← 阿米阿努斯·马尔切利努斯

历史

§14.2.1-14.2.9

伊苏利亚人的叛乱与受阻于梅拉斯河

伊苏利亚人因同伙被投喂猛兽而大举发动叛乱,在洗劫沿海一带及吕考尼亚后转战潘菲利亚,最终受阻于天然屏障梅拉斯河畔。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14.2.1

​Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam,1 ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.

事实上,以种种灾祸困扰东方的,绝非仅有这一种祸患。因为那些屡次求和、又屡次以突袭使一切陷入混乱的伊苏利亚人,在免受惩处助长其变本加厉的嚣张气焰下,也从隐秘而零星的劫掠一跃演变为激烈的战争。他们固然早已凭借躁动不安的举动滋长了反叛的意气,但正如他们四处夸耀的那样,更因这样一件屈辱之事而群情激愤:他们被俘的若干同伙,在皮西迪亚的城镇伊科尼乌姆,竟反常地在圆形剧场的表演中被投喂给了捕食的猛兽。

§14.2.2

​Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditis et arduis, loca petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese convallibusque occultantes, cum appeterent noctes—luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente—nauticos observabant. Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, seseque suspensis passibus iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.

正如(图利乌斯所言)连野兽受饥饿驱使也往往会返回曾经觅食之处,他们全体亦如旋风般从险峻难行的群山中下冲,奔向临海之地;他们在那里借助隐秘的小径与山谷隐匿身形,当夜幕降临——月亮当时尚为弯月,因而未放全明之辉——便暗中窥探水手们。当察觉水手们已沉沉入睡,他们便四肢伏地顺着锚缆爬行,蹑手蹑脚跃入小艇,站在毫无防备的水手身旁;贪婪激发了他们的残暴,甚至连屈服者也无一人饶恕,将所有人斩杀殆尽,在无人抵抗之下掠走了丰厚或有用的货物。

§14.2.3

​Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes appulit navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.

然而这类勾当并未持续多久。因为在被劫掠和杀害者死亡的消息传开后,便再无人将船停靠于这些泊位,而是仿佛躲避斯基隆致命的悬崖峭壁一般,紧贴着与伊苏利亚礁石相对的塞浦路斯海岸航行。

§14.2.4

​Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes itinera praetenturis, provincialium et viatorum opibus pascebantur.

于是随着时间的推移,由于再也找不到任何外来之物,他们便放弃了海岸地带,转往与伊苏利亚毗邻的吕考尼亚;他们在那里以严密的前哨卡位截断道路,靠掠夺行省居民和过往旅人的财物维生。

§14.2.5

​Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et dispersos, multitudine superabatur vigenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.

这种狂乱激起了驻扎在与之毗邻的众多自治市镇和要塞中的士兵;每个人都竭尽全力试图击退这蔓延愈广的敌势,但无论敌人是聚集成密集队列还是有时散开,守军都被这支精力充沛的庞大群落所压倒。这群人生长于险峻蜿蜒的群山环抱之中,在山间飞奔跳跃如履平川,从远处以投掷武器袭扰迎面之人,并以凶猛的号叫使人胆寒。

§14.2.6

​Coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus; hoste discursatore rupium abscisa2 volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur.

我们的步兵有时被迫攀登险峻的斜坡去追击他们,即便他们滑着脚步、抓着灌木或荆棘攀上了最高峰,然而在狭窄无路之处,他们既无法展开任何战线,亦无法用力站稳脚跟;当四处游击的敌人从上方推落岩山崩落的巨石时,他们要么冒着危险顺着陡坡撤退,要么出于绝境的无奈英勇搏战,最终被巨大重物的崩落压得粉碎。

§14.2.7

​Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps, et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.

因此,随后便采取了审慎的防备;每当劫掠者开始逃往高山时,士兵们便退避地形之劣势。然而一旦能在平原上寻得〔劫掠者〕——这种情况时常发生——他们甚至来不及挥动双臂,也来不及晃动随身携带的两三根标枪,便如同无能为力的牲畜一般被宰杀。

§14.2.8

​Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.

于是,惧怕大半为平原的吕考尼亚、且从频繁的教训中深知自己在阵地交战中敌不过我军的那些匪帮,循着偏僻的小径前往潘菲利亚;该地区虽久未遭蹂躏,但因惧怕劫掠与屠杀,士兵散布在所有邻近区域,四面皆有重兵固守。

§14.2.9

​Raptim igitur properantes, ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac levitate confisi, per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant. Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus,3 augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes. Arbitrabantur enim nullo impediente transgressi, inopino accursu apposita quaeque vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos.

因此他们急促赶路,试图以极快的速度抢在自身行动的传闻之前,凭借体魄的强健与轻捷,沿着曲折的小径较为迟缓地登上了山丘顶端。在克服了艰难险阻之后,他们来到了水深涡旋的梅拉斯河岸边——这条河环流四周,犹如城墙般护卫着当地居民;随着夜色渐深恐怖倍增,他们暂歇片刻,等待破晓。因为他们自以为能无人阻拦地渡河,并在突袭中劫掠临近的一切,但他们却徒然忍受了极其沉重的劳苦。

语法注3 条
  1. 14.2.1alente impunitate adulescentem in peius audaciam

    这是一个独立夺格结构(alente impunitate),分词 alente 的直接宾语 audaciam 被嵌入其中,并由现在分词短语 adulescentem in peius(“变本加厉地滋长”)修饰。语序呈现交错结构(hyperbaton),其核心语义为“免受惩处助长了他们日益恶化的嚣张气焰”。

  2. 14.2.6rupium abscisa

    实词化的中性复数分词 abscisa(“断片/落石”)接属格 rupium,作为独立夺格中现在分词 volvente(主语为 hoste discursatore)的直接宾语。这与后文的 ruinis ponderum immanium(“巨大重物的滚落”)形成呼应,描绘敌人自上方推落断裂岩块的情景。

  3. 14.2.9qui pro muro tuetur accolas circumfusus

    关系代词主格 qui(先行词为 fluvii Melanis)作主语,主格受动态分词 circumfusus(“环绕流淌”)作为述语性同格修饰语修饰主语。介词短语 pro muro 意为“当作城墙/如防壁般”,accolas(邻近居民)为动词 tuetur 的直接宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0023.stoa001.humanitext-lat2:14.2.1-14.2.9