← 阿米阿努斯·马尔切利努斯

历史

§15.12.1-15.12.6

高卢人的性情习俗与罗马征服史

阿米阿努斯描绘了高卢人的相貌、体魄、勇武以及嗜酒斗殴的习性(特别提及妇女在打斗中的强悍),随后简述了自罗马诸将至恺撒征服高卢的历史历程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15.12.1

​Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes. Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.1

几乎所有的高卢人体格都较为高大,皮肤白皙,毛发泛红,因目光凶狠而令人畏惧,嗜好争吵且极其傲慢。因为若他们中的任何一人在争斗中招来比他强壮得多且生着蓝灰色眼睛的妻子助阵,即便是一整群外乡人也无法招架;尤其是当那妇人胀大脖颈、咬牙切齿,挥舞起雪白而硕大的前臂,拳脚相加,如扭转的筋腱从投石机射出的弹丸一般挥出拳头之时,更是如此。

§15.12.2

​Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.

他们多数人的声音可怕且具威吓性,不论心平气和还是怒气冲冲皆是如此;然而所有人皆以同样的讲究保持洁净与整齐,在那些地区,尤其是在阿奎塔尼人之中,任何男女——无论何其贫困——都不会像在其他地方那样被看到衣衫褴褛、污秽不堪。

§15.12.3

​Ad militandum omnis aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore assiduo, multa contempturus et formidanda. Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.2

任何年龄皆极适于从军,老者与壮年男子以同等强健的体魄走向战场,其四肢经由严寒与持续劳作的锤炼,准备蔑视诸多可畏之险。他们之中绝无任何一人曾因畏惧兵役而斩断自己的拇指(正如在意大利所发生的那样),当地人称这类人为“穆尔库斯”。

§15.12.4

​Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius: Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.3

这是一个嗜酒的民族,竞相仿照葡萄酒调制繁杂的饮品;其中一些卑微之人因持续的沉醉而感官麻木——根据卡托的见解,沉醉被界定为一种自愿的疯狂——被驱使着四处游荡,以至于图利乌斯(西塞罗)在为丰泰乌斯辩护时所说的话显得十分真确: 高卢人在此之后将饮用兑水更稀的酒,而他们以往认为这无异于毒药。

§15.12.5

​Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. Cui negotii plenus effectus, asperiore Allobrogum gente devicta, hoc indidit cognomentum.4

这些地区,尤其是与意大利毗邻的地区,未费过多汗水便逐渐归于罗马统治之下,最初由富尔维乌斯经略,继而由塞克斯提乌斯以小规模交战加以挫动,最终由法比乌斯·马克西穆斯彻底征服。征服更为剽悍的阿洛布罗格斯人这一功绩的圆满告成,赋予了他这一称号(阿洛布罗吉库斯)。

§15.12.6

​Nam omnes Gallias (nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore) post decennalis belli mutuas clades subegit Caesar dictator, societatique nostrae foederibus iunxit aeternis. Evectus sum longius; sed remeabo tandem ad coepta.

因为除却因沼泽而无法通行之地(正如根据萨卢斯特的记述所获知的那样),全体高卢在经历十年战争的互相杀伤之后,皆被独裁官恺撒所征服,并以永久的条约联结于我们的同盟。我已经离题过远;但最终仍须回到开端所着手之事。

语法注4 条
  1. 15.12.1ut catapultas tortilibus nervis excussas

    宾格名词 catapultas 通常指投石机或弩炮机械本身,但此处受分词 excussas(被射出、发射)修饰,换喻性地指从弹射机械中射出的弹丸或巨箭,与前文的宾格 pugnos(拳头)形成比喻性的呼应。

  2. 15.12.3quos localiter murcos appellant

    关系代名词 quos 在字面上没有直接的复数先行词,而是通过意义一致(constructio ad sensum),指代由前文 'quisquam ... pollicem sibi praecidit'(因畏惧兵役而切断自身拇指者)所暗含的那一类人。

  3. 15.12.4dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur

    引用/转述西塞罗《为丰泰乌斯辩护》的间接引语结构,主语为宾格 Gallos,谓语为将来不定词 poturos esse。比较级中性形式 dilutius 意为“更稀释的酒”(作 poturos esse 的宾语;或作比较级副词“更稀释地”)。中性关系代词 quod 指代 dilutius(更稀释的酒)或“将酒稀释饮用”一事,意为“他们视若毒药的东西”。

  4. 15.12.5Cui negotii plenus effectus, asperiore Allobrogum gente devicta, hoc indidit cognomentum

    本句含有语序倒装:句首与格代词 Cui 指代前文的 Fabius Maximus;主语为 negotii plenus effectus(事务的圆满达成),主动词为 indidit,直接宾语为 hoc cognomentum(这一称号,即 Allobrogicus)。从属的独立夺格 asperiore Allobrogum gente devicta 插入于主语与谓语之间。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:15.12.1-15.12.6