← 罗马皇帝群像

迪亚杜门尼安努斯传

§7-9

皇帝父子的信件与马克里努斯父子之死

文中引用了马克里努斯因儿子采用安东尼努斯之名而自豪的信件,以及迪亚杜梅努斯要求严惩谋叛者的信件,并记述了二人的被杀与军队倒向埃拉伽巴卢斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Exstat epistula Opilii Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii,1 quam quod Antoniniani nominis esset pater factus, quo clarius illis temporibus non fuerat vel deorum, quam epistulam priusquam intexam, libet versus inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne deorum nomen commode videretur adiungi. versus in Commodum Antoninum dicti: Commodus Herculeum nomen habere cupit, Antoninorum non putat esse bonum, expers humani iuris et imperii, sperans quin etiam clarius esse deum, quam si sit princeps nominis egregii, non erit iste deus nec tamen ullus homo. hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris fuisse quam deos ab trium principum amore, quo sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco sapientia, redeo nunc ad epistulam Macrini Opilii: Opibus Macrinus Noniae Celsae coniugi. quid boni adepti sumus, mi uxor, caret aestimatione, et fortassis de imperio me putes dicere; non magnum est istud quod etiam indignis fortuna concessit. Antonini pater factus sum; Antonini mater es facta, o nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis imperii, di faxint2 et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar.

现存有迪亚杜梅努斯之父奥皮利乌斯·马克里努斯的一封信,他在信中夸耀的,与其说是身居帝国第二位阶的自己获得了帝位,毋宁说是他成为了安东尼努斯之名的父亲——在那个时代,即便众神之名也未曾比此名更为显赫。在我将此信录入之前,宜先插入针对曾自称赫拉克勒斯的科莫杜斯所作的诗句,以便众人明白安东尼努斯诸帝之名是如此显赫,以至于即便众神之名似乎也无法适切地加诸其上。针对科莫杜斯·安东尼努斯所作的诗句如下:“科莫杜斯渴望拥有赫拉克勒斯的名号,却认为安东尼努斯之名并不美好;他全然不顾人类的法度与帝国统治,甚至期盼成为神明比成为享有卓著声名的君主更为显赫;但他既不会成为神明,也不会成为真正的人。”这些诗句由某个不知名的希腊人所作,并由拙劣的诗人译为拉丁文;我之所以认为应当将其录入,是为了让众人知道,由于人们对智慧、善良与虔敬集于一身的三位君主的热爱,安东尼努斯之名甚至贵于众神:在安东尼努斯身上体现为虔敬,在维鲁斯身上体现为善良,在马可身上体现为智慧。现在我回到马克里努斯·奥皮利乌斯的信件: “奥皮利乌斯·马克里努斯致妻子诺尼亚·塞尔萨:我妻,我们所获得的福祉是无法估量的,或许你会以为我是在谈论帝位;那算不得什么大事,命运即便对不配者也曾予以赐予。我成为了安东尼努斯的父亲,你成为了安东尼努斯的母亲。噢,我们何其幸福!噢,何其幸运的家族!这终成圆满的帝国之杰出荣耀!愿众神与你所崇奉的善神朱诺垂佑,使他能够彰显出安东尼努斯的功德,而身为安东尼努斯之父的我,亦能为众人所认可。”

§8

hac epistula iudicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus. Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine;3 quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem iussae. nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi: Patri Augusto filius Augustus, non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti, sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem dimittendos. quod nec debuit fieri nec proderit. nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt, deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt, adde quod exercitus adhuc habent. 'Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debetur.' feriendi sunt isti, si vis esse securus, nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur. hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset.

通过这封信可以判定,因为儿子被称为安东尼努斯,他自认为获得了何等巨大的荣耀。然而,由于其父专断残暴的统治,该男童在在位第十四个月时与父亲一同被杀,并非因其自身的缘故;尽管我也发现此子在许多事情上残酷程度超乎其年龄,正如他亲自寄给其父的信件所表明的那样。因为当某些人蒙受叛乱的嫌疑,而马克里努斯趁儿子恰巧不在时极严厉地惩处了他们,此子听说叛乱的首恶虽被处死,但共谋者——其中包括亚美尼亚军政长官以及亚细亚与阿拉伯的总督——却因旧日交情而被释放,据说他便以此信责备其父,同时也给母亲送去了同样内容的信件,为了历史起见,我认为应当将其抄本录入: “子奥古斯都致父奥古斯都:我父,在对我等的关爱之中,您似乎未曾充分秉持自己的风骨,竟然保留了企图篡位者的同谋,指望若是宽恕他们,他们会对您更为亲善,或是认为因旧交情而应当释放他们。这既是不应当做的,也将毫无益处。因为首先,早已因猜忌而怀恨在心的人绝不可能爱戴您;其次,他们忘却昔日的交情而与您的死敌联手,是更为残忍的仇敌;加之他们手中至今仍掌握着军队。‘倘若这等宏图大业的荣耀丝毫不曾打动您,也请垂顾正在成长的阿斯卡尼乌斯以及继承人尤卢斯的希望,意大利的王国与罗马的土地本属于他。’如果您希望高枕无忧,就必须击灭这些人;因为由于人类本性的恶劣,只要这些人被保全,其他的叛逆者就不会断绝。” 关于这封信,有人传言是他自己写的,有人则传言是他的老师凯利阿努斯(曾是一位阿非利加修辞学家)所作;由此可见,倘若这名青年得以存活,日后将是何等严酷。

§9

Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis: Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat, age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si occasio fuerit, non praetermittant.4 et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur, nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit. Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circumlatis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit exercitus, is filius Bassiani Caracalli ferebatur, erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit imperium, de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.

现存有此子寄给母亲的另一封信,内容如下: “我们的主上兼奥古斯都保留他的仇敌,既不爱您,也不爱他自己。因此请您设法让阿拉比亚努斯、图斯库斯和盖利乌斯被绑上刑柱,免得若有机会,他们决不肯错失。” 而且,正如洛利乌斯·乌尔比库斯在其当时代的历史中所说,据说这些经由书记官泄露的信件在军队面前极大地危害了那个男童;因为当士兵们杀死了父亲之后,某些人本想保全这个孩子,但有一名侍从官站了出来,向集会的士兵们宣读了这些信件。因此,在两人皆被杀害且首级被长矛挑着巡行示众之后,军队出于对该名字的爱戴而倒向了马可·奥勒留·安东尼努斯。此人据传是巴西安努斯·卡拉卡拉的儿子,实则是埃拉伽巴卢斯神庙的祭司,是所有人中最不洁之人,并在某种宿命之下玷污了罗马帝国;关于此人,因其事迹甚多,我将在相应的地方予以详述。

语法注4 条
  1. 7qui esset secundus imperii

    关系代词从句中的虚拟式 esset 属于特征虚拟式,修饰主格代词 se(马克里努斯),并带有让步或限定色彩(“尽管他此前只是帝国的第二位阶”)。

  2. 7di faxint

    faxint 为 facio 的古式带有 -s- 语尾的祈愿/完成时虚拟式第三人称复数(相当于 faciant),在此用作表达愿望的独立虚拟式(“愿众神成就……”)。

  3. 8non suo nomine

    由 nomine 构成的表示原因/名义的夺格习语,意为“并非出于他自身的名义(罪责)”。与前文“因其父专断残暴的统治”相对照,表明他的被杀并非由于自身的罪咎。

  4. 9ne, si occasio fuerit, non praetermittant

    引导惧怕/防备从句的连词 ne 与 non praetermittant 构成的双重否定结构,字面意思为“免得一旦出现机会,他们不错失”,即防范敌人绝不放过任何叛乱的良机。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi016.humanitext-lat2:7-9