← 阿米阿努斯·马尔切利努斯

历史

§15.11.1-15.11.18

高卢的传统三分、行省划分与罗讷河水系

本节概述了自恺撒以来的高卢传统三分法(高卢人、贝尔盖人与阿奎塔尼人)以及帝国时期的行省重组与主要城市,随后详细记述了罗讷河自阿尔卑斯山发源、穿行莱曼湖并最终注入地中海的水系与流路。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15.11.1

​Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.

在古代,当这些地区作为蛮荒之地而鲜为人知时,据信曾分为三部分:即各自在语言、习俗与法律上互有差异的凯尔特人(即高卢人)、阿奎塔尼人与贝尔盖人。

§15.11.2

​Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens.

加龙河发源于比利牛斯丘陵,在流经许多城镇后潜入大洋,将高卢人(即凯尔特人)与阿奎塔尼人分隔开来。

§15.11.3

​Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana,1 amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociati, meantesque protinus prope castra Constantia funduntur in mare.

而将这同一民族与贝尔盖人分开的,则是马恩河与塞纳河这两条水系规模相当的江河;它们流经卢格杜嫩西斯,在环绕流过被称为卢泰提亚的帕里西伊人的岛形要塞后汇合,继续向前奔流,在卡斯特拉·康斯坦提亚附近汇入大海。

§15.11.4

​Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi, ea propter quod ab humaniore cultu longe discreti, nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.

在古代人看来,这一切人中贝尔盖人被称为最为勇悍者,其原因在于他们远离较为文明的教化,未曾被外来的骄奢淫逸所软化,长期与莱茵河彼岸的日耳曼人作战。

§15.11.5

​Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque, merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam.

至于阿奎塔尼人,由于其海岸近便而平静,外来商品运抵其间,习俗堕入柔靡,因而轻易落入罗马的统治之下。

§15.11.6

​Regebantur autem Galliae omnes, iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori,2 potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem; altera Aquitanis praeerat universis; superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones eisdem rexere temporibus.

然而整个高卢自因频繁战事的紧迫重压而臣服于独裁官尤利乌斯以来,其统治权便被分为四个部分:其中纳尔博嫩西斯这一管区将维埃嫩西斯与卢格杜嫩西斯囊括在内;第二管区统辖全体阿奎塔尼人;在同一时期,另有两个司法管区管辖上下日耳曼尼亚以及贝尔盖人。

§15.11.7

​At nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.

而如今,在整个高卢疆域内列有如下诸行省:第二日耳曼尼亚,是从西部枢轴开始的第一个行省,拥有阿格里皮娜和通格里等幅员辽阔且富庶的城市作为防御支柱。

§15.11.8

​Dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones, et Nemetae et Argentoratus, barbaricis cladibus nota.

其次是第一日耳曼尼亚,除其他自治城市外,还有莫贡提亚库斯、旺吉奥内斯人、内梅特斯人,以及因蛮族灾祸而闻名的阿尔根托拉图斯。

§15.11.9

​Post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treveros, domicilium principum clarum.

在这些之后,第一比利时行省坐拥梅迪奥马特里基人与特雷维里人——后者乃是皇帝们著名的显赫驻地。

§15.11.10

​Huic annexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt, urbs inter alias eminens, et Catelauni et Remi.

与其毗邻的是第二比利时行省,其中有在诸城中卓越拔群的昂比阿尼人的城镇,以及卡特劳尼人与雷米人。

§15.11.11

​Apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos, aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo vetusta.

在塞夸尼人的领地上,我们得见比松提奥与劳拉齐人,他们优于其他许多城镇。第一卢格杜嫩西斯以卢格杜努姆、卡比罗纳、塞诺内斯人、比图里格斯人以及奥古斯托杜努姆古老而宏伟的城壁为荣。

§15.11.12

​Secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini, Mediolanum ostendunt et Tricasini; Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. Haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.

第二卢格杜嫩西斯则展现出罗托马古斯、图罗尼人、梅迪奥拉努姆与特里卡西尼人;格赖埃与潘宁阿尔卑斯行省除较不知名者外,还拥有阿文提库姆,如今虽是一座荒废的城镇,但昔日非同小可,正如其半毁的建筑至今所昭示的那样。以上便是高卢显赫的诸行省与诸城市。

§15.11.13

​In Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis,3 Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi.

在朝向比利牛斯山脉以及延伸向西班牙人之大洋海域的阿奎塔尼亚,首个行省为阿奎塔尼卡,其城市规模极为昌明发达;略去其他许多不计,波尔多、阿尔维尼人、桑托内斯人与皮克塔维人尤为卓异。

§15.11.14

​Novem populos Ausci commendant et Vasatae. In Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, e quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia; quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.

九部族地区因奥斯奇人与瓦萨塔埃人而闻名。在纳尔博嫩西斯,埃卢萨、纳尔博与托洛萨占据城市之首位。维埃嫩西斯因众多城市的壮丽而夸耀,其中尤为显著者为维埃纳本身、阿尔勒与瓦伦提亚;马西利亚亦与这些城市相连,我们屡屡读到在艰难危机中罗马曾仰赖该邦的结盟与实力予以支撑。

§15.11.15

​His prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis, insulaeque Stoechades.

靠近这些的有萨卢维伊人、尼西亚、安提波利斯以及斯托伊卡得斯群岛。

§15.11.16

​Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum. A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.

既然我们在连贯的叙述中已抵临这些区域,若对享有极盛之名的罗讷河保持沉默,便显得极不适宜且荒谬。罗讷河从潘宁阿尔卑斯山极其充沛的源流中涌出,以陡降之势冲向较平坦的地带,以自有的洪流淹没两岸,并灌入名为莱曼努斯的湖泊(日内瓦湖);它穿流该湖,绝不与外来的湖水相融,而是从两侧滑过较为迟滞的湖水表层,急求出口,以迅猛之势为自身开辟道路。

§15.11.17

​Unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos, longeque progressus, Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem, et emensus spatia flexuosa, Ararim quem Sauconnam appellant, inter Germaniam primam fluentem et Sequanos, suum in nomen assciscit,4 qui locus exordium est Galliarum. Exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.

它由此毫无水量损耗地穿过萨保迪亚与塞夸尼人之地,前行甚远,左侧拂掠维埃嫩西斯,右侧拂掠卢格杜嫩西斯,在经过蜿蜒曲折的河段后,将流淌在第一日耳曼尼亚与塞夸尼人之间、被称为绍科纳的阿拉尔河(索恩河)收归于自己名下,此处乃是高卢的起点。自此之后的行程不再以千步(罗马里)而是以勒加计量。

§15.11.18

​Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. Sit satis de situ locorum. Nunc figuras et mores hominum designabo.

其后,罗讷河因汇入伊萨拉河(伊泽尔河)之水而愈发充盈,承载着往往习惯于被强风狂飙所颠簸的巨型船只;在走完自然为它规定的距离之后,它泛着泡沫,穿过人们称为“阶梯(阿德·格拉杜斯)”的宽阔海湾注入高卢海,该处距阿尔勒约有十八罗马里之遥。关于这些地方的地理形势,至此已足;现在我将叙述居民的体貌与风俗。

语法注4 条
  1. 15.11.3Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana

    Belgis 在此充当分离与格(dativus separationis / incommodi),意为“将这同一民族与贝尔盖人分开”。这与前一句中的前置词短语 ab Aquitanis(夺格)形成对比,展示了表分离的复合动词接与格的用法。

  2. 15.11.6iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori

    iam inde uti 是引导时间从句的连词短语,意为“自……以来”(ex quo tempore)。在此 uti(相当于 ut)用作时间连词,统领完成时谓语动词 cessere(= cesserunt)。

  3. 15.11.13amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis

    amplitudine civitatum admodum culta 作为主格名词短语 prima provincia ... Aquitanica 的同格/修饰性分词短语,其后接独立夺格 omissis aliis multis(“略去其他许多不计”)。随后的从句 Burdigala et Arverni excellunt... 则以主格列举出卓越的典型实例。

  4. 15.11.17Ararim quem Sauconnam appellant, inter Germaniam primam fluentem et Sequanos, suum in nomen assciscit

    suum in nomen assciscit 属于习惯表达,意为“将其收归于自己名下(即由罗讷河这一名称所兼并吸收)”。其直接宾语为宾格 Ararim,中间夹置了关系代词从句 quem Sauconnam appellant 以及现在分词短语 fluentem。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:15.11.1-15.11.18