← 马格努斯·奥索尼乌斯

书信集

§1.1-1.3

赞扬友人书信与劝勉继续执笔

作者称赞友人寄来的典雅书简,劝慰其不必因作品被公之于众而过分羞怯,鼓励其无惧批评、继续挥毫并为自己题献新篇。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1

​MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae Iocatus1 accepi, erat quippe in his oblita Tulliano melle2 festivitas et sermonis mei non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur magis mirer, sententiae incertus3 addubito, ornamenta oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere4 et magis imitator tui esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me honorabili amore tenuisti.

我身居卡普阿时收到的、展现你博学的大作,给我带来了纯然的喜悦;因为其中既有浸润着西塞罗式甘蜜的风趣,又有着对我言辞的赞誉——与其说是真实,不如说是令人愉悦。因此,我拿不定主意,不知更应钦佩你口才的华美,还是你心灵的崇高。事实上,你在雄辩上如此远超常人,令人害怕提笔回复;但你又如此宽厚地认可拙作,叫人忍不住打破沉默。若我对你多加赞颂,我便看似在相互吹捧,倒更像是你措辞的模仿者而非赞赏者;同时,既然你行事从不为炫耀,我也唯恐将你身上真挚的美德赞赏得仿佛是矫揉造作。然而,请作为无可置疑的事实从我这里知晓这一点:凡人之中,我所敬爱之人无逾于你;你便是以如此令人敬佩的挚爱将我牢牢维系。

§1.2

Set in eo mihi verecundus nimio plus videre,5 quod libelli tui arguis proditorem, nam facilius est ardentes favillas ore comprimere quam luculenti operis servare secretum. eum semel6 a te profectum carmen est, ius omne posuisti: oratio publicata res libera est. an vereris aemuli venena lectoris. Ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? tibi uni ad hoc locorum7 nihil gratia praestitit aut dempsit invidia, ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. proinde cassas dehinc seclude formidines et indulge stilo, ut saepe prodaris. certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica. fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo, novi ego. quae sit prurigo emuttiendi operis, quod probaris,8 nam quodam pacto societatem laudis adfectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatim quidem gloriam scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio ceterisque actoribus fama non defuit.

但在这一件事上,你责备泄露你小册子的人,依我看未免过于腼腆了;因为将燃烧的余烬含在口中,也比守住一部杰作的秘密要容易。诗作一旦离开你而发出,你便放弃了一切权利:公之于众的言辞已是自由之物。难道你害怕竞争读者的毒汁,担心你的小册子会被坚硬牙齿的撕咬所创伤?迄今为止,对你一人而言,偏爱未曾多赐一物,嫉妒亦未曾减损分毫;无论对于心怀恶意的歹人还是正直之士,你即便违背其意愿也始终是值得赞美的。因此,从今往后请抛弃徒劳的恐惧,纵情挥毫,以便常常被人传诵。无论如何,请也将某篇教谕或劝勉的诗作题献于我们的名下吧。试探一下我的沉默吧——尽管我希望能为你保守秘密,却不敢保证能做到。我很清楚,要把自己认可的佳作吐露出去是怎样一种心痒难耐;因为谁第一个诵出他人精彩的言辞,谁就在某种意义上谋求分享一份赞誉。正是由于这个缘故,在喜剧中虽然剧作家总揽了最高的荣光,但罗斯基乌斯、安比维乌斯及其他演员却也不乏名望。

§1.3

​Ergo tali negotio expende otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.

因此,请将你的闲暇倾注于这等事业中,用新的卷册来抚慰我们的饥渴吧。倘若你为避炫耀之嫌而惧怕多嘴的评判者,那么也请你对我保持沉默,好让我能安然假托你所写下的篇章皆出我手。保重。

语法注8 条
  1. 1.1Capuae Iocatus

    Iocatus 显然是 locatus(动词 loco 的完成时被动分词阳性单数主格,I 与 l 易混)之误写,作 accepi 主语的同位修饰成分:“我身居卡普阿时”。Capuae 为方位格。

  2. 1.1oblita Tulliano melle

    oblita 是动词 oblinō(涂抹、浸染)的完成时被动分词阴性单数主格,修饰 festivitas,而非出自 oblīvīscor(忘记)。伴随的工具/材料夺格 Tulliano melle(“以西塞罗的甘蜜浸润”)证实了此解。

  3. 1.1sententiae incertus

    sententiae 是依存于形容词 incertus 的限制属格(关系属格/参照属格),意为“在判断/意见上拿不定主意”。这是拉丁语诗歌及晚期散文中形容词带属格的常见用法。

  4. 1.1mutuum scabere

    源自谚语 mutuum mulī scabunt(“骡子互相抓痒”)的习语表达,指文人之间相互阿谀、彼此吹捧。不定式 scabere 作 videbor 的表语补足语。

  5. 1.2videre

    此处是第二人称单数被动/异态动词直陈式现在时词尾 -re(即 videris),而非不定式,构成人称句结构:“在我看来你似乎……”。

  6. 1.2eum semel

    原文中的 eum 系连词 cum 的传抄或排印之误。cum semel(“一旦……就”)构成固定搭配,引导位于主句 ius omne posuisti 之前的时间/条件从句。

  7. 1.2ad hoc locorum

    由前置词 ad 支配的中性代词宾格 hoc 与部分属格 locorum 构成的副词性短语,表时间含义:“迄今为止、直到如今”(相当于 ad hoc tempus)。

  8. 1.2quod probaris

    probaris 是完成时虚拟式 probāveris(或将来完成时直陈式)的缩略形式。关系从句 quod probaris(“你所认可的”)修饰 operis,整句作动形词短语 prurigo emuttiendi operis 中的宾语成分。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa011.humanitext-lat2:1.1-1.3