← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§43-45

立法改革与宗教政策及官员民意审查

本节详述了亚历山大·塞维鲁在立法、元老待遇、竞技赛会改革、宗教政策(包括设庙祭祀基督的设想)以及资助学者文人方面的举措,随后记述了他在军事远征中提前公开行军日程的做法以及在任用行省长官时引入民众审查的制度。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43

Leges innumeras sanxit, carrucas Romae et raedas senatoribus omnibus ut argentatas haberent, permisit, interesse Romanae dignitatis putans,1 ut his tantae urbis senatores uterentur. consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sententia nominavit, sumptum eorum contrahens, et nundinia veteri ex ordine instituit. quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ita ut post quaesturam praeturas acciperent et deinde provincias regerent. arcarios vero instituit, qui de arca fisci ederent munera eademque parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per triginta dies munus populo daretur, sed cur id non fecerit in occulto habetur. Capitolium septimo quoque die, cum in urbe esset, ascendit, templa frequentavit. Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque, idcirco quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur, sed prohibitus est ab iis qui consulentes sacra reppererant omnes Christianos futuros, si id fecisset, et templa reliqua deserenda.

他制定了无数法律,并准许所有元老在罗马拥有镀银的四轮轻便马车与客车,认为如此伟大城市的元老使用这些车辆是符合罗马威严的。凡是他所任命的执政官,无论是正任还是补任,皆依元老院的决议提名,缩减他们的开支,并按古制恢复了任职期限。他命令候选财务官自费为民众举办角斗赛,但条件是他们在任满财务官之后能够升任大法官,随后治理各行省。他又设立了专门的财务官,由国库拨款举办角斗赛,且规模更为节俭。他本打算将赛会分散到全年举行,以便每隔三十天就向民众提供一场演出,但未能推行的原因始终不得而知。每逢第七天,只要身在城中,他便登上卡比托利欧山,频繁出入神庙。他曾想为基督建造一座神庙,并将他列入诸神之中。据说哈德良也曾有过此种构想,因为哈德良曾下令在所有城邦建造不设塑像的神庙,这些神庙由于没有神像,至今仍被称为哈德良神庙,据说哈德良当初便是为此目的而准备的;但那些占卜祭礼的人发现,如果他这样做,所有人都将成为基督徒,其余神庙皆将被废弃,哈德良遂被他们劝阻。

§44

in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere.2 leges agonis firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii: In sanctis quid facit aurum?

他在戏谑中极为亲切,在交谈中和蔼可亲,在宴席上彬彬有礼,以至于人人皆可任意索求所愿。他聚敛金钱毫不懈怠,保存金钱小心谨慎,开辟财源用心良苦,却未曾致使任何人倾家荡产。他不愿被称为叙利亚人,而愿被称为世系正统的罗马人,并绘制了家族世系图,表明自己的家族源自梅泰卢斯氏族。他为修辞学者、文法学者、医生、占卜师、星象学家、机械工程师和建筑师设立薪金,划定讲堂,并下令将贫民之子(只要是自由民出生)附带口粮津贴拨交他们为学徒;他在各行省也极力礼遇法庭辩护士,甚至为大多数经查实无偿辩护者提供粮食津贴。他强化了竞技比赛的法规并身体力行地恪守,亦常去观看剧场表演。他曾欲修缮马尔凯路斯剧场;对许多在地震后满目疮痍的城邦,他从赋税中拨付款项,用于重建公共与私人建筑。在神庙中,除了四到五磅白银外,他绝不供奉哪怕一滴黄金或一片金叶,口中常轻声吟诵弗拉库斯·佩尔西乌斯的诗句: “在圣所之中,黄金究竟有何用?”

§45

Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset, Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus, deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam enim inde tacebatur, et omnes operam dabant ne dispositionem Romanam barbari scirent, certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis omnia venderentur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant. Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit—ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis, dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus,3 quibus et fortunae hominum committerentur et capita.

他曾多次进行军事远征,对此我将在后文按顺序详述。不过,首先我要讲述他在保密与公开事务上的惯常做法。军机秘密皆被保守,但行军日期则公诸于众,通常提前两个月悬挂布告,上面写道: “余将于某日某时出城,若神明许可,将驻留于第一处驿站”,随后依次列出各处驿站、常设驻地,以及领取口粮的地点,而这仅限于抵达蛮族边境之前。因为一过边境便保守秘密,人人皆竭力不让蛮族知晓罗马的部署。可以确信的是,他从未违背自己公布的计划,他声称不愿让自己的一应部署被宫廷侍从出卖,而这正是埃拉伽巴路斯统治下发生过的事,当时一切都被宦官拿来售卖。这类人之所以巴望宫廷中的一切皆成秘密,无非是为了显得只有他们知情,从而有借口谋取恩宠或勒索金钱。既然提及公开部署一事——每当他决意向行省派遣总督、任命长官或指派理财官(即会计官)时,他便公布其姓名,号召民众:若有人有所指控,应当以确凿事实予以证实;若不能证实,则须承受死刑。他常说,基督徒和犹太人在公布即将祝圣的神职人员时尚且如此行事,而对于那些被寄托了民众财产与性命的行省总督,若不这样做,实属极其不当。

语法注3 条
  1. 43interesse Romanae dignitatis putans

    无人称动词 interest 要求表示利益或关涉对象的属格(Romanae dignitatis)。其逻辑主语为后接的 ut 从句(ut his tantae urbis senatores uterentur),整句意为“认为如此伟大城市的元老使用这些车辆是符合(关乎)罗马威严的”。

  2. 44quos constitisset gratis agere

    关系代词 quos 充当不定式 agere 的逻辑主语(宾格加不定式结构),受无人称动词 constitisset 支配。虚拟式过去完成时 constitisset 表达定性:“那些经查实确实是无偿(gratis)进行法庭辩护的人”。

  3. 45dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus

    在间接引语中,受 dicebat 支配的宾格不定式 grave esse 的真正主语是否定不定式短语 non fieri (in provinciarum rectoribus)。其间插入了表让步或对比的 cum 从句(cum id Christiani et Iudaei facerent...),句子的主干对比结构为:“鉴于基督徒与犹太人在……尚且如此行事,而在行省总督身上却未予实行(non fieri),这是极其不当的(grave esse)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:43-45