← 罗马皇帝群像

塔西佗传

§10-13

塔基图斯的俭朴之治与逝世

登基后的塔基图斯将庞大家产献归国库,推行节俭之治并维持质朴生活,但仅在位约半年便告逝世,由其弟弗洛里亚努斯继承帝位。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus. meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret,1 in omnibus bibliothecis conlocari iussit; ne tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis iussit et in bibliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit, argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur.2

他将自己拥有的年收益达二亿八千万(或二十八亿)塞斯提斯的家产收归公有。他把在宅邸中积攒的钱财转作士兵的军饷;他所穿的托加与束腰外衣与布衣时期毫无二致。他禁止城内设立妓院,但这确实未能维持长久;他下令所有公共浴场须在掌灯前关闭,以免夜间滋生叛乱。至于奥古斯都历史的撰写者柯尔奈利乌斯·塔基图斯,因称其为自己的祖先,他下令将其著作安置于所有图书馆中;为了不因看管者的疏忽而损毁散佚,他下令每年由公款抄录十部,并存入图书馆中。他禁止所有男子穿着纯丝织物。他指示拆毁自己的宅邸,并下令自费在原地修建一座公共浴场;他从私产中赠予奥斯提亚市民一百根高二十三尺的努米底亚大理石柱;他将自己在毛里塔尼亚拥有的产业指定用于卡皮托尔山建筑的修葺维护;他把自己身为布衣时拥有的餐桌银器,奉献用于各神庙中举行的宴会侍奉。他释放了男女所有的城市奴隶,但人数控制在一百名以内,以免显得逾越了《卡尼尼乌斯法》(《富菲亚·卡尼尼亚法》)。

§11

Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam. convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis impatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat, amariores cibos adpetivit. balneis raro usus est atque adeo validior fuit in senectute, vitreorum diversitate atque operositate vehementer est delectatus, panem nisi siccum numquam comedit eundemque sale atque aliis rebus conditum, fabricarum peritissimus fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. phasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit, hostias suas semper domum revocavit iisdemque suos vesci iussit, uxorem gemmis uti non est passus, auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse perhibetur ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret, multa huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere, quod si quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim scripsit, legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem.

他本人的生活极为节制,以至于整天喝的酒从未达到一升,往往不足半升。他的宴席着实仅有一只雏鸡,有时加上猪颊肉与鸡蛋。在丰盛供应的所有蔬菜中,他难以自制地嗜食莴苣,因为他说自己借着这番挥霍开销是在买得睡眠;他喜好苦味食物。他极少沐浴,因而暮年时身体更为硬朗;他对玻璃器皿的多样与精工巧艺极为赞赏;若非干面包他从不进食,且面包必须用盐和其他调味料拌和;他极其精通建筑营造,喜爱大理石,注重元老院式的体面仪容,酷爱狩猎。总之,他的餐桌上除了田园朴实之食外从不丰盛铺张。若非自己与家人的生辰或最隆重的节日,他绝不摆上雉鸡;自己献祭的牺牲总是命人带回宅中,让家眷食用;他不准妻子佩戴珠宝,同样禁止穿着饰有金线的华服。因为据说正是他本人曾建议奥勒良将黄金从服饰、天花板和皮革中清除出去。关于他的此类逸事流传甚多,但将其一一录入书中篇幅过长;若有人渴望知晓关于此人的一切,可阅读苏埃托尼乌斯·奥普塔蒂亚努斯的著作,此人详尽地记述了他的生平。他虽已年迈,读起微小字迹来却令人惊叹,除朔日次日外,他从未度过一个既不写点什么也不读点什么的夜晚。

§12

Nec tacendum est et frequenter intimandum tantam senatus laetitiam fuisse, quod eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset ut et supplicationes decernerentur, et hecatombe promitteretur, singuli denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias: scirent omnes socii omnesque nationes3 in antiquum statum redisse rem publicam ac senatum principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu petendas, reges barbaros senatui supplicaturos, pacem ac bella senatu auctore tractanda. ne quid denique deesset cognitioni, plerasque huius modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut aestimo, perlegendas.

此外不可隐而不提且应反复申明的是,由于选立元首的重任回归于最尊崇的阶层(元老院),元老院之欢悦如此之大,以致议决举行感恩祭,许诺百牲大祭,各位元老甚至纷纷致信亲友,不仅致信亲友,亦致信外方之人,更有信件送达各属州: 所有盟邦与各族人民皆应知晓,国家已恢复往昔体制,元老院选立元首,甚或元老院自身已成为元首,法律当求之于元老院,蛮族诸王当向元老院祈请,和与战皆当在元老院主持下决断。 最后,为了使对此事的了解不致有所缺失,我将此类信件的多篇收录于本书卷末;据我推断,读者定将怀着热切且不知疲倦的心情将其通读。

§13

Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes qui Aurelianum occiderant interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset. et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio atque virtute compressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent, auxilium daturi nostris si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum ceperit consulatum; at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem propter brevitatem temporum nihil magnum, interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit, tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse, hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt.

而他在受立为皇帝之后的首要关切,乃是将所有杀害奥勒良之人尽行诛杀,不论善恶,即便奥勒良此前已被复仇。由于大批蛮族从迈奥提斯湖一带涌出,他以谋略与勇武将这些人一举平定。而迈奥提斯蛮族自身当时正纠集成群,仿佛是应奥勒良之召集聚拢以备波斯之战,若形势需要便向我军施以援手。马尔库斯·图利乌斯(西塞罗)曾说,讲述一个人如何行使执政官职权,比讲述他如何获得该职位更为宏伟;但在该人身上,以如此巨大的荣耀受掌帝国乃是宏伟之事;然而由于时间短暂,他未能成就任何伟大功业,因为正如有人所说,他在第六个月死于军队的谋害,另有人则说他病故;不过公认的是,他在党派之争的逼迫下心智与精神俱已衰竭。正是此人下令将九月命名为“塔基图斯月”,盖因他生于该月,亦在该月登基为帝。他的兄弟弗洛里亚努斯在帝位上继承了他,关于此人须交代寥寥数语。

语法注3 条
  1. 10quod parentem suum eundem diceret

    原因连词 quod 后接虚拟语气 diceret,表示这并非作者确认的客观事实,而是塔基图斯皇帝主观宣称或自述的理由(“因为他自称其为其先祖”)。

  2. 10intra centum tamen ne Caniniam transire videretur

    Caniniam 省略了 lex,指公元前2年颁布的《富菲亚·卡尼尼亚法》(限制遗嘱等释放奴隶的上限至多一百名);否定目的从句 ne ... videretur 解释了为何将人数严格限制在百人以内(“以免显得逾越了卡尼尼亚法”)。

  3. 12scirent omnes socii omnesque nationes

    接在前文致各属州的信函之后,此处的独立虚拟语气(第三人称复数命令/祈愿用法)表达了书信的核心指示内容,即“所有盟邦与各族人民皆当知晓……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi027.humanitext-lat2:10-13