← 罗马皇帝群像

神圣克劳狄传

§15-18

诸帝赞赏书简与元老院的欢呼致敬

本节通过瓦勒良、德基乌斯与伽利埃努斯诸帝的公函以及元老院的热烈欢呼,展示了克劳狄乌斯在登基前所享有的极高声望与军政重任,并总结指出没有任何一位皇帝曾像他那样深受元老院与人民的挚爱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15

Item ex epistula eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praefectum praetorii: Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. dux factus est et dux totius Illyrici, habet in potestatem1 Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus, vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est, quando voluerit, accipiat praetorianam praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti quantum accipit curator Illyrici metallarius, tantum ministeriorum quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes quae sit nostra de viro tali sententia.

同样,出自同一位皇帝致近卫军长官阿布拉维乌斯·穆雷纳的另一封信函,其中尤其写道: “你当停止抱怨克劳狄乌斯至今仍是军事保民官且未以统帅身份接掌军队,你曾宣扬连元老院和人民也为此抱怨。他已被任命为统帅,而且是全伊利里亚的统帅;他麾下掌控着色雷斯、默西亚、达尔马提亚、潘诺尼亚和达基亚的军队。在我们看来亦属至上的那位人物大可期盼执政官职位;只要顺应其心意,无论何时他若愿意,便可就任近卫军长官之职。你当确知,我们赐予他的津贴数额与埃及总督所享有的相当,赐予的衣物与我们拨给阿非利加资深执政官的相当,赐予的白银与伊利里亚矿业总管所得的相当,赐予的仆从与我们自己在各城为自己所定的一样多,以便所有人都能明了我们对此等人物的评价。”

§16

Item epistula Decii de eodem Claudio: Decius Messallae praesidi Achaiae salutem. inter cetera: Tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei publicae necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia quae iniungimus esse curaturum. huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex cataphractariis centum, ex equitibus sexaginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tironibus bene armatos mille, nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur.

同样,德基乌斯关于同一位克劳狄乌斯的信函: 德基乌斯致阿哈伊亚总督梅萨拉问候。 其中尤其写道: “至于我们的军事保民官克劳狄乌斯,这位最优秀之青年、最骁勇之战士、最忠正之公民,对营垒、元老院和国家不可或缺的人物,我们已责成他主管伯罗奔尼撒事务,并命令他进军温泉关,因为我们深知,没有任何人能比他更出色地料理我们所吩咐的一切。你当从达尔达尼亚地区调拨给他二百名士兵,从重骑兵中拨发一百名,从骑兵中拨发六十名,从克里特弓箭手中拨发六十名,从新兵中拨发装备精良者一千名;因为将新组建的军队托付给他再合适不过;在所有人中实难找到比他更忠诚、更英勇、更沉稳之人。”

§17

Item epistula Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius viveret: Nihil me gravius accepit quam quod2 notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Daciscianis, qui iam saeviunt, ne graviter res erumpant. ipse ad eum dona misi, quae ut libenter accipiat tu facies, curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat, misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, patenam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar halieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operisque diversi decem, chlamydes veri luminis limbatas duas, vestes diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zanchas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, chlamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos.

同样,当军粮特使报告克劳狄乌斯因伽利埃努斯生活过于奢靡软弱而愤怒时,伽利埃努斯的信函: “最令我感到沉重的,莫过于你在报告中告诉我,我们的尊长与挚友克劳狄乌斯因有人向其进谗诸多虚言而大为震怒。因此,我亲爱的韦努斯图斯,倘若你对我尚存忠诚,我恳求你促成格拉图斯与赫伦尼亚努斯前去抚慰他,且务必瞒住达基亚士兵——他们已渐显狂暴——以免事态恶化爆发。我本人已向他送去礼物,你须设法促使他欣然收下;此外尤须谨慎,切不可让他察觉我已知晓此事,免得他认定我对他心怀忿怨,并在走投无路之下采取极端决断。我派人给他送去了:两只重三磅的嵌宝浅盘,两只重三磅的黄金嵌宝酒杯,一面重二十磅的常春藤果饰银盘,一面重三十磅的葡萄叶饰银盘,一面重二十三磅的常春藤饰银盘,一面重二十磅的饰有鱼纹的银制蘑菇形盘,两把镀金银壶重六磅,以及重二十五磅的小件银器,十只埃及产及工艺各异的高脚杯,两领光泽纯正的饰边斗篷,十六件各式衣裳,半丝白袍一件,带三盎司金边的外袍一件,我们自用的帕提亚靴三双,达尔马提亚式长衫十件,曼图亚式达尔达尼亚斗篷一领,伊利里亚式风衣一领,高卢式连帽短斗篷一件,厚毛连帽短披肩两件,萨拉卜达头巾四条,瓦勒良金币一百五十枚,萨洛尼努斯三分之一金币三百枚。”

§18

Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia, nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamavit senatus: Claudi, dux fortissime, aveas! virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus, qui amat rem publicam sic agit, qui amat principes sic agit, antiqui milites sic egerunt, felicem te,3 Claudi, iudicio principum, felicem te virtutibus tuis, consulem te, praefectum te! vivas Valeri, et ameris a principe! Longum est tam multa quam meruit vir ille perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit ut satis constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.

在登上皇位之前,他也曾获得元老院极高的评价;盖当得知他与马尔基阿努斯在伊利里亚英勇抵御诸蛮族作战时,元老院高呼: “克劳狄乌斯,最骁勇的统帅,万岁!愿荣耀归于你的美德与忠诚!让我们所有人为克劳狄乌斯树立雕像。我们所有人都期盼克劳狄乌斯成为执政官!热爱国家者如是行,热爱君主者如是行,古之战士曾如是行!克劳狄乌斯,因君主们的赞誉你是幸福的,因你自身的品德你是幸福的!愿你为执政官,愿你为近卫军长官!瓦勒里乌斯,愿你长寿,愿你蒙君主眷爱!” 要尽数书写那位人物理应获得的一切赞誉未免过长;然而有一事我绝不可默而不言:元老院与人民在他登基之前、在位期间以及去世之后皆如此深爱于他,以致显而易见,无论是图拉真、安敦尼诸帝,还是任何其他君主,都从未受到过如此的爱戴。

语法注3 条
  1. 15habet in potestatem

    此处使用了宾格(in potestatem)而非古典拉丁语标准的夺格(in potestate habere)。这体现了后古典期拉丁语中介词 in 支配宾格与夺格的混淆,或是含有统辖权向外“延及”各军团的动向意味。

  2. 17Nihil me gravius accepit quam quod

    动词 accipio 在此带有受损或遭受打击的含义(aliquem graviter accipere,意为“重创、困扰某人”),以中性代词 nihil 为主语,后接比较级副词 gravius 以及解释性的 quod 从句(“……这一事实”)。

  3. 18consulem te, praefectum te!

    元老院欢呼语中的感叹宾格(accusativus exclamativus),或作为承前省略的愿望动词(如 cupimus 或 optamus)的宾语,相当于“[我们期盼/推举]你为执政官,你为长官!”之意。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi025.humanitext-lat2:15-18