← 查士丁尼一世

学说汇纂

§15.1.11.pr-15.1.11.9

加害诉讼与债务承担等情形下的特有财产扣除

本文探讨了尤里安等法学家关于家主从奴隶特有财产中扣除债务的权利在各种情况下的见解,包括加害诉讼、债务承担、从债务人处收取款项、被扣除的副奴死亡以及奴隶买卖等。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →

[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum.]

[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum.]

§15.1.11.pr

​Si noxali iudicio conuentus dominus litis aestimationem obtulerit, de peculio deducendum est: quod si noxae dederit, nihil est deducendum.

如果在加害诉讼中被诉的家主提供了诉讼标的的估价,则应从特有财产中扣除;但如果他将奴隶作加害交付,则不应扣除任何东西。

§15.1.11.1

​Sed et si quid dominus soluturum se serui nomine repromisit, deduci oportebit, quemadmodum si quid domino seruus pro debitore expromiserat. idem est et si pro libertate quid domino expromisit, quasi debitor domino sit effectus, sed ita demum, si manumisso eo agatur.

但是,如果家主正式承诺他将替奴隶偿付某物,也应当予以扣除,正如奴隶为了某个债务人而向家主承担债务一样。如果奴隶为了获得自由而向家主承诺偿付某物,也是如此,就好像他已经成为了家主的债务人,但这仅限于在他被解放之后提起诉讼的情况。

§15.1.11.2

​Sed si a debitore dominico seruus exegerit, an domini debitorem se fecerit, quaeritur: et Iulianus libro duodecimo digestorum non aliter dominum deducturum ait, quam si ratum habuisset quod exactum est: eadem et in filio familias dicenda erunt. et puto ueram Iuliani sententiam: naturalia enim debita spectamus in peculii deductione: est autem natura aequum liberari filium uel seruum obligatione eo quod indebitum uidetur exegisse.

但是,如果奴隶从家主的债务人那里收取了债务,是否使自己成为了家主的债务人,对此存在疑问。尤里安在《学说汇纂》第十二卷中指出,除非家主批准了所收取的款项,否则家主不得扣除。对于家子也应当作同样的说明。我认为尤里安的意见是正确的:因为在特有财产的扣除中,我们看重的是自然债务;而在自然法上,家子或奴隶免除因收取了似乎不应收取的款项而产生的债务,是公平的。

§15.1.11.3

​Est autem quaestionis,1 an id, quod dominus semel deduxit cum conueniretur, rursus si conueniatur, de peculio eximere debeat, an uero ueluti solutum ei uideatur semel facta deductione. et Neratius et Nerua putant, item Iulianus libro duodecimo scribit, si quidem abstulit hoc de peculio, non debere deduci, si uero eandem positionem peculii reliquit, debere eum deducere.

但是存在一个疑问:如果家主在被起诉时已经扣除了一次,那么当他再次被起诉时,是否应该再次从特有财产中将其排除,或者是否由于进行了一次扣除而应被视为已经向他清偿。内拉蒂和涅尔瓦认为,同时尤里安在第十二卷中也写道,如果他确实已经将此物从特有财产中拿走,则不应扣除;但如果他保留了特有财产的相同构成状态,则他应该予以扣除。

§15.1.11.4

​Denique scribit, si seruus uicarium quinque ualentem in peculium habuit et domino quinque deberet, pro quibus uicarium dominus deduxisset, et mortuo postea uicario alium eiusdem pretii seruus comparauerit, non desinere domini esse debitorem, quasi uicarius ille domino decesserit:2 nisi forte, cum eum seruo ademisset et sibi soluisset, tunc decesserit.

最后,他写道,如果一个奴隶的特有财产中有一个价值为五的副奴(vicarius),且欠家主五,家主为了该债务已经扣除了该副奴,而在该副奴随后死亡之后,奴隶又购买了另一个相同价格的奴隶,则他并没有停止作为家主的债务人,就好像那个副奴是为家主而死一样;除非家主已经从奴隶那里夺走了该副奴并作为对自己的清偿,然后该副奴才死亡。

§15.1.11.5

​Idem recte ait, si, cum uicarius ualeret decem, dominus conuentus de peculio quinque pro seruo praestitisset, quoniam quinque ipsi debebantur, mox uicarius decessisset, aduersus alium agentem de peculio decem dominum deducturum, quia et in eo, quod iam pro eo soluit, debitorem seruum sibi fecerit. quae sententia uera est, nisi seruo ademit uicarium, ut sibi solueret.

他同样正确地指出,如果当副奴价值十时,被诉的家主替奴隶从特有财产中支付了五,同时他又被欠五,随后副奴死亡,那么针对另一个提起特有财产之诉的人,家主将扣除十,因为对于他已经替奴隶支付的部分,他也使奴隶成为了自己的债务人。这一见解是正确的,除非家主为了向自己清偿而从奴隶处夺走了该副奴。

§15.1.11.6

​Quod autem deduci debere diximus id quod debetur ei qui de peculio conuenitur, ita accipiendum est, si non hoc aliunde consequi potuit.

至于我们所说的,对于因特有财产而被起诉之人所欠的债务应当予以扣除,应当理解为仅当他无法从其他途径获得此物时方能适用。

§15.1.11.7

​Denique Iulianus scribit uenditorem, qui seruum cum peculio uendidit, si de peculio conueniatur, non debere deducere quod sibi debetur: potuit enim hoc ex ratione peculii detrahere et nunc condicere quasi indebitum (quoniam non est in peculio quod domino debetur). potest, inquit, etiam ex uendito agere. quod ita erit probandum, si tantum fuit in peculio cum uenderet, ut satisfacere debito dominus possit: ceterum si postea quid accessit condicionibus debiti existentibus, quod dominus non distraxerat, contra erit dicendum.

最后,尤里安写道,将奴隶连同特有财产一起出售的卖主,如果因特有财产而被诉,不应扣除欠他自己的部分:因为他本可以从特有财产的计算中减去此物,且现在可以作为非债给付而提起返还请求之诉(因为欠家主的部分不在特有财产中)。他说,他还可以提起基于销售的诉讼。只有在出售时特有财产中有足够的数额,使家主能够清偿债务的情况下,这才能得到承认;但如果后来在债务条件成就的过程中增加了某些东西,而家主并未予以出售,则应当作相反的说明。

§15.1.11.8

​Idem scribit, si quis seruum, cuius nomine de peculio habebat actionem, comparasset, an possit deducere quod sibi debetur, quoniam aduersus uenditorem habeat actionem de peculio? et recte ait posse: nam et quiuis alius potest eligere, utrum cum emptore an cum uenditore ageret: hunc igitur eligere pro actione deductionem.3 nec uideo quid habeant creditores quod querantur, cum possint ipsi uenditorem conuenire, si quid forte putant esse in peculio.

他同样写道,如果有人购买了一个奴隶,而他原本对该奴隶拥有特有财产之诉,那么由于他对卖主拥有特有财产之诉,他是否可以扣除欠他自己的部分?他正确地指出可以:因为任何其他人都可以选择是起诉买主还是卖主;因此,这个人选择扣除来代替起诉。而且我也看不出债权人有什么可抱怨的,因为如果他们认为特有财产中有什么东西,他们自己就可以起诉卖主。

§15.1.11.9

​Non solum autem quod ei debetur qui conuenitur deducendum est, uerum etiam si quid socio eius debetur, et ita Iulianus libro duodecimo digestorum scribit: nam qua ratione in solidum alteruter conuenitur, pari ratione deducere eum oportet quod alteri debetur: quae sententia recepta est:

此外,不仅应扣除欠被诉之人的债务,而且如果欠他的合伙人任何债务,也应当扣除,尤里安在《学说汇纂》第十二卷中也是这样写的:因为基于其中任何一人被诉承担全部债务的相同理由,他应当扣除欠另一个人的债务。这一见解已被采纳。

语法注3 条
  1. 15.1.11.3Est autem quaestionis

    quaestionis 是表示性质或属类的属格(genitiuus qualitatis / proprietatis),与 est 无人称地结合,意为“……是个疑问”或“……是有疑问的”。

  2. 15.1.11.4quasi uicarius ille domino decesserit

    domino 是不利益与格(dativus incommodi),表示副奴死亡的损失归于家主。仅仅将副奴从特有财产中“扣除”并不意味着他已被完全收回为家主的个人财产,他仍然是在特有财产中死亡的,因此损失由家主承担,这意味着奴隶依然是债务人。

  3. 15.1.11.8hunc igitur eligere pro actione deductionem

    这是承接前句 recte ait posse 的“对格加不定式”(AcI)结构,其中 hunc 是不定式 eligere 的逻辑主语(对格),而 deductionem 是其宾语(对格)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-07-12 发布)
  • 中于 2026-07-13 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:15.1.11.pr-15.1.11.9