← 罗马皇帝群像

马克西穆斯与巴尔比努斯传

§1-2

马克西姆斯与巴尔比努斯当选共治皇帝

面对戈尔迪安父子之死以及马克西米努斯的进军,元老院紧急集会,韦蒂乌斯·萨比努斯提议立马克西姆斯与巴尔比努斯为共同皇帝,获元老院全场一致欢呼通过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con- sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus sic exorsus est: Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia. quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere,1 cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, patres conscripti, principes dicite, quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini.

在年长的戈尔迪安与其子在阿非利加遇害之后,由于马克西米努斯因戈尔迪安父子被称颂为奥古斯都一事正狂怒地向罗马进军企图复仇,惊恐万分的元老院于七月九日阿波罗节期间奔聚于协和神庙,寻求对抗这个穷凶极恶之徒狂暴行径的解救之策。因此,当两位前执政官兼显赫人物马克西姆斯与巴尔比努斯(其中马克西姆斯在大多数史籍中被略而不提,其位置被置入普皮埃努斯之名,尽管德克西普斯和阿利安均称戈尔迪安父子之后当选对抗马克西米努斯的是马克西姆斯与巴尔比努斯)——其中一人以仁德著称,另一人以勇烈严正著称——步入议事堂,并在面容上格外流露出对马克西米努斯逼近的恐惧时,正当执政官就其他事务提出议案之际,那位本应首先发表意见的人便如此开口道: “琐事在烦扰着诸位,在这最危急的关头,我们在议事堂里商讨的几乎是老妇人之谈。在马克西米努斯正步步逼近——诸位此前曾与我一同宣布他为公敌——寄托着我们庇护的两位戈尔迪安已被杀害、眼下又没有任何能让我们喘息的救援之际,去讨论修缮神庙、装饰长方形大会堂、蒂图斯浴场以及圆形剧场的营造,又有何用呢?行动起来吧,元老院议员诸位,指派元首吧,诸位还在迟疑什么?切莫因各自恐惧,以致覆灭于惊骇之中而非英勇之中。”

§2

post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda,2 verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate,3 si placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis. post haec adclamatum est uno consensu: Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite.

在此之后,众人皆默然不语;当年龄更长、在功绩、勇烈与严正方面更为卓著的马克西姆斯开始发言、表明必须设立两位元首时,乌尔皮乌斯家族的韦蒂乌斯·萨比努斯向执政官请求获准发言与插话,随后如此开口道: “元老院议员诸位,我知道在危急存亡之际应当具备这种坚定决心:决断应当迅即抓住,而非漫长搜寻;当情势紧迫之时,更当克制冗长言辞与意见发表。让每个人反观自己的脖颈,想想妻子、儿女以及祖传基业;马克西米努斯正威逼着这一切,他生性狂躁、凶暴、残虐,且因自以为充分正当的理由而更为凶残。他正以方阵行军,沿途扎营,直扑罗马,而诸位却坐而论道虚掷光阴。无需长篇大论:必须设立一位皇帝,不,应当设立两位元首,一人主管内政,一人执掌军事;一人驻守城内,一人统率军队迎击盗匪。我提出元首人选,若诸位赞同,便请予以确认;若不然,便指出更佳人选:即马克西姆斯与巴尔比努斯。其中一人在军事上功勋卓著,以至用武勇的光芒掩盖了门第的微贱;另一人则因出身显贵而闻名,因其性格的温和及早年起便始终在学术与文学中保持的圣洁操行,而为国家所不可或缺。元老院议员诸位,你们已听到了我的意见,这对我而言或许比对诸位更加危险,但如果诸位不立这二人或其他人为元首,对诸位也绝非足够安全。” 此话之后,众人一致欢呼高唱: “公允!正义!我们全都赞同萨比努斯的意见。奥古斯都马克西姆斯与巴尔比努斯,愿诸神庇佑你们!诸神立你们为元首,愿诸神保守你们!请你们将元老院从盗匪手中拯救出来,我们将征讨盗匪的战争托付给你们。让公敌马克西米努斯与其子毁灭吧!请你们追讨公敌!元老院的决断使你们获福,你们的统治使国家蒙幸!元老院托付给你们的使命,请英勇实行;元老院赋予你们的权位,请欣然接受!”

语法注3 条
  1. 1quid enim opus de restitutione templorum ... agere

    opus est 与不定式 agere 连用的无人称句式(意为“有何必要讨论……”)。quid 作副词性宾格(“为何”、“有何用”)。中间插入的一系列由 de 引导的介词短语均作 agere 的状语/修饰语。

  2. 2ut rapienda sint consilia, non quaerenda

    说明先行词 hanc ... constantiam 具体内容的同位结果从句(ut 从句)。使用动形容词加 esse(此处为虚拟式 sint)表达必然性或必要性:“决断应当迅即抓住,而非漫长搜寻”。

  3. 2vos Armate

    传抄文本作 Armate,为动词 armo(武装、赋予力量)的第二人称复数现在时主动命令式,学者常校订或理解为 firmate(确认、巩固)。无论作何解释,在句法上均作为命令句,与后文的选择支 meliores ostendite(指出更好的人选)相对仗。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.humanitext-lat2:1-2