- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi011.humanitext-lat2:7-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了佩斯肯尼乌斯·尼热尔提出的行政改革构想与严苛的军纪轶事,引述了预言其与塞维鲁等人命运的神谕,并以呈献给戴克里先皇帝的总结结束全篇传记。
potuisset, si cum eo esse voluisset, sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli,1 quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare. deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe.2 addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit Nilum habetis et vinum quaeritis? ; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant, idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus, Vinum non accepimus, pugnare non possumus, Erubescite, inquit, illi qui vos vincunt aquam bibunt. idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit: Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem.
他本可以有所裨益的,倘若他愿意顺从塞维鲁;但他受了奥雷利阿努斯险恶计谋的蒙蔽,后者将自己的女儿们许配给他的儿子们,致使他固执于帝位。此人极有威信,以致见各行省因行政长官更迭频繁而遭败坏,先是致信马可,继而致信康茂德,提出建议:首先,任何行省总督、军团长官或资深执政官在任满五年之前皆不得更替,因为他们在懂得治理之前便已卸任;其次,除军事长官外,他不赞成生手参与治理国家,主张曾在哪一行省担任法官顾问,便应在哪一行省执掌政务。塞维鲁以及后来的许多统治者采纳了这一原则,帕皮尼阿努斯的顾问保卢斯和乌尔庇安的近卫长官职位便证实了这一点,他们二人在此之后分别掌管敕令档案与请愿批复,随后立即被擢升为近卫长官。同样出自他的建议,任何人都不得在自己的家乡行省担任法律顾问,除在罗马本土出生的罗马人外,任何人都不得在罗马掌政。此外,他还为顾问们增发薪津,以免他们给所辅佐的长官增添负担,并称法官既不应收受,亦不应馈赠。他对士兵的军纪维持极为严峻,以致在埃及当边防士兵向他索要葡萄酒时,他回答道: “你们坐拥尼罗河,还要索取葡萄酒吗?” 确实,那条河的甘甜使得沿岸居民皆不谋求葡萄酒。同样,当那些被萨拉森人击溃的军士哗变并宣称: “我们没有领到葡萄酒,我们无法作战”之时,他说道: “知耻吧; 战胜你们的那些人喝的可是水。” 同样,当巴勒斯坦人因赋税沉重而请求减免土地普查评税时,他回答道: “你们希望免除土地的评税,而我甚至想对你们的空气进行评税。”
Denique Delphici Apollinis vates in motu rei publicae maximo, cum nuntiaretur tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur: Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus. ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. nec defuit alia curiositas, qua requisitum est qui esset obtenturus rem publicam, ad quod ille respondit alium versum talem: Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis, imperium mundi Poena reget urbe profectus. item, cum quaesitum esset quis illi successurus esset, respondisse itidem Graeco versu dicitur: Cui dederint superi nomen habere Pii.3 quod omnino intellectum non est nisi cum Bassianus Antonini, quod verum signum Pii fuit, nomen accepit. item cum quaereretur quamdiu imperaturus esset, respondisse Graece dicitur: Bis denis Italum conscendit navibus aequor, si tamen una ratis transiliet pelagus. ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.
最后,在国家经历最大动荡、有消息称存在塞普蒂米乌斯·塞维鲁、佩斯肯尼乌斯·尼热尔、克洛狄乌斯·阿尔比努斯三位皇帝之际,关于谁来统治对国家最为有利,德尔斐的阿波罗先知受询时据传吐露了如下的希腊语诗行: “黝黑者最善,阿非利加人次之,白皙者最劣。” 由此人们理解为,神谕中的黝黑者指尼热尔,阿非利加人指塞维鲁,白皙者则指阿尔比努斯。此外亦不乏另一种好奇的探询,即询问谁将最终夺得天下,对此先知以另一首此类诗行回应: “白皙与黝黑之活物的血将倾流,自布匿城池出发者将统治世界的帝国。” 同样,当被问及谁将继承其位时,据传亦以希腊语诗行回答道: “上天将准许其享有‘笃敬者’之名的人。” 这一点直到巴斯安努斯获得安东尼努斯之名时才完全为人理解,因为这正是“笃敬者”的真正标志。同样,当探问他将统治多久时,据称以希腊语回答道: “他将率二十艘战舰登上意大利的海面,只要其中一艘浮筏横渡汪洋。” 由此人们明白塞维鲁将完成二十年的统治。
Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris, non enim facile, ut in principio libri diximus, quisquam vitas eorum mittit in libros, qui aut principes in re publica non fuerunt aut a senatu appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes illi qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati, ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii usurpatione posuerunt, sequitur nunc ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi atque occisi sunt. de quo ipso neque satis clara exstant, quia eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. Ac ne quid ex iis quae ad Pescennium pertinent praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint, de hoc Septimio Severo vates dixerunt quod neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta aquas illi pereundum esset, quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse, nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit iuxta paludem semivivus.
众奥古斯都中最伟大的戴克里先啊,以上便为我们从诸多文献中获知的关于佩斯肯尼乌斯的事迹;因为正如我们在本卷开头所言,任何人都不易将那些既非国家至高元首、又未获元老院册封为皇帝、或因死得过于仓促而未能流芳后世之人的生平载入史册。因此温德克斯隐没无闻,皮索无人知晓,所有那些或仅被收养、或被军队宣称为帝(如图密善统治下的安东尼乌斯)、或迅速被害而在篡位的同时丧失了性命的人,皆湮没在历史中。现在接着要谈的是克洛狄乌斯·阿尔比努斯,他被视为尼热尔的同谋,因为他们同时反叛塞维鲁,又同被塞维鲁击溃并杀害。关于阿尔比努斯本人亦无足够清晰的史料存世,因为尽管二人一生迥异,其命运却与佩斯肯尼乌斯如出一辙。为了不让我们遗漏任何涉及佩斯肯尼乌斯之事(即便这些或可从其他书籍中获悉),先知们曾就此人对塞普蒂米乌斯·塞维鲁预言道,他无论生死皆不会落入塞维鲁之手,而必将亡于水滨;有人称这实乃精通占星术的塞维鲁本人所言,但神谕确有其应验之处,因为他最终被发现半死不活地倒在沼泽之畔。
- 7ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli
动词 succedo(后接与格,意为“接替……”)在此以无人称被动式(succederetur)出现,受接替的行省长官们由与格(nulli ... provinciae praesidi vel legato vel proconsuli)表示。该从句表达改革建议的内容:“在满五年之前,不得接替任何行省长官、军团长官或资深执政官的职务”。
- 7nemo administraret nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe
Romae 为方位格(“在罗马”),Romanus 则为主格,在 nisi 引导的例外结构中充当 nemo 的限定补足语。随后的 hoc est oriundus urbe(“即出生于帝都之人”)进一步诠释了 Romanus 的含义,整句意为“除在罗马的罗马人即首都出身者之外,任何人都不得在罗马执政”。
- 8Cui dederint superi nomen habere Pii
此句为希腊语神谕的拉丁语诗行转译。关系代名词 cui(与格)省略了先行词 is 或 ei(即“凡上天许诺其……”者)。dederint 为完成时虚拟式或将来完成时直陈式,带不定式短语 nomen habere 作宾语,Pii 为修饰 nomen 的属格(“笃敬者之名”)。
