← 罗马皇帝群像

迪亚杜门尼安努斯传

§4-6

迪亚杜梅努斯降生的预兆与安东尼努斯之名

本段记述了迪亚杜梅努斯出生与幼年时出现的各种惊人吉凶预兆,并阐述了“安东尼努斯”之名在帝位承袭中的至高重要性以及历代皇帝如何获得该名号。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
§4

aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit1 in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit,2 fibris intercedentibus specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa.

即便在其他人身上预兆令人惊异,在此人身上尤为惊人。在他出生的那一天,其父当时恰好是大国库的财政官,巡视紫袍并下令将他认可为光彩夺目的紫袍送入两小时后迪亚杜梅努斯出生的房间。此外,男童通常生来带有一层胎膜,接生婆会将其夺走并卖给轻信的律师——如果说法庭辩护士们确实据说能借此获益的话——但这个孩子却没有胎膜,而是带有细长的王冠状胎膜,且因交织着形如弓弦的纤维而极为坚固,竟无法扯断。世人最终传言这孩子被称为‘戴冠者’,但当他长大后,则依据外祖父的名字被称为迪亚杜梅努斯,尽管迪亚杜梅努斯这个名字与王冠的预兆并无太大差异。在他父亲的田庄里,据说出生了十二只紫色的羊,其中仅有一只是花斑的。在他出生的同一天,确凿的事实是一只鹰轻轻衔来一只小小的皇家野鸽,放在熟睡在摇篮中的他身边,随后离去未造成任何伤害。

§5

pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt, his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi mater eius adulterata esset,3 quod fama retinebat, huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuit, ita ut capiti eius aptaret.4 quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit, natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse ' Antoninus vocetur, ' sed Macrinus timuisse et, quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae sola forte in areola inventa erat5 in qua infans iacebat.

燕雀在他父亲的宅邸筑巢。在他出生的那些日子里,占星家们拿到他的生辰图后惊呼,他既是皇帝之子,又亲自为皇帝,仿佛其母有通奸行为一般——风传正是这样认为的。这同一人在田野中漫步时,一只鹰叼走了他的帽子,当婴儿的侍从们发出喊叫时,鹰将帽子放在当时父亲所住的别墅旁的一座皇家纪念建筑物中的国王塑像上,恰好扣在其头上。许多人认为这是不祥之兆且预示死亡,但最终的结果证明这是显赫的征兆。此外,他是在安东尼努斯生日的那一天出生的,其出生的时辰与星座与安东尼努斯·庇护几乎完全相合。因此占星家们断言,他将既是皇帝之子又是皇帝,但不会长久。在他出生的那天,因为适逢安东尼努斯的生日,据说一位女性亲戚曾高呼:‘当称他为安东尼努斯!’但马克里努斯心生恐惧,又因其家族中无人冠有此名,便未敢采用这一皇帝名字,同时也是因为关于其星象威力的传言已经流传开来。许多人在文字中记载了这些及其他预兆,但最突出的一点是,当迪亚杜梅努斯尚在摇篮中时,如某些人所言,一头凶猛的狮子挣断锁链逃出并来到他的摇篮前,尽管乳母扑向狮子并因其撕咬而丧命——她碰巧是唯一在婴儿躺着的庭院里被发现的人——狮子却舔舐了这名男童并让他毫发无损。

§6

Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur, cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam puerilis specialem expositionem vitae coegisset.6 et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut qui eo nomine non niteretur mereri non videretur imperium, unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antoninos cognominatos putant, sed aliud est cum7 praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen imponitur, nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publicas edidit die natalis sui. iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno demum tertio decimo Antoninum dixisse, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exercitui, senatui populoque Romano, cum esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.

这些就是安东尼努斯·迪亚杜梅努斯生平中似乎值得铭记之事,若非安东尼努斯诸帝之名迫使我就其幼年生涯撰写专门记述,我本会将他的生平与他父亲的功业合撰在一起。确实,在那个时代,安东尼努斯之名是如此受人爱戴,以至于不倚仗这一名字的人似乎不配享有帝位。因此某些人甚至认为塞维鲁、佩蒂纳克斯与尤利安努斯也当以安东尼努斯的前名受尊崇,因此后来人们认为两位戈尔迪安(父与子)也冠有安东尼努斯的别名。然而,采用前名是一回事,而被授予该名字本身是另一回事,因为庇护拥有安东尼努斯的真正名字,而庇护是别名;马可拥有韦里西穆斯的真正名字,但在此名被除去和废除后,他所获得的并非安东尼努斯的前名,而是名字本身。至于维鲁斯,他曾拥有科莫杜斯之名,废除之后他所获得的并非安东尼努斯的前名,而是名字本身。然而马可将科莫杜斯称为安东尼努斯,并在其生日那天如此录入公共档案。至于巴西安努斯·卡拉卡拉,众所周知,尤其是出于塞维鲁所见的梦兆——当时他察觉到预言以安东尼努斯为其继承人——〔塞维鲁〕直到第十三年才称他为安东尼努斯,据说当时他也赋予了他皇帝的权力。至于盖塔,尽管许多人否认他曾被称为安东尼努斯,但众所周知,出于与巴西安努斯相同的缘由他被如此称呼,以便继承其父塞维鲁之位,然而此事全然未能实现。此后众所周知,迪亚杜梅努斯本人也是为了被推荐给军队、元老院和罗马人民,鉴于众人对巴西安努斯·卡拉卡拉的巨大怀念,而被称作安东尼努斯。

语法注7 条
  1. 4quas claras probavit

    关系代词 quas 的先行词为前面的 purpuras。claras 作宾语补足语(述谓性宾格),意为“认可为光彩夺目的(紫袍)”。

  2. 4ita forte ut rumpi non potuerit

    由 ita ... ut 引导的结果从句。虚拟式现在完成时 potuerit 表示过去实际发生的结果,意为“坚固得无法被扯断”。

  3. 5quasi mater eius adulterata esset

    由 quasi 接虚拟式过去完成时 adulterata esset 构成的比较从句,解释占星家预言其为“皇帝之子”(当时其父尚未称帝)所引发的流言,仿佛其母因通奸而怀有帝胄一般。

  4. 5ita ut capiti eius aptaret

    ita ut 接虚拟式未完成过去时 aptaret 构成的结果从句,修饰 posuit。capiti 是与格,与 aptaret 连用,表示“使其恰好适合并扣在塑像的头上”。

  5. 5ut quae sola forte in areola inventa erat

    ut quae 引导说明或原因性从句(相当于 utpote quae),虽后接直陈式 inventa erat,但表达“正因为她碰巧独自一人在庭院里”的背景原因。

  6. 6cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi ... coegisset

    过去与事实相反的虚拟条件句(从句 nisi + 过去完成时虚拟式 coegisset,主句过去完成时虚拟式 iunxissem),意为“若非安东尼努斯之名迫使我……我本已将他的生平与其父的功绩合在一起”。

  7. 6aliud est cum ... aliud cum ...

    惯用的对比句式:“……是一回事,而……又是另一回事”。用于逻辑上严格区分采用“前名(praenomen)”与被正式授予“名字本身(ipsum nomen)”的不同性质。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi016.humanitext-lat2:4-6