← 查士丁尼一世

学说汇纂

§3.1.1.pr-3.1.1.5

法庭申诉的定义与申诉人资格限制

阐述执政官告示中关于法庭申诉资格的限制以及“申诉”的定义。讨论了基于年龄、身体缺陷(聋、盲)、性别以及名誉污点而丧失申诉资格的标准,并介绍了例外情况和历史先例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →

[ULPIANUS libro sexto ad edictum.]

[乌尔比安《告示注解》第六编]

§3.1.1.pr

​Hunc titulum praetor proposuit habendae rationis causa1 suaeque dignitatis tuendae et decoris sui causa, ne sine delectu passim apud se postuletur.

裁判官提出本编,是为了进行合理的考量、维护自身的尊严以及自身的体面,以免人们不加选择地到处在其面前进行申诉。

§3.1.1.1

​Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postulare, quibusdam uel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se permisit.

因此,他设立了三个类别:因为他完全禁止某些人进行申诉,允许某些人至少为自己申诉,而允许某些人仅为特定人以及为自己申诉。

§3.1.1.2

​Postulare autem est desiderium suum uel amici sui in iure apud eum, qui iurisdictioni praeest, exponere: uel alterius desiderio contradicere.

所谓“申诉”,是指在法庭上、在主持司法管辖的人面前,陈述自己或其朋友的请求,或者反对他人的请求。

§3.1.1.3

​Initium autem fecit praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare. in quo edicto aut pueritiam aut casum excusauit. pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in totum compleuit, prohibet postulare, quia moderatam hanc aetatem ratus est ad iure responsitasse.2 propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare: nec enim erat permittendum ei postulare, qui decretum praetoris exaudire non poterat, quod etiam ipsi erat periculosum futurum: nam non exaudito decreto praetoris, quasi non obtemperasset, poena in contumax plecteretur.3

裁判官从那些被完全禁止申诉的人开始。在此告示中,他考虑到了年幼或身体的不幸。关于年幼:他禁止未满十七岁、即尚未完全满该年龄的人进行申诉,因为他认为这一年龄对于进行法律答辩而言还不够成熟。由于不幸:他禁止完全听不见的聋子在其面前进行申诉:因为确实不应允许那些无法听清裁判官命令的人进行申诉,这对他们自己也是危险的:因为如果听不见执政官的命令,就会像未服从命令一样,被处以针对抗命者的惩罚。

§3.1.1.4

​Ait praetor: 'Si non habebunt aduocatum, 'ego dabo.' nec solum his personis hanc humanitatem praetor solet exhibere, uerum et si quis alius sit, qui certis ex causis uel ambitione aduersarii uel metu patronum non inuenit.

裁判官说:“如果他们没有辩护人,我将予以指定。” 裁判官不仅习惯于对这些人表现出这种人道关怀,而且如果还有其他人因特定原因——或因对手的权势,或因恐惧——而找不到保护人,也是如此。

§3.1.1.5

​Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit praetor sexum et casum, item notauit personas in turpitudine notabiles. sexum: dum feminas prohibet pro aliis postulare. Et ratio quidem prohibendi, ne contra pudicitiam sexui congruentem alienis causis se immisceant, ne uirilibus officiis fungantur mulieres: origo uero introducta est a Carfania improbissima femina, quae inuerecunde postulans et magistratum inquietans causam dedit edicto. casum: dum caecum utrisque luminibus orbatum praetor repellit: uidelicet quod insignia magistratus uidere et reuereri non possit. refert etiam Labeo Publilium caecum Asprenatis Noni patrem auersa sella a Bruto destitutum,4 cum uellet postulare. quamuis autem caecus pro alio postulare non possit, tamen et senatorium ordinem retinet et iudicandi officio fungitur. numquid ergo et magistratus gerere possit? sed de hoc deliberabimus. exstat quidem exemplum eius, qui gessit: Appius denique Claudius caecus consiliis publicis intererat et in senatu seuerissimam dixit sententiam de Pyrrhi captiuis. sed melius est ut dicamus retinere quidem iam coeptum magistratum posse, adspirare autem ad nouum penitus prohiberi: idque multis comprobatur exemplis.

第二,提出针对那些不得为他人申诉的人的告示:在此告示中,裁判官将性别与不幸除外,并指出了因丑行而名声败坏的人。关于性别:他禁止女性为他人申诉。禁止的原因确实在于,以免女性违反与其性别相符的端庄而介入他人的诉讼,或免得女性履行男性的职务;但这一做法的起源是由一个极无耻的女人卡尔法尼亚引入的,她因厚颜无耻地进行申诉并骚扰政务官,从而成为了该告示的起因。关于不幸:执政官拒绝双目失明的盲人:这显然是因为他无法看到并尊敬政务官的徽章。拉贝奥也提到,阿斯普雷纳斯·诺努斯的父亲盲人普布利里乌斯想要申诉时,被布鲁图斯转身背对座椅而拒绝。然而,虽然盲人不能为他人申诉,但他仍保留元老院阶层的身份,并履行审判人的职务。那么,他是否也可以担任政务官呢?但对此我们将进行探讨。确实存在一个担任过该职的例子:盲人阿皮乌斯·克劳狄乌斯参与了公共会议,并在元老院中就皮洛士的俘虏发表了极为严厉的意见。但更妥当的说法是,他确实可以保留已经开始担任的政务官职务,但被完全禁止谋求新的职务:这一点被许多先例所证实。

语法注4 条
  1. 3.1.1.prhabendae rationis causa

    使用动副词的表达。在此意为执政官为了对其职务和法庭秩序“进行合理的考量或顾虑”。

  2. 3.1.1.3ad iure responsitasse

    抄本中出现讹误之处。一般认为其本意是指向动名词 “ad iuri respondendum”(进行法律答辩)或频相动词的 “ad iure responsitandum”(反复进行法律答辩),指代进行法律答辩的充分能力。

  3. 3.1.1.3poena in contumax plecteretur

    短语 “in contumax”(针对抗命者)将形容词用作名词。它表明了因不服从态度而遭受惩罚的被动后果。

  4. 3.1.1.5auersa sella a Bruto destitutum

    “auersa sella” 是绝对夺格。它描绘了执政官(此处为布鲁图斯)将审判椅(sella)转向相反方向以拒绝会面,从而无视并拒绝了想要进行申诉的人的情景。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-07-12 发布)・修订记录(11 处,最近 2026-10-12)
  • 中于 2026-07-13 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 5 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 6 处
urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:3.1.1.pr-3.1.1.5