- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi029.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了记录小僭主的写作宗旨以及先前史家的做法,通过与丰泰乌斯的争辩论证了菲尔穆斯确当被视为君主而非普通盗匪,并详细记叙了菲尔穆斯的家世、巨富以及巨型象牙的逸事。
Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antonium Vindicemque tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem, quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus implicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? atque contra Trebellius Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum fuere temporibus, quare nobis quoque, etiamsi non tanta non tamen minima fuerit cura, ut, dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerat, non faceremus.1
我知道,多数作者对那些小僭主或是默而不书,或是简略带过。因为极其严谨公允的作家苏埃托尼乌斯·特兰奎卢斯对安东尼乌斯和温德克斯便未加立传,仅仅满足于对他们顺带提及;而马利乌斯·马克西穆斯也将马可时代的阿维狄乌斯,以及塞维鲁时代的阿尔比努斯和奈哲尔,编入了他人的传记之中,而未为他们单独立卷。对于习惯崇尚简练的苏埃托尼乌斯,我们固然不觉诧异;但那位所有人中最冗长多言、纠缠于神话历史巨册的马利乌斯·马克西穆斯,又何尝屈尊做过这等详述与考究?然而与此相反,特雷贝利乌斯·波利奥在记述明君与昏主时所倾注的勤勉与用心,竟使他将瓦勒良、加里恩努斯以及前后时代相去不远的诸帝时期的三十僭主,简要地总括在一卷之中。因此,我们也怀有纵使没有那样巨大、但也绝非微薄的用心,以便在记述了奥勒良、塔西佗、弗洛里安以及伟大卓越的普罗布斯之后,正当应当叙述卡鲁斯、卡里努斯和努梅利安之时,不至于对萨图尔尼努斯、博诺苏斯、普罗库鲁斯以及奥勒良时代的菲尔穆斯避而不谈。
Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderet, dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum αὐτοκράτορα in edictis suis esse vocatum, et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re publica removisset; proinde quasi2 digne tanti princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarum, aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos quos invadentes purpuras necaverunt. ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi ne quis me oblitum aestimaret mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.
我的巴苏斯啊,你是知道的,近来我们与历史爱好者马可·丰泰乌斯之间发生了何等激烈的争论:彼时他声称,在奥勒良时代占领埃及的菲尔穆斯只是个小盗匪而非君主;而我,以及同我一起的鲁菲乌斯·凯尔苏斯、凯奥尼乌斯·尤利安努斯和法比乌斯·索斯亚努斯则据理力争,指出他既已身披紫袍,又已铸造钱币并被称为奥古斯都;塞维鲁·阿尔孔提乌斯甚至出示了他的钱币,并从希腊文和埃及文文献中证实他在自己的法令中被称为“全权执政者(autokrator)”。那位与我们争论的人唯一的依据,不过是说奥勒良在自己的法令中并未写下诛杀了僭主,而是写清除了危害国家的小盗匪;这仿佛是说,一位享有如此崇高名望的君主,理所应当把一个微贱晦暗之人称作僭主,又或者仿佛伟大的君王们在诛杀觊觎紫袍的篡位者时,不向来将他们斥为盗匪一般。我自己本人,在写《奥勒良传》时,由于尚未全盘了解菲尔穆斯之事,也未曾将他列入身披紫袍者之中,而是视他如某种盗匪;我之所以这般说明,是免得有人认为我遗忘了自己过去的言论。但为了不再向这卷我曾许诺极短的书册中增添过多内容,让我们转入菲尔穆斯的话题吧。
Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit, et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. De huius divitiis multa dicuntur, nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse perhibetur et tantum habuisse de chartis ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit, ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum,3 e quibus Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae, ponendus in Templo Solis, Appenninis sortibus aditis, quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consulentem. sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex iis fecisse narratur. quam, quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur et pretium.
菲尔穆斯的故乡是塞琉西亚,尽管大多数希腊作家记载为另一座城市,他们并不知晓在那个时代恰有三个菲尔穆斯:其一是埃及长官,其二是兼任资深执政官的阿非利加边防长官,其三便是这位齐诺比亚的挚友与盟友,他在埃及人的狂热鼓动下席卷了亚历山大里亚,最终被奥勒良以其美德一贯的幸运所粉碎。关于此人的财富,传闻甚多:据说他用嵌有沥青和其他药物的方形玻璃板装饰府邸,并且拥有的纸张如此充盈,以致常在公开场合声称自己仅凭莎草纸和胶水就能供养一支军队。他还与布莱米人及萨拉森人保持着极为密切的同盟。他也屡屡派遣商船前往印度人那里。据说他本人还拥有两根各长十英尺的大象獠牙,奥勒良曾决意再添上两根,用它们造一把御座,让身着紫边托加、饰有金玉的朱庇特神像安坐其上,并在请示了亚平宁的神谕后安置在太阳神庙中;奥勒良曾希望将该神尊称为“执政官朱庇特”或“谋议者朱庇特”。但卡里努斯后来将这两根象牙赠予了一个妇人,据说她用它们做成了一张睡榻。关于此妇人,鉴于如今人尽皆知,且让后人知晓亦毫无裨益,我便默而不表。如此一来,这件献给至善至大朱庇特的印度贡礼,经由最卑劣的君王之手,看来竟同时沦为了满足私欲的工具与酬劳。
- 1non faceremus
从属分句 ut... non faceremus 由前面的 cura 引出。主动词 faceremus 缺少直接宾语;结合上下文,de Saturnino... non faceremus 当理解为省略了核心宾语的惯用表达(如 silentium non faceremus 或类同于 verba faceremus 的表达),意即“不至于对萨图尔尼努斯等人保持沉默(或略而不提)”。
- 2proinde quasi
proinde quasi 后接虚拟式动词(debuerit, vocitaverint),构成表示反事实或讽刺性推论的比较从句(“正如同……一样 / 仿佛……似的”),用以反驳对手丰泰乌斯论据之荒谬。
- 3pedum denum
性质属格(genitivus qualitatis)。denum 为分配数词属格 denorum 的简缩古体形式,修饰前面的 dentes elephanti,意为“各长十英尺的”。
