← 罗马皇帝群像

神圣克劳狄传

§13-14

克劳狄乌斯的家系与瓦勒良皇帝的优遇诏书

作者记述了克劳狄乌斯的家族谱系(包括与君士坦提乌斯凯撒的渊源)及其年轻时勇力过人的逸事,随后引录了瓦勒良皇帝向行省长官下达的信函,指令为保民官克劳狄乌斯提供极其优渥的物资待遇与从属侍从。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea quae scienda sunt praeterisse videamur: Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus, fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine, nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit, de avis nobis parum cognitum; varia enim plerique prodiderunt. Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in Campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit, quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae,1 si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius quam luctamen exigit faceret. Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam.

既然我们已叙述了战事,关于克劳狄乌斯的出身与家族至少必须说上几句,免得我们看似忽略了理当知晓之事:克劳狄乌斯、昆蒂卢斯与克里斯普斯本为兄弟。克里斯普斯之女为克劳狄娅;由她与达尔达尼亚族极其显赫的男子欧特罗庇乌斯结合,诞生了君士坦提乌斯凯撒。他们亦有姊妹,其中一位名叫孔斯坦蒂娜,嫁与亚述军团的保民官,英年早逝。关于他们的祖先,我们所知甚少,因为多数人所记载的说法互不一致。克劳狄乌斯本人以品性的庄重而著称,以非凡的生平与绝伦的贞洁而著称,饮酒克制,进食健旺,身材魁伟,目光炯炯,面容宽阔饱满,指力极其强健,乃至常能一拳击落马匹与骡子的牙齿。他在青年从军时亦曾显露此能,当时他在战神广场的战神竞技表演中,在最勇武的人们之间展示摔跤。因为他对一个扭扯其下体而非摔跤带的人勃然大怒,一拳便打落了其满口牙齿;这一举动因洗刷了受辱之耻而博得宽恕,因为当时在场的德基乌斯皇帝不仅公开赞扬了克劳狄乌斯的勇武与知耻守礼,还赐予他手镯与项圈,并命令他退离士兵的聚会,免得他做出比摔跤规则所要求更为暴烈的举动。克劳狄乌斯本人并无子嗣;昆蒂卢斯留下了两个孩子,而克里斯普斯正如我们所述留有一女。

§14

Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. Epistula Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae: Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Philippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta septem et trientes centum sexaginta, item in cauco et scypho et zema pondo undecim, tunicas russas militares annuas duas, sagochlamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysographata duo, loricam unam, quam refundat.2 lanceas Herculianas duas, aclides duas, falces duas, falces fenarias quattuor cocum, quem refundat, unum. mulionem, quem refundat, unum, mulieres speciosas ex captivis duas. albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura, notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas, togam, quam refundat, unam, latum clavum, quem refundat, unum. venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, dulciarium unum. ligni cotidiani pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana vatilla quattuor. balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico. iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret,3 et si alicubi aliquid defuerit, non praestetur nec in nummo exigatur. haec autem omnia idcirco specialiter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est ut ei plura etiam deferenda sint.

如今让我们转至历任帝王对他的评价,这些评价由不同君主所下达,甚至达到显而易见克劳狄乌斯有朝一日必将登基为帝的地步。瓦勒良致叙利亚管财官佐西米奥的信函: “我们将伊利里亚族人士克劳狄乌斯任命为最骁勇且最忠诚的马提亚第五军团的保民官,他是一位当被置于古之所有最忠诚、最英勇者之上的男子。你当从我们的私人金库中拨发其津贴:每年小麦三千莫迪乌斯,大麦六千莫迪乌斯,腌猪肉二千磅,陈年葡萄酒三千五百塞克斯塔利乌斯,优质橄榄油一百五十塞克斯塔利乌斯,次等橄榄油六百塞克斯塔利乌斯,盐二十莫迪乌斯,蜡一百五十磅,充足的干草、麦秆、醋、蔬菜和草药,帐篷皮革三十组,每年六匹骡子,每年三匹马,每年十头母骆驼,每年九头母骡,每年加工银五十磅,带有我们肖像的腓力金币每年一百五十枚、新年赠礼四十七枚,以及三分之一金币一百六十枚;此外以深碗、酒杯和烹饪罐计白银十一磅;每年军用红长袍两件,每年军用斗篷两领,镀金银胸针两枚,带塞浦路斯针的金胸针一枚;镀金银腰带一条,重一盎司的双宝石戒指一枚,重七盎司的臂镯一只,重一磅的项圈一条,镀金头盔一顶,金字盾牌两面,应予归还的胸甲一副;赫拉克勒斯投枪两支,标枪两支,长镰两把,干草镰四把,应予归还的厨子一名,应予归还的骡夫一名,从战俘中挑选的美貌女子两名;带吉尔巴紫边的半丝白袍一件,带毛里塔尼亚紫边的战袍内衬一件,应予归还的文书一名,应予归还的摆台侍从一名;塞浦路斯式卧榻垫两对,纯白内衣两件,男用腰带两条,应予归还的托加袍一件,应予归还的宽幅紫条长袍一件;听差的猎手两名,木匠一名,营舍主管一名,挑水夫一名,渔夫一名,糕点师一名;若供应充裕,每日供给木柴一千磅,若不充裕,则视现存数量与地点尽量拨给;每日烘炉炭四钵;浴室侍者一名以及浴场用柴,若没有,则令其在公共浴场沐浴。至于其余因琐碎而无法尽书之物,你当依照节度予以提供,但绝不可折合成金钱;倘若某处缺少某物,既不可补充提供,亦不得索取现金。我之所以特意将这所有一切赐予他,不是视其为保民官,而是视其为统帅,因为此等人物配得上接受更多赐予。”

语法注3 条
  1. 13quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae

    在meruit以indulgentiam为直接宾语的结构中,pudoris vindictae的句法功能可作两种分析:vindictae既可视为依附于indulgentiam/meruit的与格(“为其维护羞耻心的复仇行为赢得了宽恕”),亦可视为属格(“对洗刷羞耻心之复仇的赦免”)。无论何者,pudoris均为vindictae的宾格性属格(“对受辱之羞耻心的复仇/雪耻”),解释了该暴力行为何以获得免责。

  2. 14quam refundat

    由关系代名词quam与现在时虚拟式refundat构成的关系从句。在瓦勒良所列举的物资中,非消耗品与特定从属(如胸甲、某些仆从、托加袍)有别于口粮等消耗品,属于国家或皇室财产,使用者在离任时须如数归还(refundere)。虚拟式在此表示规定或附加条件(“应予归还的”)。

  3. 14sed ita ut nihil adaeret

    由ita ut引导的限定性结果从句,后接动词adaerare(意为“将实物配给折算为金钱”、“折现”,即adaeratio)的第三人称单数现在时虚拟式adaeret。不同于同句第二人称主句动词praestabis(指受命的管财官佐西米奥),其省略的第三人称主语为克劳狄乌斯本人。该条款旨在严防罗马军政管理中将实物配给私自折现套利的弊端。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi025.humanitext-lat2:13-14