- 底本
- Digesta Iustiniani Augusti. Mommsen, Theodor & Krueger, Paul, editors. Berlin: Weidmann, 1870.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:2.11.4.pr-2.11.4.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-29
乌尔比安论述了因死刑或流放判决、拘留、丧事或沦为敌国俘虏等无法出庭时免责的条件,并探讨了预先放弃抗辩的约定以及在无义务下提供过多担保时抗辩的效力。
[ULPIANUS libro septuagensimo quarto ad edictum.]
[乌尔比安,在《告示评注》第七十四卷]
Sed et si quis rei capitalis1 ante condemnatus iudicio sistere se non potuit, merito huic ignoscitur: rei capitalis condemnatum accipere debemus, qui morte exilioue coercitus est. dixerit aliquis, quo ergo haec exceptio damnato?2 sed respondebitur fideiussoribus eius esse necessariam: aut si forte in exilium salua ciuitate3 abiit, ubi defensori eius exceptio ista proderit.
另外,如果有人在此前已被判处死刑或流放刑,以致无法出庭,其理应获得宽免:我们应该将“被判处死刑或流放刑的人”理解为因死刑或流放而受到惩罚的人。有人可能会说:“那么,这一抗辩对被判刑者有什么用呢?”但应当回答的是,这对他的保证人是必要的;或者如果他凑巧在保留公民权的情况下被流放,此时这一抗辩将对其辩护人有用。
Illud sciendum est eum, qui idcirco non stetit, quia capitis reus factus est, in ea causa esse, ut exceptione uti non possit: damnato enim datur. plane si uinculis uel custodia militari impeditus ideo non stetit, in ea erit causa, ut exceptione utatur.
应当知道,因成为重罪被告人而未出庭的人,处于无法使用该抗辩的境地:因为该抗辩是赋予已被判刑者的。显然,如果他是因为被锁链或军事羁押所阻碍而未出庭,他将处于可以使用该抗辩的境地。
Praeterea si funere quis domestico impeditus non uenit, debet ei exceptio dari.
此外,如果有人因家属丧事阻碍而未出庭,应当给予他抗辩。
Item si quis in seruitute hostium fuerit ac per hoc in iudicium non stetit, debet exceptione adiuuari.
同样,如果有人处于敌人的奴役之下,并因此未在法庭出庭,应当通过抗辩对其予以救济。
Quaesitum est an possit conueniri, ne ulla exceptio in promissione deserta4 iudicio sistendi causa facta obiciatur: et ait Atilicinus conuentionem istam non ualere. sed ego puto conuentionem istam ita ualere, si specialiter causae exceptionum expressae sint, quibus a promissore sponte renuntiatum est.
有人提出疑问:在为了出庭之目的而作出但未履行的允诺中,是否可以约定不得提出任何抗辩?阿蒂利奇努斯认为这种约定无效。但我认为,只有在具体写明了承诺人自愿放弃的各项抗辩事由的情况下,该约定才有效。
Item quaeritur, si quis, cum iudicio sistendi causa satisdare non deberet, satisdato promiserit,5 an fideiussoribus eius exceptio detur. puto interesse, utrum per errorem satisdato promissum est an ex conuentione: si per errorem, dandam fideiussoribus exceptionem: si ex conuentione, minime dandam. nam et Iulianus scribit, si iudicio sistendi causa pluris quam statutum est per ignorantiam promissum fuerit, exceptionem dari debere: si autem ex conuentione tantae summae promissio facta sit, exceptionem pacti conuenti replicatione6 infirmandam Iulianus ait.
同样有人提出疑问:如果某人在无须为出庭提供担保的情况下,作出了提供担保的允诺,是否应给予其保证人抗辩?我认为这取决于提供担保的允诺是由于错误还是基于约定而作出的:如果是由于错误,应给予保证人抗辩;如果是基于约定,则绝不应给予。因为尤里安也写道,如果出于无知而为出庭作出了超出规定数额的允诺,应当给予抗辩;但如果是基于约定作出了该数额的允诺,尤里安认为,该抗辩应通过基于约定的再答辩予以驳回。
- 2.11.4.prrei capitalis
修饰 condemnatus 的罪名或刑罚属格,指涉及死刑或丧失公民权的流放刑等重罪。
- 2.11.4.prquo ergo haec exceptio damnato?
由表示原因或目的的疑问副词 quo(“为了什么”、“为什么”)和利益与格 damnato(“对被判刑者而言”)组成的省略句,省略了动词 est 或 datur。
- 2.11.4.prsalua ciuitate
由名词 ciuitate 和形容词 salua 组成的夺格独立结构,意为“在保留公民权的情况下”。这指的是名誉流放(relegatio),以区别于伴随丧失公民权的流放(deportatio)。
- 2.11.4.4in promissione deserta
介词 in 引导的名词短语。过去分词 deserta 修饰 promissione,指“在(因未按期出庭而)不履行的出庭允诺中”。
- 2.11.4.5satisdato promiserit
基于夺格独立结构或中性名词名词化用法的表达,意为“在提供担保(保证人)后予以允诺”,指在无义务的情况下仍提供保证人作出出庭允诺的情况。
- 2.11.4.5pacti conuenti replicatione
属格 pacti conuenti 修饰工具夺格 replicatione,意为“通过基于达成协议的再答辩”。指原告通过将双方达成的协议作为对被告抗辩的反驳(replicatio),从而使被告的抗辩归于无效。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-07-12 发布)
- 中于 2026-07-13 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
