← 查士丁尼一世

学说汇纂

§17.1.60.pr-17.1.60.4

上诉期间起诉主债务人与财产管理权范围

斯卡埃沃拉就委任保证人上诉期间是否能起诉主债务人、婚姻时作出的信用保证能否向第三方求偿、数个共同管理人是否承担连带责任,以及向侄子授予的广泛财产管理权的有效范围(包括是否涵盖欺诈行为及公职债务)等问题作出了答辩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →

[SCAEUOLA libro primo responsorum.]

[斯卡埃沃拉,《答辩集》第一卷]

§17.1.60.pr

​Creditor mandatorem conuenit: is condemnatus prouocauit: quaerendum est, an manente appellatione1 debitor a creditore conueniri potest. respondi posse.

债权人起诉了委任保证人,后者被判败诉并提起上诉。需要询问的是,在抗诉待决期间,债务人是否可以被债权人起诉。我回答说可以。

§17.1.60.1

​Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: 'Titius 'Seio salutem. Semproniam pertinere ad animum meum cognouisti: ideoque cum ex uoto 'meo nuptura tibi sit, uelim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimonium. et quamuis idonee repromissuram tibi Titiam matrem puellae dotem sciam, tamen 'et ipse quo magis conciliem animum tuum domui meae, fidem meam interponere non dubito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse 'iussisse saluum te habiturum.2' atque ita Titia, quae neque Titio mandauerat neque ratum habuerat quod scripserat, dotem Seio promisit. quaero, si heres Titii ex causa mandati praestiterit, an actione mandati heredem Titiae conuenire potest. respondi secundum ea, quae proponuntur, non posse. item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum. respondi nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere Titium3 non tam Titiae nomine, quam quod consultum uellet, mandasse. item si maritus aduersus mandatorem ageret, an aliqua exceptione summoueatur? respondi nihil proponi, cur summouendus sit.

针对一个即将娶妻的人,[某人]写了如下信件:“提图斯向塞尤斯致敬。你已知晓森普罗妮娅深得我心;因此,既然她将如我所愿嫁给你,我希望你确信,你正在缔结一桩符合你身份的婚姻。虽然我知道女孩的母亲提蒂亚会向你提供适当的嫁妆保证,但为了使你的心更加倾向于我的家族,我自己也毫不犹豫地提供我的信用。因此,你应当知晓,无论你因这一原因从她那里要约了什么,我都以我的信用命令你将安全地保有它。”而提蒂亚既没有委任过提图斯,也没有追认过他所写的内容,就这样向塞尤斯承诺了嫁妆。我问:如果提图斯的继承人基于委任的原因进行了给付,是否可以通过委任之诉起诉提蒂亚的继承人?我回答说,根据所给出的案情,不可以。同样有人询问,是否也不能提起无因管理之诉。我回答说,基于这一名义在法律上也不能起诉;因为很明显,提图斯进行委任并非以提蒂亚的名义,而是因为他自己想要予以关照。另外,如果丈夫起诉委任保证人,是否会因某种抗辩而被驳回?我回答说,没有提出任何应当驳回的理由。

§17.1.60.2

​Duobus quis mandauit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in solidum teneatur. respondi unumquemque pro solido conueniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur.

某人将事务的管理委任给两人。需要询问的是,每个人是否在委任之诉中承担连带责任。我回答说,每个人都应当被就全部债务起诉,只要从两人处征收的数额不超过债务总额。

§17.1.60.3

​Si inter maritum et socerum id actum esset uel tacito intellectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras,4 nullam actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae exhibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere.

如果丈夫与岳父之间(即使是通过默示的理解)达成协议,约定由父亲支付嫁妆的利息,而扶养妻子的负担则归于丈夫,那么就不会留下任何诉权来收回被声称未消费的部分;但是,如果女孩的父亲能够证明自己曾委任扶养,则可以提起委任之诉。

§17.1.60.4

​Lucius Titius fratris filio commisit rerum suarum administrationem ita: Σείῳ τέκνῳ χαίρειν. ἐγὼ μὲν κατὰ φύσιν εἶναι νομίζω τὸ ὑπὲρ πατρὸς καὶ τῶν τοῦ πατρὸς υἱῶν πραγματεύεσθαι δίχα τοῦ τινὰ ἐπιτροπικὸν αἰτεῖν. εἰ δὲ δεῖ καὶ τοιούτου τινός, ἐπιτρέπω σοι περὶ πάντων τῶν ἐμῶν ὡς θέλεις πραγματεύεσθαι, εἴτε πωλεῖν θέλεις εἴτε ὑποτίθεσθαι εἴτε ἀγοράζειν εἴτε ὁτιοῦν πράττειν, ὡς κυρίῳ ὄντι τῶν ἐμῶν·5 ἐμοῦ πάντα κύρια τὰ ὑπὸ σοῦ γινόμενα ἡγουμένου καὶ μηδὲν ἀντιλέγοντός σοι πρὸς μηδεμίαν πρᾶξιν. quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset uel mandasset, an ualeret. respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus res ex fide agenda esset, mandasse. item quaero, an, cum Seius magistratu functus debitor exstitisset, Lucius Titius eo nomine conueniri possit uel res eius obligatae essent propter uerba epistulae supra scripta. respondi neque conueniri posse neque res obligatas esse.

卢基乌斯·提图斯将其财产的管理交托给他的侄子,方式如下:“向我的孩子塞尤斯致敬。我认为,在没有人要求取得管理权的情况下,为父亲及父亲的儿子们处理事务是符合天性的。但如果确实需要此类东西,我准许你按照自己的意愿处理我的一切事务,无论你是想出售、质押、购买,还是做任何其他事情,就像你是我财产的所有人一样;因为我认为你所做的一切都是有效的,且不对你的任何行为提出异议。”需要询问的是:如果他并非出于管理的意图,而是欺诈性地转让或委任了某物,这是否有效。我回答说,所询问的那个人虽然确实给予了充分的委任,但仅限于在诚实信用地处理事务的范围内。我同样询问:当塞尤斯在担任官职后成为债务人时,卢基乌斯·提图斯是否可以基于该名义被起诉,或者他的财产是否会因上述信件中的言辞而受到约束?我回答说,既不可以被起诉,财产也未受到约束。

语法注5 条
  1. 17.1.60.prmanente appellatione

    由夺格名词 appellatio 与动词 manere 的现在分词夺格形式组成的夺格绝对(独立夺格)结构,作为时间状语从句,意为“在抗诉(上诉)待决期间”。这说明,即使委任保证人已提起上诉且诉讼尚未终结,债权人仍可起诉主债务人。

  2. 17.1.60.1id me mea fide esse iussisse saluum te habiturum

    这是一个嵌套的“对格加不定式”(A.c.I.)结构。整个短语在间接引语中作为 scias 的宾语,其中主导不定式是 'me esse iussisse'(我已经命令),而它又支配了另一个不定式句 'te habiturum [esse] id saluum'(你将安全地保有它)。'mea fide'(以我的信用)指明了保证的法律依据。

  3. 17.1.60.1palam enim facere Titium

    由于受 respondi 的支配,非人称表达 'palam est'(明显)变为了对格加不定式短语 'palam facere'。后面紧接着以 'Titium mandasse' 构成的对格加不定式结构作为其主语从句。在此处的 'facere' 具有非人称的习惯用法力量,意为“使显明”或“显得”。

  4. 17.1.60.3praestante patre dotis usuras

    由现在分词 praestante 和名词 patre 组成的夺格绝对(独立夺格)结构,表示伴随状况或条件:“在父亲支付嫁妆利息的条件下”。'dotis usuras' 是 'praestante' 的直接宾语。

  5. 17.1.60.4ὡς κυρίῳ ὄντι τῶν ἐμῶν

    希腊语短语。连接词 ὡς(相当于 as 或 as if)与现在分词与格形式 ὄντι(与前句的间接宾语 'Seio',即侄子,相一致)相结合,表示主观的假定:“仿佛是我财产的主人一样”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-07-12 发布)・中文译文与原文的修订记录(5 处,最近 2026-11-15)
  • 中于 2026-07-13 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
  • 2026-11-15 AI校阅 — 注 1 处
  • 2026-11-15 AI校阅 — 译文 3 处
  • 2026-09-21 修正OCR错误 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.1.60.pr-17.1.60.4