← 罗马皇帝群像

塔西佗传

§7-9

向民众与军队亮相及塔基图斯的首次演说

塔基图斯在战神广场和军营中相继被确立为皇帝并发表讲话。他在元老院的首次演说中提议为奥勒良树立雕像、严惩货币掺假、规范奴隶审讯与祭礼,而在为其弟谋求执政官职位遭拒后,他反而对元老院行使自由深感欣慰。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus, et totus senatorius ordo concussus, statimque adclamatum est, Omnes, omnes. Inde itum ad Campum Martium, ubi comitiale tribunal ascendit, ibi praefectus urbis Aelius Cesetti- anus sic locutus est: Vos, sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit, Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet iussis atque consultis.1 adclamatum est a populo, "Felicissime Tacite Auguste, di te servent, "et reliqua quae solent dici. Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum; verum est, nec dissimulare possum, nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusaret imperium, ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta quae ad principes pertinebant in libris elephantinis scribebantur. Inde ad exercitus profectus, ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetorii in haec verba disseruit: Dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus, plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui, ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite. post hoc Tacitus Augustus dixit: Et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit, curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia.

这番演说让塔基图斯本人深受震动,整个元老院阶层也大为震撼,众人随即欢呼道: “全体一致!全体一致!” 随后他们前往战神广场,他登上了选举演坛,在那里,城市长官埃利乌斯·塞塞蒂亚努斯如此说道: “至圣的将士们,至为神圣的罗马公民们,你们拥有了元老院遵照全军意愿所选立的元首,我指的就是极其尊荣的塔基图斯,以便让这位迄今为止以其意见辅佐国家的人,如今能以命令与决议来辅佐国家。” 民众欢呼道:“至福的塔基图斯·奥古斯都,愿诸神保佑你!”以及其他通常所说的赞词。 在此处不可隐而不提的是,多数著作记载塔基图斯乃是在缺席且身处坎帕尼亚时被立为元首的;这确是实情,我也无可隐瞒,因为当风声传出他将被立为皇帝时,他便离去并在拜埃居住了两个月。但他随后被迎回,出席了这项元老院决议,宛如一位真正的布衣,一位真正推辞帝位之人。为了不让人认为我轻率地听信了某些希腊或拉丁著述者之言,在乌尔庇乌斯图书馆的第六个书柜中,藏有一本象牙卷册,其中详载了这项元老院决议,且塔基图斯亲手在上面签署了姓名;因为长期以来,这些涉及元首的元老院决议都是抄录在象牙卷册之中的。 随后他启程前往军队,在那里,他刚一登上讲坛,近卫军长官莫埃西乌斯·加利卡努斯便发表了如下言论: “至圣的战友们,元老院已经给予了你们所期求的元首;那个无比高贵的阶层遵从了军营将士的嘱咐与意愿。如今皇帝本人既已在场,我便不便在你们面前多言;因此,请恭敬地聆听应当庇护我们的元首本人的讲话。” 在此之后,塔基图斯·奥古斯都说道: “图拉真即位时也是老人,但他是由一人选拔的;而对于我,至圣的战友们,首先是深知如何认可元首的你们,其次是尊崇显赫的元老院,判定我配得上这一名号。我将留心、竭力并确保,即便不是勇武的功业,至少也不使你们缺乏配得上你们与皇帝的谋策。”

§9

Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: Ita mihi liceat, patres conscripti, sic imperium regere ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi, vestrum est igitur ea iubere atque sancire quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur. in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur,2 ne in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut iisdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat,3 dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse, Scit senatus quem principem fecerit.

此后,他依惯例许诺了军饷与赏金,并向元老院发表了如下首次演说: “各位被征集的新老元老,但愿我得以如此治理帝国,以致显明我是由你们所选拔的,正如我已决意一切均依从你们的意见与权能而行。因此,凡在你们看来配得上你们、配得上克制的军队、配得上罗马人民之事,予以命令并确立之乃是你们的职责。” 在同一次演说中,他决议在卡皮托尔山上为奥勒良设立一座金像,同样在元老院会议厅、太阳神庙以及神君图拉真广场各设立一座银像。但金像未曾设立,仅有银像被奉献。在同一次演说中,他规定无论公私,若有人在银中掺铜、金中掺银、铜中掺铅,皆属死罪并没收财产。在同一次演说中,他规定不得就危及主人性命之事审讯奴隶,即便是叛逆大罪亦不可。他还补充规定人人皆须拥有一幅奥勒良的画像,并下令建造一座诸神君神庙,其中安置诸位良善元首的雕像,以便在各自的诞辰、帕里利亚节、一月一日以及新年祈愿日向其奉献奠酒。在同一次演说中,他为其弟弗洛里亚努斯谋求执政官职位却未获准,乃是因为元老院已关闭了补任执政官的所有任期名额。然而据说他因元老院的自由――即拒绝了他为其弟谋求的执政官职位――而大为喜悦,据传他最终说道: “元老院深知自己立了何人为元首。”

语法注3 条
  1. 7ut qui hactenus sententiis suis rem publicam, nunc adiuvet iussis atque consultis

    此处 ut 引导目的从句(接虚拟式动词 adiuvet),qui 则引导省略先行词的主语关系从句;关系从句中 rem publicam 之后省略了动词(如 adiuvit),从而构成时间(hactenus / nunc)与手段(sententiis / iussis atque consultis)的工整对仗。

  2. 9in dominorum capita non interrogarentur

    短语 in dominorum capita 为法律惯用语,意为“危害其主人生死/民事权益地”(字面为“针对主人的头颅/生命”),反映了罗马法中奴隶不得被拷问用以指控其主人生死重罪的法规。

  3. 9omnia nundinia suffectorum consulum clauserat

    此处 nundinia 指帝国时期补任执政官(consules suffecti)轮流担任职务的“任期名额/任职期”(通常为数月)。整句意指元老院此前已排满并关闭了当年所有补任执政官的任职名额。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.humanitext-lat2:7-9