← 罗马皇帝群像

马克西穆斯与巴尔比努斯传

§3-6

小戈尔迪安拜恺撒与马克西姆斯的履历

马克西姆斯与巴尔比努斯即位为帝,应民众要求小戈尔迪安被确立为恺撒,先帝获追封为神并任命了重臣。随后记述了平民出身、凭战功登上帝位的马克西姆斯的家世背景、童年异象、仕途履历及其严肃刚毅的性格。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3

his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen- atus sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit, Gordianum Caesarem omnes rogamus hic nepos erat Gordiani ex filia, annum agens quartum decimum, ut plerique dicunt, qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus.

在这些以及其他的欢呼声中,马克西姆斯与巴尔比努斯被拥立为皇帝。于是,他们走出元老院,首先登上卡皮托尔山举行祭神仪式,随后召集民众来到讲坛。当他们在那里就元老院的决议以及自身的当选发表演说时,罗马民众与偶然聚集的士兵们齐声高呼: “我们众人请求立戈尔迪安为恺撒!” 这名少年是戈尔迪安由女儿所出的外孙,正如多数人所说,时年十四岁;他立即被强行带走,并依一种史无前例的元老院决议形式——因元老院决议就在同日作出——被领入议事堂,称作恺撒。

§4

Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit.

因此,两位元首的第一项提议便是将两位戈尔迪安追封为神。然而,有人认为仅有一人被追封,即年长者;但我记得在尤尼乌斯·科尔杜斯连篇累牍的著作中读到,二者均被列入神明之中;盖因年长者自缢结束生命,而年幼者则战死沙场,战火夺去了他的生命,故而理应获得更大的尊崇。在这几项提议之后,城市长官之职便授予了萨比努斯,此人庄严持重且与马克西姆斯的作风相投;禁卫军长官之职则授予了皮纳里乌斯·瓦伦斯。但在讲述他们的功绩之前,宜先对其品行与出身略作叙述,但并非以尤尼乌斯·科尔杜斯追究一切细节的方式,而是依照苏埃托尼乌斯·特兰奎卢斯与瓦勒里乌斯·马尔凯利努斯的方式;尽管撰写了整部历史的库里乌斯·福图纳蒂亚努斯仅略提几笔,而科尔杜斯却记述极多,甚至连诸多不够光彩之事亦尽数写出。

§5

Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. Pueritiam omnem in domo parentis Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi factus est imperator, operam grammatico ac rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. ac tandem militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae illum loco filii suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit,1 confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.

马克西姆斯的父亲也叫马克西姆斯,是平民中的一员,正如某些人所言是铁匠,另一些人所言是马车与运货车的制造者。父亲与一位名叫普丽玛的妻子生下了他,他有四兄(弟)四姊(妹),他们全都在青春期之前夭折。据说马克西姆斯出生时,一只鹰将大量牛肉投掷在他们朝向狭窄天井开敞的房间内;当牛肉落在地上、众人因敬畏鬼神而无人敢于触碰时,这只鹰又将其叼起,带往附近属于护卫朱庇特的小圣所。在当时,这被视为毫无征兆,但他后来的统治证明此事绝非偶然发生。他的整个童年都在亲属皮纳里乌斯家中度过,一旦即位为帝,他立即将此人提拔为禁卫军长官。他并未在语法学家和修辞学家身上倾注太多心血,因为他始终倾心于军旅之勇与严厉刚毅。他终于成为军团军政官并指挥过许多部队,其后在佩斯肯尼亚·马尔凯莉娜的资助下出任裁判官,此人将其视同己出加以收养照拂。此后他历任比提尼亚资深执政官,继而治理希腊,第三次出任纳尔榜资深执政官。此外,他作为使节被派往伊利里库姆击溃了萨尔马提亚人,又由此调往莱茵河,极为成功地统领了针对日耳曼人的战事。在此之后,他被公认为最审慎、最具才干且最严厉的城市长官。因此,元老院向这位出身新家族之人——尽管按惯例本不可行——仍如对待贵族一般授予了帝权,因为当时元老院中人人承认,没有比他更适宜接受元首之名的人选。

§6

Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus,2 si quidem sciebat populus eius censoriam praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.

鉴于多数人甚至渴望知晓琐细之事:他饮食贪多,对葡萄酒极为节制,极罕行房事,居家在外始终严厉,以至获得了“阴沉者”的别名;其面容极度严肃且饱经风霜,身材魁梧,体质极佳,举止令人望而生畏,然而为人公正,直至诸事完结亦从未冷酷或残忍。凡遇祈求,他总是予以宽恕,除非理当动怒之处从不发怒;他从未偏袒党争,坚守己见,信赖自己甚于信赖他人。因此,他既深受元老院爱戴,又令民众畏惧,因为民众知晓他行事如监察官般的长官作风,且看出这种作风在执掌帝权时可能变得更为威猛严苛。

语法注2 条
  1. 5veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit

    在短语 ei homini ... novae familiae 中,属格 novae familiae 作为性质属格修饰与格词 homini(“对一个新家族出身之人”)。与之形成对照的 veluti nobili(“宛如对待贵族一般”)在性、数、格上与 homini 保持一致。插入的关系从句 quod non licebat(“此乃制度所不许”)以中性关系代词 quod 指代向前述非贵族出身的新人授予最高治权(imperium)这一整项举措。

  2. 6a populo timori habitus

    timori 为表示结果或目的的谓语与格(双与格句型的一种)。与 habitus (est)(“被视为……”)以及表示施事的夺格 a populo(“被民众……”)结合,构成了成语表达 habere aliquem timori(“将某人视为畏惧之物/敬畏某人”)的被动态,意为“被民众视为敬畏的对象”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.humanitext-lat2:3-6