕违背我们意愿亦由自然而生,我也去充当多余的鼓动者加以催促。一次过失已然足够——某件拙作竟在我追悔莫及之中流布开来,所幸落入了朋友们的手中;因为倘若结果相反,即便是你,也无法说服我相信自己尚有悦人之能。
Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aves, conpendi faciam;4 sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus eius agnoveris. iuves studium, quod ex parte fovisti. vale.
谨以此作为对你来信的答复;其余你渴望了解的事情,我将从简割爱,即便如此,此信也已经篇幅过长了。不过,若你认为有何关于我们的事情需要垂询,我举荐贵府熟识的尤利安努斯;同时我也建议,当你知晓他前来的缘由后,能够协助他那项你曾部分予以关照的事业(或愿望)。保重。
- 2.1persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset
在古典拉丁语中,persuadere 表“使确信(某事实)”时通常接“宾格加不定式”结构(表“劝使做某事”时接 ut 从句)。此处采用了晚期拉丁语典型的语法结构,由 quod 引导带有虚拟语气的从句作内容宾语从句。
- 2.1testimonii pondus prohibet inesse dulcedini
语法上 prohibet 与前面的 vanescit 共用主格主语 ille ... adflatus(你言谈的气息),后接宾格加不定式结构(testimonii pondus ... inesse)及与格 dulcedini,意为“阻碍证言的分量存于那甘美之中”。全句意指“一旦掩卷自省,便明白对方的甜言蜜语缺乏客观真实性”。
- 2.2ad illam Sosiae formidinem videatur accedere
典出泰伦提乌斯喜剧《安德罗斯岛女子》(Andria)第43-44行。剧中被释奴索西亚面对主人提起往昔恩惠时戒备道:“重提旧恩,无异于责备受恩者忘恩负义”。奥索尼乌斯在此打住对昔日情谊的回忆,以免显得是在居功自傲或索取人情。
- 2.4conpendi faciam
compendi facere(或 compendii facere)为拉丁语惯用短语,意为“节省、精简、略去不提”,其中的 compendi 源自表价值或性质的属格。
