- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:46-48
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大·塞维鲁确立了有关助审官、宝藏处置和赏赐恩典的规制,并在远征中对兵士的补给与救护体贴入微。他还以宽宏与心理手腕使谋叛图篡的元老卡米卢斯折服引退,作者随后引证诸位传记作家,力证此事迹实属亚历山大而非坊间所传的图拉真。
adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset. Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat officiis. cogitabat secum et descriptum habebat1 cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris.2 dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus.
他为法律助审官设立了薪俸,尽管他常常声称,应当获得升迁的是那些能够亲自处理政务、而非假手助审官的人;他补充说,军人有军人的职掌,文人有文人的职掌,因此每个人都应当从事自己精通之事。凡被发现的财宝,他都赐予发现者;若是数量巨大,他便从自己的官署中指派若干官吏加入他们一同承领。他心中惦念并造册记录曾赐予何人何物;若得知有人未曾索求或很少索求用以扩充自身用度之物,他便将他们召来并说道: “怎么回事,你为何一无所求?难道你想要我成为你的债务人吗?快快祈求吧,免得日后沦为平民时怨恨于我。” 然而,他所施予的恩惠皆不致有损其声名:被处决者的财产,但绝不包括金银或宝石(因他将这些全数存入国库);他任命文职辖区的长官而非军职长官,授予属于理财官职责范围内的行政职务;他迅速更换会计官,以至无人任职超过一年,即便他们尽职尽责,他亦憎恶他们,称其为“必要的恶之物”;至于行省总督、资深执政官与军团副官,他则绝不循私恩授任,而是完全依据自己或元老院的公断。
Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis vexit et omnibus necessariis adiuvit, et si forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.
出征之时,他这样部署军队:使兵士在各驿站领取粮秣,且除非进入蛮族领地,无须像惯常那样随身携带十七日的口粮;即便在蛮族境内,他亦用骡子和骆驼协助运粮。他说,爱护士卒尤甚于爱护自己,因为国家的安危系于他们身上。兵士染病,即便是地位最微贱者,他亦亲自走遍营帐探视,以乘车转运,资助一切必需之物;若病情更为严重,他便将他们分散安置在各城邦与乡间端正持重的家父及品行高洁的贵妇家中,无论病卒痊愈或亡故,皆如数偿还其看护开销。
Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis3 imponeretur, sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus quam ipse utebatur adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod ille militaris esset, a militibus occisus est. scio vulgum hanc rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores de hoc talia praedicaverunt. quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur.
当一位出身古老世家且极尽奢靡的元老奥维尼乌斯·卡米卢斯企图叛乱谋篡帝位,此事向皇帝告发并即刻查实后,亚历山大将他召入皇宫,向他致谢,赞其自愿承担本是强加于推辞的良善之辈的国政重任。随后皇帝移步元老院,面对战战兢兢且因巨大负罪感而心力交瘁的卡米卢斯,当众称其为共治皇帝,将他迎入宫中,邀其共进御宴,赐予比自己所用更为华美的皇帝徽饰。在蛮族来犯的战事传报时,劝勉他若愿意可独自领军,或与自己一同出征。当皇帝本人徒步进军时,亦邀其共历劳苦;见其行进五哩后迟疑不前,便令其骑马;两处驿站之后见其骑马亦疲惫不堪,便命其乘车。卡米卢斯无论是出于恐惧还是出于真心而坚辞不受,甚至辞卸帝权、甘愿领死,亚历山大遂将其遣返,并将其托付给对自己无比爱戴的士卒,命其护送他安全返回乡间庄园。卡米卢斯在庄园中长久隐居,但日后仍奉某位皇帝之命被处死,且正因那人〔皇帝〕具军人秉性,他是被士卒所杀害的。我深知坊间众人将我所记述的这一事迹归于图拉真名下,然而无论是马里乌斯·马克西穆斯、法比乌斯·马尔凯利努斯、奥雷利乌斯·维鲁斯,还是斯塔提乌斯·瓦伦斯(他们皆曾著书立说详述图拉真的一生),在其传记中皆未曾作此记载;相反,塞普蒂米乌斯、阿科利乌斯、恩科尔皮乌斯以及其余传记作者,在谈及这位皇帝时皆记述了类似事实。我之所以补充此节,正是为了免得有人偏信民众的传闻而背弃信史,毕竟历史无论如何都远比坊间流言更为真实。
- 46descriptum habebat
由动词 habeo 与完成时被动分词 descriptum 构成的迂回完成结构,表示持续持有的结果状态(“造册记录在手”)。
- 46ne privatus de me queraris
表语性形容词 privatus 作为主格补足语修饰虚拟式动词 queraris 的主语(对方),意为“免得你(未获恩赏提拔而)仍居平民之身时向我发怨言”,而非指皇帝自己退位成为平民。
- 48recusantibus bonis
由形容词实质化名词 bonis 与让步分词 recusantibus 构成的复数与格,作 imponeretur 的间接宾语(“(强加)于推辞规避的良善之辈”)。其所在的关系从句 quae... imponeretur 采用虚拟式,表述国政重担通常是良臣不愿强求却被动承受的性质。
