- 底本
- Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:15.2.1-15.2.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
加卢斯被处决后,宫廷中针对将领乌尔西基努斯与年轻的尤利安发起了谗言与阴谋;在普遍腐败的司法环境下,尤利安凭借王后尤塞比亚的斡旋而获救。
Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem, sonante periculorum iudicialium tuba, in crimen laesae maiestatis arcessebatur Ursicinus, adulescente magis magisque contra eius salutem livore, omnibus bonis infesto.1
如今,在被铲除的凯撒那令人哀叹的毁灭之后,审判危机的号角吹响,乌尔西基努斯因叛国罪被传讯;与此同时,与一切善良之人为敌的嫉恨,针对他的安危越发滋长。
Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant.
他之所以陷入重重困境,正是因为皇帝的耳朵对接受公正合理的辩护紧紧关闭,却对阴谋家们暗中的耳语敞开大门;这些人造谣宣称,君士坦提乌斯的名字在整个东方各区域已被废弃,而这位前述将领在朝野上下都备受渴望,被视作令波斯民族畏惧的人物。
Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.
然而,这位心胸宽广的人面对飞来横祸依然屹立不动,小心翼翼地避免卑躬屈膝,只是自内心深处哀叹无辜竟然立足于如此危险的境地;而唯一让他更为悲伤的是,此前数量众多的朋友竟已纷纷倒戈投奔更有权势者,正如同侍从官们在职权更替时依惯例总会转而侍奉继任者一样。
Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans Arbetio, ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens. Ut enim subterraneus serpens, foramen subsidens occultum, adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille odio alienae sortis etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus, inexplebili quodam laedendi proposito, conscientiam polluebat.
而阿尔贝蒂奥则借着虚假善意的诱惑攻击他,公开场合常常称他为同僚和勇士,实则极擅长向坦荡正直之人编织致命的陷阱,且在彼时权倾一时。正如一条潜伏在隐秘洞穴中的地下毒蛇,伺机以突袭扑向每一个路人一样,此人出于对他人命运的妒恨,哪怕在获得了军队的最高职位之后,在未曾受害也未被冒犯的情况下,仍以某种无法遏止的害人企图玷污着自己的良知。
Igitur paucis arcanorum praesentibus consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta, id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.
因此,在少数知悉机密者在场的情况下,经过与皇帝长时间的秘密筹商,终于达成定论:在即将到来的夜晚,将乌尔西基努斯劫持至远离军士视线之处,未经审判即予处决,正如相传在尼禄时代的污浊泥淖中,行省忠实而谨慎的捍卫者多米提乌斯·科尔布罗当年被杀害那样。
Quibus ita compositis, cum ad hoc destinati praedictum tempus operirentur, consilio in lenitudinem flexo, facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.
当这些安排妥当、被指派执行此任务的人正在等待约定的时刻时,谋划却转向了宽宥,这一不义罪行被下令推迟至二次商议。
Indeque ad Iulianum, recens perductum, calumniarum vertitur machina, memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo, in Cappadocia posito, ad Asiam demigrarat, liberalium desiderio doctrinarum, et per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.
随后,诽谤的机关转向了新近被押解而来的尤利安——即日后那位赫赫有名的君主。按照不公的裁量,他深陷双重罪名之中:其一是他出于对博雅学识的渴望,从位于卡帕多西亚的马凯卢姆庄园迁往亚细亚;其二是他见过了途经君士坦丁堡的兄长。
Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.2
当他一一驳斥这些指控,并表明这两件事皆非未经许可而为时,若非在上天神明的默示下得到了王后尤塞比亚的力保,他本已在谄媚之徒那可憎团伙的逼迫下丧命;他被护送至梅迪奥拉努姆附近的科穆姆镇,并在那里稍作停留后,获准前往希腊以磨砺才学(正如他热切期盼的那样)。
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres secundis avibus contigisse,3 dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana. Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis; tenues vero, quibus exiguae vires erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.
此后,由这些变故中滋生出来的案件也层出不穷,其中有的只要依法受罚,或被证明捕风捉影而烟消云散,你便可以说它们是在吉兆下发生的。但屡屡发生的情况是,富人叩求权贵的庇护,像常春藤依附参天大树般附着于他们,以巨资换取赦免;然而那些能力微薄或毫无能力赎买生命的微贱之人,却被草率定罪。因此,真相被谎言遮蔽,虚妄之词时常冒充真理得势。
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
在那些日子里,掌管凯撒寝宫事务的戈尔戈尼乌斯也被押解而来;尽管根据供词已昭然若揭他曾是叛乱图谋的参与者、有时甚至是煽动者,但在宦官们结党营私、以捏造的谎言遮蔽正义之下,他还是脱离危险而离去了。
- 15.2.1adulescente magis magisque contra eius salutem livore, omnibus bonis infesto
adulescente... livore 为独立夺格结构(“随着嫉恨越发滋长……”)。形容词 infesto 为夺格阳性单数,修饰主词 livore;omnibus bonis 则是形容词 infesto 所要求的与格(“对一切善良之人为敌的”)。
- 15.2.8nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ... ire permissus est
表示非真实条件句的特殊结构。归结分句动词为 perisset(过去完成时虚拟式,“他本已丧命”),而由 ni(即 nisi)引导的条件分句动词却使用了直陈式完成时 permissus est(“获准前往”)。直陈式的使用突出了借助王后与神意干预这一历史事实的必然与真实发生,与假设中被避免的死亡形成鲜明对照。urgente 和 suffragante regina 则分别作为分词结构/独立夺格充当状语。
- 15.2.9quae diceres secundis avibus contigisse
diceres 是未完成过去时虚拟式,表示泛指第二人称的过去潜在语气(“人们可以说”、“你本可以说”)。contigisse 是完成时不定式,充当 diceres 的间接引语宾语;secundis avibus(“在吉兆下”)则是表示伴随情境的夺格。
