- 底本
- Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:14.2.10-14.2.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
伊苏利亚匪帮渡河及攻取前哨要塞失败后转而围攻塞琉西亚,但在守军严密防守与帝国援军将至的消息下撤回深山。
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant tunc apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci. Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt.
因为日出之时,他们因水流狭窄却深不可测的激流之势而受阻无法渡河;正当他们搜寻捕鱼小艇,或准备依靠草率编织的柴排泅渡时,当时在塞德过冬的军团奔涌而出,以迅猛的冲击迎头痛击。并且〔军团〕将军旗立于河岸附近,盾牌紧密接合,极有章法地列阵准备短兵相接;对于少数仗着泳技或乘着挖空的树干企图暗中渡河的冒进者,他们极其轻易地予以斩杀。
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum,1 cum nihil impetraretur, pavore vique repellente extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
于是,在冒着极大危险试探了士兵们的战力却一无所获之后,他们在恐惧与反击之力的驱逐下被迫后撤,在彷徨不知所往之际,来到了拉兰达镇附近。
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
他们在那里因获得饮食与休息而恢复了精力,待恐惧消散后便袭扰富庶的村落;但因适逢偶然靠近的骑兵大队的支援,他们不敢在开阔的平原上顽抗,遂抽身退走,一边向后撤退,一边召集了留在家园的所有年轻力壮之人。
Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti. Circumstetere igitur hoc munimentum per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullum obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri.
又因遭受严重饥馑的折磨,他们奔向一处名为帕莱亚斯的地方;该地临海,并有坚固的城墙加固,直到今日仍是储存粮秣之处,惯常分发给守卫伊苏利亚全境各方的士兵。于是他们围困这座要塞达三日三夜;然而,由于陡坡本身若无致命危险便无法接近,地道挖掘亦毫无建树,任何攻城计策皆无法奏效,他们在绝境的逼迫下郁郁撤离,准备去尝试超出自身力量的更大图谋。
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
随之,绝望与饥饿燃起了更加凶暴的狂怒,他们在兵力扩充之后,以不可遏制的狂热冲向诸城之母塞琉西亚企图将其摧毁;此时该城正由伯爵卡斯特里基乌斯以及三个饱经战火磨砺的军团所守卫。
Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi.2 Neque tamen exsiluit quisquam, nec permissus est congredi. Formidabatur enim flagrans vesania manus, et superior numero, et ruitura sine respectu salutis in ferrum.
军中将领通过可靠的斥候预先获悉了敌人的到来,传达了常规的口令后,便率领全体武装人员快速出击,敏捷地穿过卡利卡德努斯河上的桥梁——那汹涌的波涛冲刷着城墙的塔楼——布下临战阵势。然而并无一人冲出,亦无人获准交战。因为人们惧怕那支燃烧着狂乱之气的匪帮,他们人数占优,且不顾生死地准备扑向刀刃。
Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.
因此,望见远处的军队并听见号角齐鸣,劫掠者们稍稍勒住脚步驻足片刻,随后拔出威胁性的利剑,行进得更加迟缓。
Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, hastisque feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem, proximos iam gestu terrebat. Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.
严阵以待的坚定士兵展开阵列准备迎击他们,以矛击盾——这种举动能激起作战者的愤怒与战意——已然用姿态威慑着靠得最近的敌人。然而,正当士兵们士气高昂奋起欲战之际,将领们却将他们召回,认为在城墙近在咫尺、借助其护卫即可使众人的安全立于坚实基础之上的情况下,进行胜负未卜的决战实属不合时宜。
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.
以此道理被撤回城墙之内的勇士们,四面紧锁城门入口,伫立在堡垒与城垛之上,随手备好四处堆积的石块与投掷武器,以便若有人冲至近前,便能以密集的投矢与飞石将其击倒。
Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam consumendo,3 inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.
然而,有一件事令被围困者深感焦灼:由于运送粮食沿河而下的船只被截获,伊苏利亚人固然食物储备充盈,而他们自身的日常口粮却已快消耗殆尽,正对迫在眉睫的饥馑所带来的致命灾难惊恐不已。
Haec ubi latius fama vulgasset, missaeque relationes assiduae Gallum Caesarem permovissent, quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur, iussus comes Orientis Nebridius, contractis undique militaribus copiis, ad eximendam periculo civitatem amplam et opportunam, studio properabat ingenti. Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, dispersique (ut solent,) avia montium petiere celsorum.
当风声将这些消息传得更广,且源源不断的报告打动了加卢斯·恺撒时,鉴于骑兵长官当时正受阻于远方,东方总督内布里迪乌斯奉命行动,从四面调集军队,怀着巨大的热情急行军赶来,以解救这座庞大而处于要冲的城市脱离险境。盗匪们得知此事后,未再建树任何值得一提之功便退去,并(如其惯常那样)四散开来,逃向高耸群山的荒僻深处。
- 14.2.11temptatis ad discrimen ultimum artibus militum
独立夺格结构。militum 既可理解为主格性属格(士兵们至极大危机中施展战术),亦可理解为宾格性属格(匪徒们冒着极大危险试探了士兵们的战力)。结合上文罗马军团严密结阵防守的语境,此处指匪徒面对正规军的娴熟战阵屡攻不克,采取宾格性属格更为连贯。
- 14.2.15in speciem locavere pugnandi
介词短语 in speciem 接动名词属格 pugnandi。species 此处兼具“阵势”与“表象、展示”之义,即“摆出交战的态势”。紧接着的句子指出无人贸然出击,说明这是一种意在威慑敌人、显示军容的严整布阵,而非立即发起总攻。
- 14.2.19solitarum rerum cibo iam consumendo
使用动形容词 consumendo 的独立夺格结构。在晚期拉丁语中,动形容词常借用来代替被动现在/未完成分词,表示正在发生或逼近的状态(“日常的口粮已渐次耗尽”),而非表达必然性或应当性(“应当被消耗”),形象地描绘出守军城中断粮在即的紧迫困境。
