- 底本
- Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:15.1.1-15.1.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了其史学著述的准则与追求精练的意义,随后批评了君士坦提乌斯二世在获悉加卢斯被处决的消息后,因宫廷谄媚而骄横自满,进而陷入傲慢自专乃至神化自我的行径。
Utcumque potui veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem,1 vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum; residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi (ut putant) operis formidantes. Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
只要我能够探求真相,我便按照各种事件发生的顺序,记述了由于我的年龄而得以亲眼目睹的事物,或是通过向身处事件之中的当事人细致询问而获知的事情;而接下来的篇章将揭示的其余内容,我将在力所能及的范围内加以更精炼的润色来完成,绝不畏惧那些诋毁这部(在他们看来)冗长著作的人。因为只有当简练在打破不合时宜的拖沓之余,又不削减对既发生之事的认知时,它才值得称赞。
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret,2 praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum; et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam facilitate completam,3 hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
在加卢斯于诺里库姆尚未被彻底剥除一切之时,终其一生都充当骚乱狂热煽动者的阿波德米乌斯,携带着加卢斯被夺走的靴子,迅速更换马匹(因驱赶过甚以至于跑死了几匹),作为先行报信者抵达了梅迪奥拉努姆。他进入宫殿,将靴子抛在君士坦提乌斯脚下,宛如抛下被杀的帕提亚国王的战利品;随着这一突如其来的消息被传达,获悉一件意想不到且艰巨的事件竟完全按其心意、极其轻易地得以完成,那些执掌宫廷最高权位的人便依循惯例,将一切求悦之心转化为阿谀奉承,将皇帝的德能与幸运吹捧上天:全凭皇帝的一声号令,尽管时机不同,竟有两位统治者(即韦特拉尼奥和加卢斯)像普通士兵一样被革除了职务。
Quo ille studio blanditiarum exquisite sublatus, immunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans, confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam4 aliquotiens subsereret ipse dictando, scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret; quod dicentibus aliis, indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.
皇帝被这极尽能事的谄媚之忱抬举得飘飘然,自信地认为自己从此将免受凡人的一切灾祸,随即便极其放肆地偏离了正义,以至于有时在口述时亲自添入“我的永恒”这一字眼,亲笔书写时则自称全天下的主人;即使这话是由他人说出的,一个如他自称的那样竭尽全力效仿公民式君主来塑造自身生活与操行的人,本也应当对此极为愤慨。
Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset5 legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes), ambitus terrae totius, quae nobis videtur immensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.
因为即便他统治着德谟克利特所说的无数个世界(亚历山大大帝曾在阿那克萨科斯的唆使下梦想过这些世界),他也本该通过阅读或倾听深思这一点:正如天文学家们一致指出的那样,在我们看来广袤无垠的整个地球的周长,与全宇宙的体量相比,不过占据着一个微小点般的微不足道的位置。
- 15.1.1per aetatem
意为“由于我的年龄/经历”。前置词 per 表原因或情况,说明作者当时正处于能够亲自目睹同时代事件的适龄阶段。
- 15.1.2ut nimietate cogendi quosdam exstingueret
结果从句。代词 quosdam 在语境中承接前文的 equorum(马匹),指驱策过度跑死了几匹马,而非指人。cogendi 为动名词属格,意为“驱使、策励”。
- 15.1.2ad sententiam totam facilitate completam
短语 ad sententiam 是成语化表达,意为“如愿以偿、顺应心意”。totam 修饰 rem 或 sententiam,整体指该事务在完全符合其心愿的前提下极其轻易地得以完成。
- 15.1.3Aeternitatem meam
作为 subsereret 的直接宾语被引用的皇帝自称语(宾格)。未完成时虚拟式 subsereret 由表示结果的 ita intemperanter ut 引导。
- 15.1.4reputasset
紧缩形式的过去完成时虚拟式(= reputavisset)。与表示假设让步的 etiam si... regeret 照应,表达对过去应为而未为之事的谴责或非现实虚拟(“本应当深思”)。
