- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi029.humanitext-lat2:4-7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者记述了小僭主菲尔穆斯的奇异相貌、惊人怪力及其被平定后奥勒良向罗马民众发布的诏令,并在摒弃荒诞琐闻后,转而叙述萨图尔尼努斯的高卢出身以及埃及人浮躁多变的险恶品性。
Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent, carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritannum vinceret, cuius Varro meminit. nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret,1 fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum temptare voluissent, nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret, Quare non faeces bibisti? respondit ille, Stulte, terra non bibitur. levia persequimur, cum maiora dicenda sint.
然而,菲尔穆斯身材魁梧,双目外凸,卷发,额头有疤,面色黝黑,但身体其余部分白皙,却多毛而粗糙,以致众人多称他为独眼巨人。他食肉甚多,据说曾在一天之内吃下一整只鸵鸟。他饮酒不多,饮水极巨,心智极其坚毅,筋骨孔武过人,甚至超越了瓦罗曾提及的特利坦努斯。因为当铁砧放在他的胸膛上、他人不断锤打之时,他坚忍承受,而他自己仰面后仰,双臂撑地弯曲,与其说是躺着,不如说是悬空支撑着。不过,当奥勒良的将领们想要试探他时,他也曾同他们竞饮;因为旗手队中一个名叫布尔布鲁斯的恶名昭彰的酒徒向他挑战饮酒时,菲尔穆斯一口气喝光了两满桶烈酒,并且在随后的整场宴席中都保持清醒;当布尔布鲁斯问他:‘你为何不把酒糟喝掉?’他回答道:‘蠢货,泥土是不能喝的。’我们在叙述琐事,而更重大的事情尚待讲述。
Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes quae supererant Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse; aliud edictis suis ostendit Aurelianus; namque cum eum vicisset tale edictum Romae proponi iussit: Amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. Pacato undique gentium toto qua late patet orbe terrarum, Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis, canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum fuerat, integer veniet,2 sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam ne sit aliqua sollicitudo Romana. vacate ludis, vacate circensibus, nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates, quare sanctissimi Quirites, et reliqua.
于是,此人为了维护齐诺比亚的残余势力,起兵反抗奥勒良而攫取了统治权。但当奥勒良从色雷斯归来时,他被击溃了。许多人说他用绳索自缢结束了生命;而奥勒良在他的诏令中则展现了另一番景象。因为他在战胜他之后,下令在罗马发布了如下的诏令:‘奥勒良·奥古斯都向最爱戴他的罗马人民致意。在四方异族皆已平定、辽阔的普天之下尽得安宁之际,我们亦——无须赘言——击溃、围困、拷问并诛杀了埃及盗匪菲尔穆斯,此人曾在蛮族暴动中掀起狂澜,收拾那可耻女人的余孽。罗慕路斯的罗马公民啊,你们已无所畏惧;曾被那邪恶盗匪阻截的埃及岁贡粮食,将完好无损地运抵。愿你们与元老院和睦相处,与骑士阶层敦睦友谊,与近卫军保持情谊。我必确保罗马不受任何忧虑纷扰。你们且去观赏竞技,且去观看赛马;让国事重任由我们承担,让欢愉之情充盈你们。因此,最神圣的罗马公民啊,’等等。
Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu, nam ea quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus struthionibus vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis quorum vitas arripuerunt. non enim scimus quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in chlamyde Pompeius usus fuerit purpura, quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit.
你应当知道,关于菲尔穆斯,我们所了解的正是这些值得铭记之事;因为若你想知晓奥勒良的被释奴奥勒留·费斯提乌斯关于他所逐一记述的内容,你须去阅读其书,尤其是他声称这位菲尔穆斯曾涂抹鳄鱼油脂在鳄鱼群中游泳,驾驭大象,骑坐河马,并骑在巨大的鸵鸟上被驮着疾行如飞。但知晓这些又有何益?连李维和萨卢斯特对他们所立传之人的琐屑之事亦默而不言。因为我们并不知晓克洛狄乌斯拥有何种骡子,提图斯·安尼乌斯·米洛蓄养何种母骡,卡提利纳所骑的是伊特鲁里亚马还是撒丁马,抑或庞培在斗篷上使用了何种紫袍料。因此我们将结束关于菲尔穆斯的叙述,转而谈论萨图尔尼努斯,他在东方各省对抗普罗布斯,为自己谋取了最高统治权。
Saturninus oriundo fuit Gallus,3 ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse certe videretur, Aurelianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens ne umquam Aegyptum videret, cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur,4 sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices, medici, nam in eis Christiani, Samaritae, et quibus praesentia semper tempora cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur:
萨图尔尼努斯按出身是高卢人,出自那支极不安定、总是渴望拥立君王或亲自称帝的族群。因他显然确属出类拔萃之士,奥勒良在众将领之中将东方边境的统帅之职授予了他,并明智地告诫他绝不可踏足埃及。因为依我们所见,这位极富远见的君王深知高卢人的本性,唯恐他若见到那动荡不安的城邦,也会在民众同盟的怂恿下,走向其本性所驱使的方向。因为正如你所深知的那样,埃及人是一群浮躁、狂乱、自夸、暴戾之徒,且极度虚妄、放荡不羁,对新奇变乱的渴望甚至形诸街头民谣,他们是作诗者、讽刺短诗作者、占星家、卜筮者、医者;因为在他们当中有基督徒、撒玛利亚人,以及因极度的放纵而对眼前现状永远心怀不满之徒。为了不让埃及人对我心生怨恨,认为我笔下所记乃我个人杜撰,我将录下其被释奴弗勒工之书所载的哈德良书简,从中埃及人的生活面貌得以被彻底揭示。
- 4curvatus in manus penderet potius quam iaceret
此处由形容词与分词短语 reclinis ac resupinus et curvatus in manus 细致勾勒菲尔穆斯的姿态,引出由 potius quam 连接的虚拟式未完成时从句 penderet potius quam iaceret。意指他在胸口承受击打铁砧的同时,身体向后弯曲以双手撑地,呈拱桥状悬空支撑,而非平躺于地面,极力描绘其超凡怪力。
- 5canon Aegypti, qui suspensus per latronem improbum fuerat, integer veniet
canon 在此为罗马帝国晚期的行政专指术语,指由行省运往罗马的定额粮食岁贡(annona)。过去分词 suspensus 在此非指物理意义上的悬挂,而是行政法令上的‘阻滞’或‘中断’,与后文的 integer veniet(完好无损地运抵)形成鲜明对照。
- 7oriundo fuit Gallus
oriundo 为动词 orior 的动名词夺格形式用作副词或表示‘在出身方面’的限制夺格,与 fuit Gallus 搭配,相当于 origine Gallus,明确指出萨图尔尼努斯的民族与地理渊源。
- 7quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur
由关联副词 quo ... eo ...(‘向着……方向,便亦向着彼方向’)构成的复合句。quo eum natura ducebat 从句使用直陈式未完成时陈述其性格倾向这一客观事实,而主节中的 eo ... duceretur 则受惧怕动词 verebatur ne 支配,使用虚拟式未完成时表达担忧的情态。
